5
Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem: audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus: quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. Misit autem Salomon ad Hiram, dicens: Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus.*Et quia non potuerit ædificare domum, etc. BEDA, quæst. in lib. Reg. Domus quam Salomon ædificavit, Ecclesiæ figura fuit, etc., usque ad in quibusdam remunerata cum angelis hominum certamina demonstret. ID., lib. de templo Salom., cap. 1. Hanc domum spiritualem etiam tabernaculum in eremo factum significat, etc., usque ad et salutem omnium gentium in Christo multis modis ostendat et figuret. Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus. Quam ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens: Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse ædificabit domum nomini meo. Præcipe igitur ut præcidant mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis: mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris: scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna cædere sicut Sidonii.Præcipe igitur ut præcidant mihi, etc. RAB. Servi Hiram præcidentes cedros Salomoni de Libano, etc., usque ad melius gentilium errores noverant, et ideo artificiosius expugnabant. Scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna, etc. BEDA, ut supra. Dicendum est prius de operariis templi, qui vel unde fuerunt, et de ipsa materia, etc., usque ad triticum, scilicet, verbi Dei, oleum charitatis, unctionis et Spiritus sancti illuminationis. Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, lætatus est valde, et ait: Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum. Et misit Hiram ad Salomonem, dicens: Audivi quæcumque mandasti mihi: ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi: et applicabo ea ibi, et tu tolles ea: præbebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meæ. 10 Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, juxta omnem voluntatem ejus.Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna, juxta omnem, etc. Tyrus, unde rex Hiram, insula est dedita negotiationi, ubi erant optimi fabricatores lignorum, qui dabant ligna pretiosa accipientes cibaria. Vivunt enim non agrum colendo, sed negotiando. Ibi est mons Libanus, de cujus lignis facta est domus Domini. Unde et Libanus dicitur ibi: Aperi, Libane, portas tuas Zach. 11.. 11 Salomon autem præbebat Hiram coros tritici viginti millia in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei: hæc tribuebat Salomon Hiram per singulos annos. 12 Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei: et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo fœdus. 13 Elegitque rex Salomon operarios de omni Israël, et erat indictio triginta millia virorum.§Elegitque rex Salomon. BEDA, ut supra, cap. 3. Non frustra operarios de omni Isræl elegit, etc., usque ad in qua mens fidelium a Domino quotidiana illustratione quasi luna a sole respicitur. Operarios de omni Isræl, et erat indictio triginta millia virorum. Hi operatores erant proselyti. Horum magistri de Judæis, quia non fecit quemquam servire de Isræl. 14 Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis: et Adoniram erat super hujuscemodi indictione.**Adoniram erat super hujuscemodi indictionem. BEDA, ibid. Dominus meus excelsus. Hic est Christus, qui operariis templi præponitur, etc., usque ad ut orationibus et jejuniis superno inspectore et visitatore digna sit. 15 Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte,††Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte. BEDA, ibid. Nec prætereundum quod septuaginta et octoginta millia portantium onera et latomorum cum præpositis suis non fuerunt Isrælitæ, etc., usque ad Quidam utraque virtute præditi ad opus domus Domini conveniunt; unde: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, etc. I Thes. 5.. Latomorum. BEDA, ibid.. Latomi sunt cæsores lapidum, etc., usque ad quia eruti de potestate tenebrarum ad arcem virtutum quæ est in unitate Ecclesiæ pervenimus. 16 absque præpositis qui præerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum, præcipientium populo et his qui faciebant opus.‡‡Absque præpositis. Præpositi autem sunt sacræ Scripturæ conditores quorum magisterio crudimur inscios docere, contemptores corripere, et invicem onera nostra portare. Trium millium. Propter fidem Trinitatis, quam sancta eloquia prædicant. Quod in Paralipomenis tria millia sexcenti scripti sunt, ad perfectionem eorum respicit. Senarius enim, in quo mundi completus est ornatus, perfecta bonorum opera significat: et quia sancta Scriptura cum fide veritatis opera justitiæ docet habenda, recte præpositi operum templi tria millia et sexcenti fuerunt. 17 Præcepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos:§§Præcepitque rex ut tollerent. BEDA, ibid. Ad ædificandum domum Domini primo ligna et lapides de monte cæduntur, etc., usque ad unde: Superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum Ephes. 2.. Lapides grandes. BEDA, ibid., cap. 4. Vel lapides pretiosi, grandes, quadrati, primi sunt magistri, qui ab ipso Domino audiere verbum salutis. Superpositi vero ordines lapidum vel lignorum sequentes sacerdotes vel doctores, quorum prædicatione crescit Ecclesia et ornatur virtutibus. RAB. ex Bed. Quali autem colore fuerunt lapides, etc., usque ad marmor candidum ex quo constructa est domus electorum, actionem mundam et conscientiam ab omni nævo corruptionis castigatam significat; unde: Mundemus nos ab omni inquinamento, etc. II Cor. 7.. In fundamentum templi. BEDA, ibid. Fundamentum est Christus, etc., usque ad ut abjectis verbis, factis cogitationibusque supervacuis, ad portandum onus Ecclesiæ digni fiant. 18 quos dolaverunt cæmentarii Salomonis et cæmentarii Hiram: porro Giblii præparaverunt ligna et lapides ad ædificandam domum.***Porro Giblii præparaverunt ligna et lapides. RAB. ex Bed., ibid. Giblos est civitas Phœnicis. etc., usque ad nec sanctuarium Domino, sed ruinam sibi ædificat, qui docere præsumit quod ipse non didicit. Ad ædificandum domum. ID., ibid. Post fundamentum de talibus compositum, ædificanda est domus præparatis lignis et lapidibus, et ordine collocatis, qui de suo situ vel abstracti sunt, quia post prima fidei rudimenta, post collata in nobis juxta exemplum sublimium virorum fundamenta humilitatis, addendus est in altum paries bonorum operum, et quasi superpositis sibi invicem ordinibus lapidum proficiendum de virtute in virtutem.

*5:3 Et quia non potuerit ædificare domum, etc. BEDA, quæst. in lib. Reg. Domus quam Salomon ædificavit, Ecclesiæ figura fuit, etc., usque ad in quibusdam remunerata cum angelis hominum certamina demonstret. ID., lib. de templo Salom., cap. 1. Hanc domum spiritualem etiam tabernaculum in eremo factum significat, etc., usque ad et salutem omnium gentium in Christo multis modis ostendat et figuret.

5:6 Præcipe igitur ut præcidant mihi, etc. RAB. Servi Hiram præcidentes cedros Salomoni de Libano, etc., usque ad melius gentilium errores noverant, et ideo artificiosius expugnabant. Scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna, etc. BEDA, ut supra. Dicendum est prius de operariis templi, qui vel unde fuerunt, et de ipsa materia, etc., usque ad triticum, scilicet, verbi Dei, oleum charitatis, unctionis et Spiritus sancti illuminationis.

5:10 Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna, juxta omnem, etc. Tyrus, unde rex Hiram, insula est dedita negotiationi, ubi erant optimi fabricatores lignorum, qui dabant ligna pretiosa accipientes cibaria. Vivunt enim non agrum colendo, sed negotiando. Ibi est mons Libanus, de cujus lignis facta est domus Domini. Unde et Libanus dicitur ibi: Aperi, Libane, portas tuas Zach. 11..

§5:13 Elegitque rex Salomon. BEDA, ut supra, cap. 3. Non frustra operarios de omni Isræl elegit, etc., usque ad in qua mens fidelium a Domino quotidiana illustratione quasi luna a sole respicitur. Operarios de omni Isræl, et erat indictio triginta millia virorum. Hi operatores erant proselyti. Horum magistri de Judæis, quia non fecit quemquam servire de Isræl.

**5:14 Adoniram erat super hujuscemodi indictionem. BEDA, ibid. Dominus meus excelsus. Hic est Christus, qui operariis templi præponitur, etc., usque ad ut orationibus et jejuniis superno inspectore et visitatore digna sit.

††5:15 Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte. BEDA, ibid. Nec prætereundum quod septuaginta et octoginta millia portantium onera et latomorum cum præpositis suis non fuerunt Isrælitæ, etc., usque ad Quidam utraque virtute præditi ad opus domus Domini conveniunt; unde: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, etc. I Thes. 5.. Latomorum. BEDA, ibid.. Latomi sunt cæsores lapidum, etc., usque ad quia eruti de potestate tenebrarum ad arcem virtutum quæ est in unitate Ecclesiæ pervenimus.

‡‡5:16 Absque præpositis. Præpositi autem sunt sacræ Scripturæ conditores quorum magisterio crudimur inscios docere, contemptores corripere, et invicem onera nostra portare. Trium millium. Propter fidem Trinitatis, quam sancta eloquia prædicant. Quod in Paralipomenis tria millia sexcenti scripti sunt, ad perfectionem eorum respicit. Senarius enim, in quo mundi completus est ornatus, perfecta bonorum opera significat: et quia sancta Scriptura cum fide veritatis opera justitiæ docet habenda, recte præpositi operum templi tria millia et sexcenti fuerunt.

§§5:17 Præcepitque rex ut tollerent. BEDA, ibid. Ad ædificandum domum Domini primo ligna et lapides de monte cæduntur, etc., usque ad unde: Superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum Ephes. 2.. Lapides grandes. BEDA, ibid., cap. 4. Vel lapides pretiosi, grandes, quadrati, primi sunt magistri, qui ab ipso Domino audiere verbum salutis. Superpositi vero ordines lapidum vel lignorum sequentes sacerdotes vel doctores, quorum prædicatione crescit Ecclesia et ornatur virtutibus. RAB. ex Bed. Quali autem colore fuerunt lapides, etc., usque ad marmor candidum ex quo constructa est domus electorum, actionem mundam et conscientiam ab omni nævo corruptionis castigatam significat; unde: Mundemus nos ab omni inquinamento, etc. II Cor. 7.. In fundamentum templi. BEDA, ibid. Fundamentum est Christus, etc., usque ad ut abjectis verbis, factis cogitationibusque supervacuis, ad portandum onus Ecclesiæ digni fiant.

***5:18 Porro Giblii præparaverunt ligna et lapides. RAB. ex Bed., ibid. Giblos est civitas Phœnicis. etc., usque ad nec sanctuarium Domino, sed ruinam sibi ædificat, qui docere præsumit quod ipse non didicit. Ad ædificandum domum. ID., ibid. Post fundamentum de talibus compositum, ædificanda est domus præparatis lignis et lapidibus, et ordine collocatis, qui de suo situ vel abstracti sunt, quia post prima fidei rudimenta, post collata in nobis juxta exemplum sublimium virorum fundamenta humilitatis, addendus est in altum paries bonorum operum, et quasi superpositis sibi invicem ordinibus lapidum proficiendum de virtute in virtutem.