25
Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones. Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciæ, nona die mensis: prævaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terræ. Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldæi obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam quæ ducit ad campestria solitudinis.*Et interrupta est, etc. RAB. Interrupta quidem per tentationes varias dæmonum custodia populorum, etc., usque ad qui pravo usu et iniquitatis suæ multitudine gravatur. Et persecutus est exercitus Chaldæorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho: et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum. Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo judicium. Filios autem Sedeciæ occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem. Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Jerusalem.Mense quinto. RAB. Congruit temporis ordo cum ratione vindictæ. Mense quinto vastata est civitas, quæ Pentateuchum legis servare despexit, et septima die mensis, quia sabbati requiem non custodivit, et contraria præceptis Dei egit, frustra sibi blandiens de securitate pro sanctorum locorum habitatione. ID. Venit Nabuzardan, qui interpretatur ventilabrum, sive prophetia alieni judicii, etc., usque ad sed spinæ magis et tribuli vitiorum excrescant. Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni. 10 Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldæorum, qui erat cum principe militum. 11 Reliquam autem populi partem quæ remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ. 12 Et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas. 13 Columnas autem æreas quæ erant in templo Domini, et bases, et mare æreum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et transtulerunt æs omne in Babylonem.Columnas autem æreas quæ, etc. ID. Et bases intelligimus doctores, qui sonoritate prædicationis et fidei firmitate debuerunt alios sustentare. Mare æneum baptismi lavacrum, vel compunctionem lacrymarum. Hæc quidem omnia Chaldæi spirituales per inertiam magistrorum, et de domo Domini auferre nituntur, et confringere. 14 Ollas quoque æreas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa ærea, in quibus ministrabant, tulerunt.§Ollas quoque. ID. Quia diversa officia in ecclesiasticis ordinibus de Dei servitio auferentes in suum usum nequissimum verterunt. 15 Necnon et thuribula, et phialas: quæ aurea, aurea, et quæ argentea, argentea tulit princeps militiæ,**Thuribula et phialas. Cum orationem qua divinitas placari potuit, et poculum verbi quo lassi refocillari debuerant impediendo subvertunt. ID. Quia tam sensum pretiosum, quam eloquii venustatem, hostis nequam de domo Domini auferre molitur, et secum in confusionem ducere. 16 id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini: non erat pondus æris omnium vasorum. 17 Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum æreum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum columnæ, omnia ærea: similem et columna secunda habebat ornatum. 18 Tulit quoque princeps militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres janitores.††Tulit quoque. ID. Non solum populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolus decipere et peccatores captivare satagit, unde in Job de ipso: Escæ ejus electæ sunt Job 33.. ulit Saraiam, qui interpretatur vinctus, sacerdotem primum, cum primum Ecclesiæ ordinem, qui in episcopis est, amore voluptatis terrenæ vitiorum catena constringit. Similiter Sophoniam, qui interpretatur absconditus, sacerdotem secundum, cum secundi ordinis viros, id est presbyteros qui talentum verbi in terra fodientes absconderant in suum dominium subigit. Et tres inani, qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentes clavem scientiæ nec ipsi introierunt, nec alios introire permiserunt. Eunuchus significat fatuas virgines, quæ vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes se a coitu corporali, nec tamen oleum gratiæ et misericordiæ in pectore suo habere volebant. Qui frustra super bellatores constituuntur cum arrogantiam non præcaveant. Quinque viros de his qui steterant coram rege Matth. 5., id est, illos qui quinque sensibus corporis voluptati servientes, regi vitiorum semper assistebant. Sopher principem. ID. Interpretatur dissipans vel dividens: significans eos, qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipans, a cœtu fidelium per errorem sequestrant. Et sexaginta viros e vulgo, id est, stultos operatores, qui merito e vulgo, quia divina consilia discere et factis implere neglexerant. Et sexaginta viros. ID. Hos omnes Nabuzardan duxit ad regem Babylonis, et interfecti sunt, quia diabolus prædam quam ab Ecclesia evellit, ad perpetuæ mortis interfectionem perducere ambit: quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc est in multitudine scelerum, et amore voluptatum. ID. Cum illi qui confessionem nominis Dei in Ecclesia videbantur habere, per scelera multiplicia de terra viventium translati in regnum confusionis et erroris abducuntur, etc., usque ad et vultum Conditoris nostri per sæcula contemplari. 19 Et de civitate eunuchum unum, qui erat præfectus super bellatores viros: et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate: et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terræ: et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate. 20 Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha. 21 Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua. 22 Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, præfecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan. 23 Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathaniæ, et Johanan filius Caree, et Saraia filius Thanehumeth Netophathites, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et socii eorum.‡‡Et Saraia. Filius Saraiæ sacerdotis reservatus est, et pater occisus. Ex quo in captivitate postea natus est Jesus sacerdos magnus, qui reduxit populum cum Zorobabel. 24 Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldæis: manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. 25 Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Judæos et Chaldæos qui erant cum eo in Maspha. 26 Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum, venerunt in Ægyptum timentes Chaldæos. 27 Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare cœperat, caput Joachin regis Juda de carcere. 28 Et locutus est ei benigne, et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylone. 29 Et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitæ suæ. 30 Annonam quoque constituit ei sine intermissione, quæ et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitæ suæ.

*25:4 Et interrupta est, etc. RAB. Interrupta quidem per tentationes varias dæmonum custodia populorum, etc., usque ad qui pravo usu et iniquitatis suæ multitudine gravatur.

25:8 Mense quinto. RAB. Congruit temporis ordo cum ratione vindictæ. Mense quinto vastata est civitas, quæ Pentateuchum legis servare despexit, et septima die mensis, quia sabbati requiem non custodivit, et contraria præceptis Dei egit, frustra sibi blandiens de securitate pro sanctorum locorum habitatione. ID. Venit Nabuzardan, qui interpretatur ventilabrum, sive prophetia alieni judicii, etc., usque ad sed spinæ magis et tribuli vitiorum excrescant.

25:13 Columnas autem æreas quæ, etc. ID. Et bases intelligimus doctores, qui sonoritate prædicationis et fidei firmitate debuerunt alios sustentare. Mare æneum baptismi lavacrum, vel compunctionem lacrymarum. Hæc quidem omnia Chaldæi spirituales per inertiam magistrorum, et de domo Domini auferre nituntur, et confringere.

§25:14 Ollas quoque. ID. Quia diversa officia in ecclesiasticis ordinibus de Dei servitio auferentes in suum usum nequissimum verterunt.

**25:15 Thuribula et phialas. Cum orationem qua divinitas placari potuit, et poculum verbi quo lassi refocillari debuerant impediendo subvertunt. ID. Quia tam sensum pretiosum, quam eloquii venustatem, hostis nequam de domo Domini auferre molitur, et secum in confusionem ducere.

††25:18 Tulit quoque. ID. Non solum populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolus decipere et peccatores captivare satagit, unde in Job de ipso: Escæ ejus electæ sunt Job 33.. ulit Saraiam, qui interpretatur vinctus, sacerdotem primum, cum primum Ecclesiæ ordinem, qui in episcopis est, amore voluptatis terrenæ vitiorum catena constringit. Similiter Sophoniam, qui interpretatur absconditus, sacerdotem secundum, cum secundi ordinis viros, id est presbyteros qui talentum verbi in terra fodientes absconderant in suum dominium subigit. Et tres inani, qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentes clavem scientiæ nec ipsi introierunt, nec alios introire permiserunt. Eunuchus significat fatuas virgines, quæ vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes se a coitu corporali, nec tamen oleum gratiæ et misericordiæ in pectore suo habere volebant. Qui frustra super bellatores constituuntur cum arrogantiam non præcaveant. Quinque viros de his qui steterant coram rege Matth. 5., id est, illos qui quinque sensibus corporis voluptati servientes, regi vitiorum semper assistebant. Sopher principem. ID. Interpretatur dissipans vel dividens: significans eos, qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipans, a cœtu fidelium per errorem sequestrant. Et sexaginta viros e vulgo, id est, stultos operatores, qui merito e vulgo, quia divina consilia discere et factis implere neglexerant. Et sexaginta viros. ID. Hos omnes Nabuzardan duxit ad regem Babylonis, et interfecti sunt, quia diabolus prædam quam ab Ecclesia evellit, ad perpetuæ mortis interfectionem perducere ambit: quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc est in multitudine scelerum, et amore voluptatum. ID. Cum illi qui confessionem nominis Dei in Ecclesia videbantur habere, per scelera multiplicia de terra viventium translati in regnum confusionis et erroris abducuntur, etc., usque ad et vultum Conditoris nostri per sæcula contemplari.

‡‡25:23 Et Saraia. Filius Saraiæ sacerdotis reservatus est, et pater occisus. Ex quo in captivitate postea natus est Jesus sacerdos magnus, qui reduxit populum cum Zorobabel.