*3:1 Incipimus iterum. Quia sciebat eos sinistre accipere suam commendationem, sicut et in prima Epistola, quasi suam gloriam quæreret; incipit contra eorum opinionem ostendere se non suam gloriam, sed Dei quærere.
†3:3 Scripta non. Estis repræsentatio Christi et mea, hoc autem est firmiter scriptum in cordibus nostris, non delebiliter, ut quod atramento scribitur: vel non tetris notis hæreticæ pravitatis qui hæreses interserunt. Non in tabulis. Lapis non signat nisi durissimam voluntatem, et adversus Deum inflexibilem. Carnalibus. Id est, sensum habentibus, non lapideis sine sensu.
‡3:4 Fiduciam. Dixit se non egere epistolis, modo dicit, quod non se commendat, sed Christum; quasi dicat: Epistola Christi, et nostra estis, sed fiduciam dicendi talia non ad vos, sed ad Deum referimus.
§3:5 Non quod sufficientes. AUG., lib. 2, contra duasepist. Pelag., c. 8. Quis non videat prius esse cogitare quamcredere? Nullus quippe credit aliquid nisi prius cogitaverit esse credendum. Quanquam et ipsum credere nihil est aliud, quam cum assensione cogitare. Si ergo cogitare bonum non est ex nobis, nec credere. Sed sufficientia. Attendant hic et verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei cœptum, et ex Deo ejus supplementum. Commendat enim gratiam, quæ non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita.
**3:6 Qui et idoneos. Hic commendat se per dignitatem officii, scilicet Evangelii, præferens se non solum pseudoapostolis qui carnales observantias prædicant, sed et ipsi Moysi ministro legis.
††3:9 Multo magis abundat. Id est in laude quam vetus: quia magis gloria Dei est in salute quam in morte. Quamvis enim juste damnet quod agebatur sub lege, tamen magis ad laudem proficit si indulget, ut possit se reus corrigere; quod per gratiam in Novo Testamento præstatur.
‡‡3:10 Nam nec. Vere abundat, adeo quod ad ejus comparationem illa nec dicenda est gloria. Quod claruit. Scilicet Moyses in hac prædicta parte, id est facie. Vel non est gloriosum in hac parte, id est respectu hujus nostræ partis. Illa enim tanta fuit, quanta servo credi debuit. Hæc vero tanta quanta est genitoris Christi: quia Christus in gloria est Dei Patris, ut tantum intersit inter gloriam Moysi et Christi, quantum inter imaginem et veritatem.
§§3:12 Habentes. Id est ostensa dignitate Novi et Veteris Testamenti ostendit usum utriusque. Multa fiducia. Usu exercemus nos in bonis operibus unde crescit nobis fiducia. Tantum enim videbimus quantum credimus, et quia aperta est gloria, non celamus sensum nostrum, sicut Moyses, sed aperte dicimus.
***3:14 Idipsum. Quia non aliter modo intelligunt quam ante adventum Christi. Quod in Christo evacuatur. Unde in passione Christi velum templi scissum est, ut significetur per Christi passionem revelari sacramenta legis et prophetiæ. Velamen enim dicit ad comparationem prophetiæ ut non intelligeretur.
†††3:15 Sed usque, etc. His qui sunt in Christo evacuatur: sed super cor eorum est velamen, id est cæcitas deprimens rationem eorum: cum, id est quamvis, legitur, id est exponitur, eis Moyses. Et ita duo obsunt, cur non intelligant, et velamen, id est obscuritas est in lectione, et cæcitas super corda, et hoc usque in hodiernum tempus.
‡‡‡3:16 Cum autem conversus fuerit. Id est cum eorum animus deposita cordis duritia et propria cæcitate fuerit conversus credendo. Auferetur velamen. Ut in aqua latere vinum intelligatur, omnis enim prophetia non intellecto Christo insipidum et fatuum quiddam est.
§§§3:17 Dominus autem spiritus est. Ordo verborum est: Spiritus sanctus est Dominus, id est potest operari quod vult, et ideo quod vult, illuminat; et quod vult, in tenebris deserit. Ubicunque autem est spiritus Domini, id est Filii, per quem datur Spiritus sanctus, ibi libertas: et ideo Judæi qui non habent spiritum, non possunt libere intelligere ut nos. Vel, Dominus ad quem convertuntur est spiritus, id est spiritualis essentia, et ita facit spiritualiter intelligere.
*3:18 Nos revelata facie. In qua Judæis est velamen. In speculo non nisi imago cernitur. Hoc ergo conamur ut per hanc imaginem, id est rationem quod nos sumus videamus utcunque illum a quo facti sumus, tanquam per speculum. In eamdem imaginem. Quia eadem imago Dei est gloria Dei, sicut supra: Vir quidem imago Dei est, et gloria Dei