*5:1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur quod ædificationem, etc. Id est corpus immortale habebimus, si corpus per tribulationes dissolvatur, et ideo, quoniam sic dissolvetur, ut conditio et causa sit præmissa. Non manufactam, sed æternam. Id est non hominum complexione factam, scilicet, non humanæ generationis ope productam nec humanis fomentis auctam, sed a Deo ineffabiliter compactam. Æternam. Quia in ea sine manebitur.
†5:2 Nam. Non solum pro præsenti inhabitatione, sed etiam, in hoc, id est in consideratione hujus tantæ gloriæ, ingemiscimus. Ex dilatione desiderii: quod non faceremus, nisi essemus certi. In cujus rei figura Axa filia Caleb petiit irriguum superius et irriguum inferius, ut nos lacrymas effundamus, non solum pro præsentis incolatus miseria, sed pro dilatione supernæ gloriæ. Ingemiscimus, quia cupimus super invocationem animæ, quam jam accepimus. De cœlo. Id est, optamus habere immortale et impassibile corpus, ad similitudinem cœlestium. Nam et qui, etc. Quasi dicat: Nos perfectiores pro dilatione gemimus, quia etiam minus perfecti, qui carnem fovent. Inter hos autem se Apostolus connumerat ne illi de se minus sentiant.
‡5:3 Si tamen vestiti gloria promissionis; non nudi. Hoc desiderant sancti, ne resurgentes recepto corpore, nudi, id est alieni a promissa gloria inveniantur. Hoc enim opus est: ut induti corpore, superinduantur gloria, quæ est immutatio in claritate. Gravati eo corpore: quo tamen nolumus mortem nobis tolli, sed superindui, id est a Deo vestiri stola immortalitatis quæ destruat mortalitatem, non ut superveniat.
§5:4 Qui sumus in tabernaculo. Qui habitationem hujus corporis diligimus, de quo non est curandum, cum non sit tabernaculum nisi ad tempus, ingemiscimus desiderio cœlestis. Nos dico gravati, quasi dicat: Non mirum, si ingemiscimus: quia a beatitudine sumus remoti. Nam etiam de hoc minori gemimus, quia hoc corpore exuimur. Eo. Id est, ideo gemimus. Quod nolumus exspoliari, si hoc posset fieri. Vel, ingemiscimus, desiderio cœlestis. Deus autem hoc effecit. Vel, nolumus exspoliari: Deus tamen effecit ut immortalitatem desideremus. Ut absorbeatur, etc. Ita ut nusquam sit mortalitas. Non infra, non supra, non intra, non extra. Absorpta est enim mors in victoria.
**5:6 Audentes. Deus facit nos velle immortalitatem, facit et certos per spiritum, et ideo audentes sumus. Peregrinamur a Domino. Quomodo? cum alibi scriptum sit: In ipso vivimus, movemur et sumus? Act. 17. Quia etsi ubique Deus, non tamen hic videtur sicut in cœlis. Peregrinamur ergo non fide, sed specie.
††5:10 Ut referat unusquisque. Etiam pueri, qui, si non per se, per alios gesserunt, dum per eos crediderunt vel non crediderunt, secundum quod judicantur, non secundum quod gesturi erant, si diu viverent. Dicit enim: prout gessit in corpore, non ut gesturus erat si viveret, frustra ergo homo post hoc corpus sibi promittit, quod hic in corpore comparare neglexit. Suademus. Suadent apostoli ut reliqui bene viventes credant et provideant sibi, quia quorumdam praviloquio dies Domini in dubium venit
‡‡5:11 Deo autem manifesti sumus, quia hoc prædicamus quod jubet Deus.
§§5:13 Sive enim mente. Quasi dicat: De nobis utique gloriari potestis, quia quidquid agimus, vel est honor Dei, vel utilitas proximi. Sive excedimus, id est, si nos commendamus (in quo putamur insensati), Deo est, id est ad honorem Dei, qui sic nos exaltavit. Sive sobrii: ut non alta de nobis dicamus, ad vestram est hoc utilitatem. Sive enim mente excedimus. Loquitur Apostolus de quadam ineffabili contemplatione et raptu, ubi audivit quod non licet homini loqui. Deo est: non vobis, qui non potestis capere. Sive enim sobrii sumus. Condescendendo. Vobis. Quia sic loquimur, ut capere possitis. Isti sunt angeli de quibus Dominus ait in Evangelio: Videbitis cœlum apertum, et angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis; hos eosdem angelos vidit Jacob in scalis ascendentes et descendentes.
***5:14 Charitas enim Christi, etc. Quia Christus charitate pro nobis mortuus est, constat omnes mortuos fuisse in Adam; pro quibus mortuus est Christus, ut eos a morte liberaret. Quæ gratia ne inutilis sit hominibus, apostoli, ut eos illiciant, necessario se laudant; per gloriam enim et meritum apostolorum agnoscitur gratia et beneficium Christi. Si unus pro omnibus. Id est, si Christus pro omnibus quantum ad se, etsi non omnibus profuit, ergo et omnes homines debent mori pro honore illius.
†††5:15 Qui vivunt in corpore, non sibi vivant, sed voluntati Dei. Quod quidem debent: quia etsi Christus usque ad mortem fuit infirmus, injuriatus, jam tamen post resurrectionem non est, sed apparet quod esse videbatur. Unde: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum Joan. 8.. Vicem ergo ei reddant quasi Deo, non homini solum pro eis passo.
‡‡‡5:16 Neminem novimus. Id est, laudamus. Secundum carnem. Id est, sua quærentem, non quæ Christi: temporalia, non æterna. Nec hoc debet facere aliquis, quia etsi Christus fuit mortalis sicut ego, per quod eum putavi hominem esse tantum, dum eram infidelis: tamen jam est immortalis, et ita securi sumus de præmio. Si quis ergo in Christo est renatus novus, illi jam spe transiit mortalitas, et transibit, et dabitur nova immortalitas. Vel, si quis novus, vetus lex transiit illi, et novam habet. Neminem non secundum carnem. Vitam futuram ita certa spe tenet, quasi jam sit præsens: quæ in Christo surgente impleta est, quæ non est secundum carnem: non quin in eadem carnis substantia resurrecturi simus, sed quod non in eadem qualitate corruptionis, quæ nomine carnis signatur. Et si cognovimus secundum carnem. Quia quamvis dum infidelis intellexit Christum in lege promissum esse secundum carnem, ut legalia observaret et servari præciperet: sed tamen non jam post conversionem nunc ita esse credit, sed umbra penitus cessat.
§§§5:17 Vetera. Omnino Vetus Testamentum et omnia ad veterem hominem pertinentia, ut sic. Nova. Venerunt Novum Testamentum, et omnia novi hominis. Vetera. Ut error idololatriæ, cui cognitio unius veri Dei successit.
*5:19 Deus erat. Per hoc intelligitur Pater esse in Filio, et Filius in Patre, quia una est eorum substantia. Ibi est unitas, ubi nulla diversitas: et ideo alter in altero est, quia et imago et similitudo eorum una est.
†5:20 Reconciliamini. Reconciliamur confitendo peccata, et pœnitendo ei qui nos sibi reconciliat.
‡5:21 Pro nobis peccatum fecit. Usus est Veteris Testamenti peccata dici sacrificia pro peccatis, vel, peccatum dicitur similitudo carnis peccati. Unde dicitur: De peccato delevit vel damnavit peccatum, id est de similitudine carnis peccati: quia misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Ita etiam maledictum pro morte accipitur, quæ de maledicto Dei venit, ut vere dictum in lege intelligatur: Maledictus omnis qui pendet in ligno Deut. 21.. Quid est quod ait, maledictus? id est, terra es, in terram ibis Gen. 3.. Quid est quod dicit, omnis? quia Christus, qui pependit in ligno, cum esset vera vita, mortuus est vera morte non ficta.