5
Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a lapide Adjutorii in Azotum.* RAB., ubi supra. Quæ et Asdor, una de quinque urbibus Palæstinorum, decreta quidem tribui Judæ, sed non retenta, quia non potuit indigenas expellere. Interpretatur autem ignis patris vel incendium. Bene autem sic vocatur locus ubi erat idolum Dagon, quia adventus arcæ in Azotum erat incendium diaboli, patris omnium inimicorum vel iniquorum. Dagon, qui interpretatur piscis tristitiæ, significat diabolum qui in mari hujus sæculi devorat peccatores, qui et in Job Leviathan et Beemoth nuncupatur Job. 40.. Azotum. Locus est in quo posuit Samuel lapidem I Reg. 7., sicut in sequentibus demonstratur. Tuleruntque Philisthiim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon, et statuerunt eam juxta Dagon. Cumque surrexissent diluculo Azotii altera die, ecce Dagon jacebat pronus in terra ante arcam Domini: et tulerunt Dagon, et restituerunt eum in locum suum. Rursumque mane die altera consurgentes, invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terra coram arca Domini: caput autem Dagon, et duæ palmæ manuum ejus abscissæ erant super limen:Caput. Superbia diaboli, qui est initium omnis peccati Eccle. 10.. Super. RAB. Finem præfinitum significat, in quo cessaret idololatria. Limen enim finis est itineris. porro Dagon solus truncus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon, et omnes qui ingrediuntur templum ejus, super limen Dagon in Azoto, usque in hodiernum diem.Truncus. Dorsum tantum invenerunt fractis omnibus membris, quod idololatriæ fugam exprimit. Qui enim fugit, dorsum dat fuganti, unde: Quoniam pones eos dorsum Psal. 20.. Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos: et percussit in secretiori parte natium Azotum, et fines ejus. Et ebullierunt villæ et agri in medio regionis illius, et nati sunt mures et facta est confusio mortis magnæ in civitate. Videntes autem viri Azotii hujuscemodi plagam, dixerunt: Non maneat arca Dei Israël apud nos: quoniam dura est manus ejus super nos, et super Dagon deum nostrum.§Et per. Qui testamentum Dei suscipiunt et posteriora hujus vitæ diligunt, ex ipsis juste in posteriora cruciabuntur, quæ debent æstimare sicut stercora. Qui enim testamentum Dei assumunt, et in posteriora respicientes, veteri se vanitate non exuunt, similes sunt eis qui arcam testamenti juxta idola sua posuerunt. Et vetera quidem illis etiam nolentibus cadunt, quia omnis caro fenum. Arca autem manet in æternum, securum scilicet testamentum regni cœlorum, ubi est verbum Dei in æternum. Et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se, et dixerunt: Quid faciemus de arca Dei Israël? Responderuntque Gethæi: Circumducatur arca Dei Israël. Et circumduxerunt arcam Dei Israël.**Circumducatur. Ut si quocunque eat, percussio comitetur, sciamus esse plagam a Deo quod voluntate Dei consilio eorum actum est, ut plaga communis esset, quoniam culpa communis erat. Illis autem circumducentibus eam, fiebat manus Domini per singulas civitates interfectionis magnæ nimis: et percutiebat viros uniuscujusque urbis, a parvo usque ad majorem, et computrescebant prominentes extales eorum. Inieruntque Gethæi consilium, et fecerunt sibi sedes pelliceas. 10 Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitæ, dicentes: Adduxerunt ad nos arcam Dei Israël ut interficiat nos et populum nostrum. 11 Miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum: qui dixerunt: Dimittite arcam Dei Israël, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro. 12 Fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium: et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis in cælum.

*5:1 RAB., ubi supra. Quæ et Asdor, una de quinque urbibus Palæstinorum, decreta quidem tribui Judæ, sed non retenta, quia non potuit indigenas expellere. Interpretatur autem ignis patris vel incendium. Bene autem sic vocatur locus ubi erat idolum Dagon, quia adventus arcæ in Azotum erat incendium diaboli, patris omnium inimicorum vel iniquorum. Dagon, qui interpretatur piscis tristitiæ, significat diabolum qui in mari hujus sæculi devorat peccatores, qui et in Job Leviathan et Beemoth nuncupatur Job. 40.. Azotum. Locus est in quo posuit Samuel lapidem I Reg. 7., sicut in sequentibus demonstratur.

5:4 Caput. Superbia diaboli, qui est initium omnis peccati Eccle. 10.. Super. RAB. Finem præfinitum significat, in quo cessaret idololatria. Limen enim finis est itineris.

5:5 Truncus. Dorsum tantum invenerunt fractis omnibus membris, quod idololatriæ fugam exprimit. Qui enim fugit, dorsum dat fuganti, unde: Quoniam pones eos dorsum Psal. 20..

§5:7 Et per. Qui testamentum Dei suscipiunt et posteriora hujus vitæ diligunt, ex ipsis juste in posteriora cruciabuntur, quæ debent æstimare sicut stercora. Qui enim testamentum Dei assumunt, et in posteriora respicientes, veteri se vanitate non exuunt, similes sunt eis qui arcam testamenti juxta idola sua posuerunt. Et vetera quidem illis etiam nolentibus cadunt, quia omnis caro fenum. Arca autem manet in æternum, securum scilicet testamentum regni cœlorum, ubi est verbum Dei in æternum.

**5:8 Circumducatur. Ut si quocunque eat, percussio comitetur, sciamus esse plagam a Deo quod voluntate Dei consilio eorum actum est, ut plaga communis esset, quoniam culpa communis erat.