INCIPIT AD CORINTHIOS I
1
Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,*Argumentum Corinthii sunt Achaici, et hi similiter ab Apostolo audierunt verbum veritatis, et subversi sunt multifarie a falsis apostolis. Quidam a philosophiæ verbosa eloquentia, alii secta legis Judaicæ inducti sunt. Hos revocat Apostolus ad veram fidem et Evangelicam sapientiam, scribens eis ab Epheso, per Timotheum discipulum suum. Paulus vocatus. Id est ab omnibus privilegio nominis dictus Apostolus Jesu Christi. Hic non servum se nominat: quia potius erat opus auctoritate et commendatione contra superbiam Corinthiorum, apud quos viluerat. Et Sosthenes. Ecce per eum qui inter eos versabatur, culpas eorum se rescisse innuit. Frater. Per hoc removet, quod non malo animo ei notificaverit, sed ex charitate et desiderio correctionis. ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.Cum omnibus. Et omnibus scribit suffraganeiis Corinthiis, qui in eisdem vitiis laborabant. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.Gratia. Primum proponit de bonis, ut his alii conformentur. Et Domino Jesu Christo. Qui a Patre personali quidem proprietate distinctus est, sed unus cum ipso unitate substantiæ Deus. Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.§In omnibus. Supponit partes aliquas in omni verbo, id est in omni genere linguarum, vel in omni modo prædicandi, id est minoribus, mediocribus, et perfectis. Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri. 10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.**Obsecro. Hucusque bonos laudavit. His laudatis, invitat ahos ad horum similitudinem. 11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.††Chlœs. Nomen est loci vel personæ. Aliquibus enim videtur locus esse, ac si diceretur: ab his qui sunt Antiochiæ. Aliquibus autem femina fuisse videtur Deo devota cum qua multi essent colentes Deum. 12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi.‡‡Hoc autem dico. Hic contra baptistas agere incipit, de quibus illi gloriabantur. Ego quidem. Sub suo nomine et apostolorum notat pseudo, ne si diceret: in nomine ipsius vel illius, videretur eis invidere, et sibi velle attribuere. Vel posuit nomina bonorum apostolorum ut ostendat quod si in nomine majorum non est gloriandum, nec in nomine illorum quorum doctrina prava est, gloriandum est. 13 Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?§§Divisus est secundum vos Christus, quasi dicat: Multos facitis Christos, id est datores gratiarum. Vel qui operatur idem in omnibus divisus est, dum creditur in isto plus operari, in illo minus. Vel quia hoc dicitis, modo a vobis divisus est Christus, id est separatus: Nunquid Paulus crucifixus est? Per hoc verum quod Corinthii tenebant, facit eos erubescere de falsis: sicut per Christi resurrectionem, quam credebant, probat resurrectionem mortuorum, quam negabant. 14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium:***Gratias ago Deo, etc. AUG. Paulus gratias agit Deo, quod neminem ipsorum baptizaverit, qui tanquam obliti in cujus nomine baptizati essent, per hominum se nomina devidebant. Cum enim tantum valet baptismus per hominem contemptibilem, quantum per Apostolum datus, ita nec illius, sed Christi esse cognoscitur, etc. 15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. 16 Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim. 17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.†††Sed evangelizare. Perfecte enim baptizare etiam minus docti possunt. Perfecte autem evangelizare multo difficilius est et rarioris operis. Ideo doctor gentium pluribus excellentior, evangelizare se missum dicit, non baptizare. Hoc tamen necessitate instante interdum egit. Non in sapientia. Contra sapientiam sæculi. Non in sapientia verbi. Sapientiam dicit philosophorum quæ sic dicitur, etsi non sit: attamen illa est quæ verbosos facit, per quam crux, id est mors Christi, evacuatur; et impossibile secundum naturam judicatur, ut Deus immortalis moreretur. Verbi. Ibi compositio verborum quæritur, ubi teste virtute ipsa veritas se non commendat. 18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.‡‡‡Pereuntibus. Id est sapientibus mundi, quorum et sapientia perit, et falsa ostenditur, et ipsi damnandi sunt. Dei virtus. Dum occisus diabolum vicit, et hominem liberavit, vel virtutem dat credentibus per quam fiunt miracula, cum res exigit. 19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.§§§Scriptum est enim. Ideo non misit me in sapientia, quia prædixerat quod eam non reciperet in prædicatione evangelica, sed perderet et reprobaret de collegio prædicatorum suorum: et sic factum est. 20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? 21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.*Placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. Id est crucis fide æternitatem provenire mortalibus: ut ibi salus reperiretur, ubi stultitia creditur. 22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt: 23 nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, 24 ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia: 25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. 26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:Videte enim. Vere stultum et infirmum Dei, est sapientius et fortius hominibus. Quod in vobis potestis experiri. Insipientes enim et infirmi vos vocaverunt, inter stulta et infirma Dei enumerati sunt tales vocatores, qui tamen confundunt sapientes et fortes. Et vere sunt tales, quia non multi. Non autem ait, nulli, forsan pro se, qui solus inter apostolos sæcularium litterarum peritus, terrenarum opum dives, Romanæ dignitatis parentela conspicuus fuit; qui tamen hæc nihili pendit, nec usus est eis. 27 sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:Sed quæ stulta. Ecce contra ordinationem Dei faciunt aperte, quia sapientiam sæculi jactant, cum Deus humilitatem proponat. Venit enim humilis Deus quærens humiles, non altos. Qui etsi primum elegerit pauperes, indoctos, infirmos, non tamen relinquit sapientes, divites, nobiles, sed si eos primos eligeret, merito talium rerum sibi viderentur eligi; et ita in eis esset superbia qua homo cecidit. Nisi fideliter præcederet piscator, non humilis sequeretur orator. Unde Nathanæl doctus, in apostolum non est electus. 28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret: 29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.§Ut non glorietur. De se, sed de Deo, quod ibi ostenditur: qui gloriatur, in Domino glorietur. 30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio:**Ex ipso autem. Non glorietur quis ex se, sed tamen est alia gloria, quia ex ipso vos estis. 31 ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.

*1:1 Argumentum Corinthii sunt Achaici, et hi similiter ab Apostolo audierunt verbum veritatis, et subversi sunt multifarie a falsis apostolis. Quidam a philosophiæ verbosa eloquentia, alii secta legis Judaicæ inducti sunt. Hos revocat Apostolus ad veram fidem et Evangelicam sapientiam, scribens eis ab Epheso, per Timotheum discipulum suum. Paulus vocatus. Id est ab omnibus privilegio nominis dictus Apostolus Jesu Christi. Hic non servum se nominat: quia potius erat opus auctoritate et commendatione contra superbiam Corinthiorum, apud quos viluerat. Et Sosthenes. Ecce per eum qui inter eos versabatur, culpas eorum se rescisse innuit. Frater. Per hoc removet, quod non malo animo ei notificaverit, sed ex charitate et desiderio correctionis.

1:2 Cum omnibus. Et omnibus scribit suffraganeiis Corinthiis, qui in eisdem vitiis laborabant.

1:3 Gratia. Primum proponit de bonis, ut his alii conformentur. Et Domino Jesu Christo. Qui a Patre personali quidem proprietate distinctus est, sed unus cum ipso unitate substantiæ Deus.

§1:5 In omnibus. Supponit partes aliquas in omni verbo, id est in omni genere linguarum, vel in omni modo prædicandi, id est minoribus, mediocribus, et perfectis.

**1:10 Obsecro. Hucusque bonos laudavit. His laudatis, invitat ahos ad horum similitudinem.

††1:11 Chlœs. Nomen est loci vel personæ. Aliquibus enim videtur locus esse, ac si diceretur: ab his qui sunt Antiochiæ. Aliquibus autem femina fuisse videtur Deo devota cum qua multi essent colentes Deum.

‡‡1:12 Hoc autem dico. Hic contra baptistas agere incipit, de quibus illi gloriabantur. Ego quidem. Sub suo nomine et apostolorum notat pseudo, ne si diceret: in nomine ipsius vel illius, videretur eis invidere, et sibi velle attribuere. Vel posuit nomina bonorum apostolorum ut ostendat quod si in nomine majorum non est gloriandum, nec in nomine illorum quorum doctrina prava est, gloriandum est.

§§1:13 Divisus est secundum vos Christus, quasi dicat: Multos facitis Christos, id est datores gratiarum. Vel qui operatur idem in omnibus divisus est, dum creditur in isto plus operari, in illo minus. Vel quia hoc dicitis, modo a vobis divisus est Christus, id est separatus: Nunquid Paulus crucifixus est? Per hoc verum quod Corinthii tenebant, facit eos erubescere de falsis: sicut per Christi resurrectionem, quam credebant, probat resurrectionem mortuorum, quam negabant.

***1:14 Gratias ago Deo, etc. AUG. Paulus gratias agit Deo, quod neminem ipsorum baptizaverit, qui tanquam obliti in cujus nomine baptizati essent, per hominum se nomina devidebant. Cum enim tantum valet baptismus per hominem contemptibilem, quantum per Apostolum datus, ita nec illius, sed Christi esse cognoscitur, etc.

†††1:17 Sed evangelizare. Perfecte enim baptizare etiam minus docti possunt. Perfecte autem evangelizare multo difficilius est et rarioris operis. Ideo doctor gentium pluribus excellentior, evangelizare se missum dicit, non baptizare. Hoc tamen necessitate instante interdum egit. Non in sapientia. Contra sapientiam sæculi. Non in sapientia verbi. Sapientiam dicit philosophorum quæ sic dicitur, etsi non sit: attamen illa est quæ verbosos facit, per quam crux, id est mors Christi, evacuatur; et impossibile secundum naturam judicatur, ut Deus immortalis moreretur. Verbi. Ibi compositio verborum quæritur, ubi teste virtute ipsa veritas se non commendat.

‡‡‡1:18 Pereuntibus. Id est sapientibus mundi, quorum et sapientia perit, et falsa ostenditur, et ipsi damnandi sunt. Dei virtus. Dum occisus diabolum vicit, et hominem liberavit, vel virtutem dat credentibus per quam fiunt miracula, cum res exigit.

§§§1:19 Scriptum est enim. Ideo non misit me in sapientia, quia prædixerat quod eam non reciperet in prædicatione evangelica, sed perderet et reprobaret de collegio prædicatorum suorum: et sic factum est.

*1:21 Placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. Id est crucis fide æternitatem provenire mortalibus: ut ibi salus reperiretur, ubi stultitia creditur.

1:26 Videte enim. Vere stultum et infirmum Dei, est sapientius et fortius hominibus. Quod in vobis potestis experiri. Insipientes enim et infirmi vos vocaverunt, inter stulta et infirma Dei enumerati sunt tales vocatores, qui tamen confundunt sapientes et fortes. Et vere sunt tales, quia non multi. Non autem ait, nulli, forsan pro se, qui solus inter apostolos sæcularium litterarum peritus, terrenarum opum dives, Romanæ dignitatis parentela conspicuus fuit; qui tamen hæc nihili pendit, nec usus est eis.

1:27 Sed quæ stulta. Ecce contra ordinationem Dei faciunt aperte, quia sapientiam sæculi jactant, cum Deus humilitatem proponat. Venit enim humilis Deus quærens humiles, non altos. Qui etsi primum elegerit pauperes, indoctos, infirmos, non tamen relinquit sapientes, divites, nobiles, sed si eos primos eligeret, merito talium rerum sibi viderentur eligi; et ita in eis esset superbia qua homo cecidit. Nisi fideliter præcederet piscator, non humilis sequeretur orator. Unde Nathanæl doctus, in apostolum non est electus.

§1:29 Ut non glorietur. De se, sed de Deo, quod ibi ostenditur: qui gloriatur, in Domino glorietur.

**1:30 Ex ipso autem. Non glorietur quis ex se, sed tamen est alia gloria, quia ex ipso vos estis.