*2:1 Dilatatum est. RAB. Quia sermo Dei non est alligatus in pressuris, non in præconibus alligatus. ID. Christo, quem puerum amplectitur senex Simeon et cognoscit magnum dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum Luc. 2.. Si lætatus fuero in salutari Dei, tunc dilatabitur os meum. Per meditationem scilicet verbi Dei, venitur ad elevationem cordis, unde: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatavum est II Cor. 5.. Ex latitudine cordis ministratur sapientia ori.
†2:2 Non est sanctus. RAB. Præter te, Domine, quia nemo fit nisi a te, et si sint, qui dicuntur dii multi, et Domini multi, nullus tamen eorum naturaliter est id quod Deus est; quia ipse est solus, qui ait: Ego sum qui sum Exod. 3.. Umbra enim ad comparationem corporis non est, vel fumus ad comparationem ignis. Ut est Dominus. ID. Non dicit nisi Dominus: Sed nullus est sicut Dominus, sanctus et sanctificans, justus et justificans.
‡2:3 Nolite. Redarguit Judæos et sapientes sæculi, extollentes se contra scientiam Dei. Salomon: Altiora te ne quæsieris, et alibi: Deus in cœlo, et tu super terram: sint pauci sermones tui. Vetera, etc. Quæ ad veterem hominem, id est, carnalem conversationem pertinent, scientiam inquirite, quæ non est nisi a Deo: quia ipse est scientiarum Dominus, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ. Ipsi præparantur. Quia aufert se a cogitationibus, quæ sunt sine intellectu, vel ipsi præparantur cogitationes, id est manifestantur. Unde: Dominus novit cogitationes hominum. Deus scientiarum. RAB., ubi supra. Ipse vos scit, etc., usque ad et ab illo non sunt a quo homines sunt.
§2:4 RAB. Id est, intentio eorum, qui sibi potentes esse videntur, ut sine Dei auxilio divina possint implere mandata. Et infirmi. RAB. Qui in Dei pietate confidunt, dicunt: Miserere mei, Deus, quoniam infirmus sum Psal. 6.. Infirmus erat gentilis populus, quando a testamento Dei alienus, nunc autem præcinctus robore, cum indutus scuto fidei et galea salutis, et gladio spiritus, poterit ignea tela diaboli exstinguere.
**2:5 Saturati prius pro panibus. Repleti prius Judæi, scilicet mysteriis eloquiorum pro panibus se locaverunt, id est, separaverunt a Deo: vel a propriis sedibus evulserunt, ne reciperent Evangelium agens de pane qui de cœlo descendit. Repleti iidem, qui et potentes, id est Isrælitæ quibus credita sunt eloquia Dei, sed ancillæ filii, minorati sunt, qui se subtraxerunt, nec in Salvatorem crediderunt, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis tantum terrena senserunt. Gentes autem quibus non est data lex, postquam per Novum Testamentum ad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed cœlestia sapuerunt. In Græco ita: Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Et famelici. Id est, gentiles prius egentes, panem verbi Dei jam gustant, quoniam suavis est. Tandiu pasti sunt scientia Dei. Sterilis peperit. In septenario universitas Ecclesiæ designatur, unde et Joannes scribit septem ecclesiis, ad unius plenitudinem se scribere ostendens; unde: Sapientia ædificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem Prov. 9.. Sterilis erat in gentibus Ecclesia, antequam iste fetus quem cernimus oriretur. Cernimus etiam terrenam Jerusalem fecundam, nunc infirmatam: quia quicunque in ea filii liberi erant virtutis ejus: nunc vero ibi quoniam littera est, spiritus non est: amissa virtute infirmata est. RAB. Plurimos in Hebræo et in LXX habetur septem. Judæi dicunt, quod nato Samuele, mortuus est primogenitus filius Phenennæ: et singulis Annæ nascentibus filiis, singuli Phenennæ sunt mortui. Sed Phenenna habuit septem: Anna vero quinque. Sed Hebræi duos filios Samuelis annumerant Annæ filiis. ID. Sterilem, etc., usque ad hac ejus paupertate ditati sumus.
††2:7 Pauperem, etc. Jesum, qui propter nos pauper factus est, et ditat eumdem gloria resurrectionis.
‡‡2:8 De pulvere. De corruptione Christum, unde: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15.. De stercore. RAB., ubi supra. Judaico populo, in quo cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum, quæ mihi, inquit, fuerunt lucra, propter Christum æstimavi stercora [detrimenta] Philip. 3. Principibus. ID. Quibus dicitur: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 25.. Solium gloriæ. In æquitate Patris sedendo, et quia Pater omne judicium dedit Filio, et quia regni ejus non erit finis Joan. 5.. Cardines terræ. Quatuor scilicet plagæ mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiæ, quæ a solis ortu usque ad occasum laudant nomen Domini Psal. 112.. Mystice, prædicatores, super quos orbis, id est, Ecclesia, fide eorum stabilitatur, de quibus dicitur: Sub quo curvantur, qui portant orbem Job. 9..
§§2:10 Dominum formidabunt. Quia infirmum faciet adversarium ejus. Potest ex ambiguo Græco intelligi, et adversarium suum. Cum enim Dominus possidere nos incipit, adversarius noster ipsius fit; et vincitur a nobis, non viribus nostris, quia non in virtute propria potens est vir. Dominum formidabunt. Adversarii Judæi, super quos in cœlis, id est apostolis Dominus tonavit, quando eos terruit, gehennam minando, minas signis firmando: unde multi conversi sunt. Vel formidabunt in judicio, quem hic adversantes contempserunt, super quos tonabit, dicens: Ite in ignem æternum Matth. 25.. Quod ne omnibus contingat Dominus quotidie in cœlis, id est, Scripturis et doctoribus, tonat. In cœlis. RAB. Quia justa retributio futura est in die judicii, sed interim tonat de nubibus suis, quas Spiritu sancto implevit postquam cœlos ascendit. Fines. Extrema hominis: quia non judicabuntur, quæ in melius vel deterius medio tempore commutantur, sed extrema in quibus fuerit inventus. Et dabit. Id est, Christo Imperium. Id est Ecclesiam, unde: Dabo tibi gentes hæreditatem tuam. Vel imperium, id est potestatem judicandi, quia omne judicium dedit Filio. Regi. RAB. Christiano populo cui dat virtutem regendi carnem, ut in eo vincat mundum, qui propter eum fudit sanguinem suum. Christi sui. RAB., in lib. Reg. Christiani populi, chrismate uncti: totum tamen corpus cum capite suo unus est Christus. Hæc Anna prophetavit mater Samuelis, in quo tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est fecunda, ut novum haberet sterilis in Christo sacerdotium.
***2:12 Heli. ID. Interpretatur extraneus, a Deo enim alienus est, qui subditos non corrigit. Ophni infamia conversionis, merito autem sic vocatur, qui differt converti in melius. Phinees oris obduratio, vel ori parcens. Duos Phinees sacerdotes legimus: alterum justum Eleazari filium, alterum injustum, filium Heli. Sacerdotes, qui custodiunt os suum, ne exeat inde aliquod pravum, in filio Eleazari signantur. Qui autem os habent obturatum, vel imperitia, vel peccatorum conscientia, filio Heli figurantur. RAB. Refert Josephus, etc., usque ad et subditorum culpa illis imputabitur.
†††2:19 Tunicam. Tunica quam faciebat Anna, id est gratia, et puero tradebat; inceptiva doctrina est, qua fideles prima rudimenta accipiunt, unde: Lac vobis potum dedi, non escam I Cor. 3.. Superhumerale vero lineum, castitatem et continentiam cum bonis operibus signat. Qui enim Domino ministrare desiderat, necesse est ut caste et continenter vivat, et bonis operibus se exerceat.
‡‡‡2:25 Si peccaverit. HIERON., ubi supra. Non eo modo peccatur in virum, quo peccatur in Deum, quia peccare in virum, id est contra proximum, levius est et venialius. In Deum vero peccare, id est a cultu ejus recedere: impietatis peccatum est, quod difficilius punitur, et tardius remittitur. Et cum quis in virum peccat, placato viro facit sibi Deum placabilem. Sed cum quis in Deum peccat, quis orabit pro eo? id est, per quem sibi Deum faciet propitium? Non quod nulla speranda sit venia eis qui in divino peccant officio: sed major est pœna, et tardior venia his qui in rebus Deo sacratis offendunt, quam si verbo vel facto læserint proximum, quia quanto major gloria, tanto gravior offensa
§§§2:27 Patris tui, etc. Aaron, scilicet. Quis enim alius fuit in Ægyptiaca servitute, qui post liberationem electus sit in sacerdotem? Quicunque enim ex ejus genere est, cum videt sacerdotium Christianorum pollere per mundum, sibi autem esse subtractum, dolore et mœrore tabescit.
*2:32 Æmulum. RAB. Æmulus domus Heli fuit, Sadoch sacerdos, qui, abjecto Abiathar a Salomone sacerdotium, suscepit. Unde: Projecit Salomon Abiathar ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum Domini, quod locutus est super domum Heli III Reg. 2..
†2:33 Ut deficiant. RAB. Ut semper scilicet sit de domo Heli in domo Domini, qui in dignitate sacerdotii videns alium substitutum, et se destitutum, deficiat animo et tabescat. Hæc autem mutatio sacerdotii, in Christo plene completa est, quæ a Samuele figurata: post Samuelem enim sacerdotes fuerunt de genere Aaron, Sodoch, et Abiathar, et alii usque ad tempus Christi.
‡2:35 Et animam. ID. Non habet Deus animam, sed tropice dicitur animam habere, etc., usque ad unde: Et requievit domus Isræl post Dominum I Reg. 7..
§2:36 Futurum est. ID. Non proprie de domo Heli hoc dicitur, sed de domo Aaron, de cujus genere usque hodie veniunt et convertuntur. Buccellam. RAB. Panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita Joan. 6.. Quia dixerat se dedisse cibos domui Aaron de victimis veteris testamenti, quæ fuerunt sacrificia Judæorum, dicit esse postulandam buccellam panis ad comedendum, quod est sacrificium Christianorum et pabulum animarum.