INCIPIT EPISTULA IOHANNIS II
1
Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,* Argumentum Usque adeo ad sanctam feminam scribit, ut eamdem dominam non dubitet litteris appellare, ejusdemque filiis testimonium, quod ambulent in veritate, perhibet. Non ego. Scripturus contra hæreticos qui a veritate exciderunt, dicit omnium qui veritatem noverunt, unam esse dilectionem in sanctos ut similitudine catholicorum ab hæreticorum deterreat societate. Omnes enim fideles in una veritate consentiunt, hæretici in erroribus se invicem impugnant. propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum. Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate. Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. Gavisus sum valde. Quasi dicat: Quod tenetis, tenete. Nihil aliud ab hæreticis recipite, quia in his quæ habetis gaudeo; nihil aliud ad salutem vobis superaddi expeto. Cum ergo gaudeam de vestro bono principio, ne me faciatis dolere defectu vestro, quia ut sollicitus custos, omnia quæ circa vos fiunt cognosco. Ambulantes in veritate. Positus est Adam in paradiso, ut operaretur et custodiret illud. Operatio, effectus provectionem: custodia, perfectionis ipsius statum atque constantiam designat. Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis. Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus. Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis. Videte vos, etc. Istis talibus ne consentiatis, sed potius attendite qualiter sitis perfecte instructi ad fidem et constantiam. Sed ut mercedem plenam accipiatis, id est verum Deum plena cum jucunditate capiatis, perseverando in doctrina vobis tradita, et non consentiendo eorum errori. Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.§ Et non permanet. Si quis separat se a divina doctrina, ut extra rectam fidem conversationemque mandatorum Dei sit, separat se a Deo ne habeat Deum. Per actualem et contemplativam vitam fit alicujus Deus ei manifestando qui est Creator omnium. Qui permanet. Manet in evangelica doctrina, qui secundum eam sapit et agit; separat se ab illa is qui aliter sapit et agit. 10 Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.** Nec Ave ei dixeritis. Quia signum videtur consensus erroris, hoc enim dicimus amicis quorum opera nobis placent, et vos si forte decepti non essetis, alii tamen per talem vestram familiaritatem possent decipi, qui crederent illos placere vobis, et sic crederent illis. 11 Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis. 12 Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit.†† Plura habens. Intelligite hanc admonitionem vobis fore perutilem, quia ad confirmationem illius, decrevi etiam venire ad vos, nec tamen ex toto interim potui silere. 13 Salutant te filii sororis tuæ Electæ.‡‡ Salutant te. Sicut adversariis veritatis prohibet dicere: Ave, ita econtra electos ex persona electorum salutat.

*1:1 Argumentum Usque adeo ad sanctam feminam scribit, ut eamdem dominam non dubitet litteris appellare, ejusdemque filiis testimonium, quod ambulent in veritate, perhibet. Non ego. Scripturus contra hæreticos qui a veritate exciderunt, dicit omnium qui veritatem noverunt, unam esse dilectionem in sanctos ut similitudine catholicorum ab hæreticorum deterreat societate. Omnes enim fideles in una veritate consentiunt, hæretici in erroribus se invicem impugnant.

1:4 Gavisus sum valde. Quasi dicat: Quod tenetis, tenete. Nihil aliud ab hæreticis recipite, quia in his quæ habetis gaudeo; nihil aliud ad salutem vobis superaddi expeto. Cum ergo gaudeam de vestro bono principio, ne me faciatis dolere defectu vestro, quia ut sollicitus custos, omnia quæ circa vos fiunt cognosco. Ambulantes in veritate. Positus est Adam in paradiso, ut operaretur et custodiret illud. Operatio, effectus provectionem: custodia, perfectionis ipsius statum atque constantiam designat.

1:8 Videte vos, etc. Istis talibus ne consentiatis, sed potius attendite qualiter sitis perfecte instructi ad fidem et constantiam. Sed ut mercedem plenam accipiatis, id est verum Deum plena cum jucunditate capiatis, perseverando in doctrina vobis tradita, et non consentiendo eorum errori.

§1:9 Et non permanet. Si quis separat se a divina doctrina, ut extra rectam fidem conversationemque mandatorum Dei sit, separat se a Deo ne habeat Deum. Per actualem et contemplativam vitam fit alicujus Deus ei manifestando qui est Creator omnium. Qui permanet. Manet in evangelica doctrina, qui secundum eam sapit et agit; separat se ab illa is qui aliter sapit et agit.

**1:10 Nec Ave ei dixeritis. Quia signum videtur consensus erroris, hoc enim dicimus amicis quorum opera nobis placent, et vos si forte decepti non essetis, alii tamen per talem vestram familiaritatem possent decipi, qui crederent illos placere vobis, et sic crederent illis.

††1:12 Plura habens. Intelligite hanc admonitionem vobis fore perutilem, quia ad confirmationem illius, decrevi etiam venire ad vos, nec tamen ex toto interim potui silere.

‡‡1:13 Salutant te. Sicut adversariis veritatis prohibet dicere: Ave, ita econtra electos ex persona electorum salutat.