*9:2 Vocabulo Saul. RAB., in lib. Reg., tom. 2. Saul qui offenso Deo factus est rex super Isræl, etc., usque ad et de placito turbulentus factus est. ID. Quia Saul asinas patris sui quærens venit ad prophetam a quo unctus est, significat quod Judæi stultitiam carnalis sensus sequentes, per errores devios luxum mundi perquirunt; asinus enim brutum et luxuriosum animal est. Et ad prophetam venientes, id est, Mosen, audiunt asinas esse inventas, id est, bona terræ sibi esse debita, a quo etiam unctionis oleum et regni gubernaculum promittitur, in quibus ad tempus fratres suos de manu hostium eriperent. ID. Secundum præsentis vitæ justitiam. ID. Hoc magis ad Christum pertinet, de quo dicitur: Ecce puer meus electus quem elegi Isa. 44.. Et alibi: Quis similis Deo in filiis Dei Psal. 86.? Stateris. Stater siclus est qui habet viginti obolos, id est, denarios decem.
†9:7 Demus homini. Quamvis dare decreverint, non legimus quod Samuel acceperit, si tamen accepisset, non reputaretur in divinationis præmium, sed in prophetæ stipendium.
‡9:9 Olim in Isræl. Ut ait Beda, non historiographi, sed Esdræ verba sunt. Videns. Dicitur propheta, quia per Spiritum prænoscit futura.
§9:11 Clivum, etc., egredientes ad hauriendam aquam. Clivus ascensus montis flexuosus.
**9:16 Et unges eum ducem. Saul unctus Christum significat, qui et ipse Christus appellatus est; unde, Quare non timuisti mittere manum in Christum Domini II Reg. 1.?
††9:19 Omnia quæ. RAB. Tradunt Hebræi fuisse in corde Saul, quia rex esset futurus, cum vidisset per visum se in vertice arboris palmæ collocari, quod est signum regnaturi.
‡‡9:22 Assumens ita. Quod Samuel Saulem in excelsum duxit, refectionem tribuit, significat prophetas populum Hebræorum doctrina sua ad altiora provocantes, ut scientia spirituali refectus, in culmine virtutum consistat, nec relabatur ad vitia. Triclinium. Cœnaculum, a tribus lectulis discumbentium.
§§9:24 De industria, id est, de Providentia, datur intelligi, quod jam comederat, licet non plene, quia revelante Domino quod veniret Saul, convivium dilatum est.
***9:27 Cumque descenderent. Descenderunt de excelso, ut in aliquo secretiori loqueretur de regno et ungeret eum.