*1:2 Apparuit homo veniens de castris Saul, etc. RAB. Hunc aiunt Hebræi filium fuisse Dœg. Amalecites enim et Idumæus unum est, quia filius primogenitus Esau Eliphan fuit, et hujus filius Amalec. Diadema autem et armillam a patre commendatam habeat.
†1:15 Accedens, etc. Omnis qui proximo machinatur malum, vel de ejus gaudet interitu, justæ retributionis pœnam a judice superno meretur. Qui enim fodit foveam, incidit in eam Prov. 26.. Et, Os quod mentitur occidit animam Sap. 1.: hic autem mentiebatur sese Saulem occidisse.
‡1:18 Filios. Filii Juda filii confessionis, quos verus David vult arcu Scripturæ muniri, ne per ignorantiam in conspectu dæmonum succumbant. Arcum. RAB. in lib. Reg. Quia Philisthiim sagittarii sunt, qua arte Saul interfecerant, eamdem belli artem vult eos discere, vel præcepit ut reges Juda docerent fortitudinem, ut fortes scilicet et intenti essent in timore Domini, ne perirent sicut Saul. In libro. RAB., ubi supra. Legitur, vel, scriptum est. Hunc librum nusquam reperiri asseverant, sicut librum bellorum Domini, etc., usque ad quomodo Saul recedens a timore Domini per obedientiam periit. Considera, Isræl. ID. Qui remansisti, pro qua culpa interfecti sunt, et præcave ne et tu in scelere eorum pereas.
§1:20 Geth. Torcular, scilicet Hierusalem, quæ occidit prophetas Matth. 23., cui mors Domini et apostolorum in derisum fuit, et ob hoc precæpit verus David ne passio sua illis annuntietur.
**1:21 Montes Gelbœ, etc. ID. Alii excelsi, quia, scilicet, o Saul, inobedientia tua quasi idololatria in excelsis reputata est, quia scelus idololatriæ est nolle acquiescere. Montes Gelbœ uberrimi ante maledictionem fuerunt, quos hactenus maledictioni subjacere ferunt, nec unquam pluere ibi testantur. Rex et propheta David, qui persecutoribus mala non reddidit, cum Saul et Jonatha bello occubuissent in lamentatione sua Gelbœ montibus maledicit: Montes Gelbœ, nec ros, etc., usque ad et divina vis sententiam maledicentis implevit. Itaque pro regiæ necis spectaculo pœnam elementa solverunt. RAB. Quid deliquerunt montes? etc., usque ad qui apud se mortem regis suscipere iniquitate exigente meruissent.
††1:22 A sanguine interfectorum. Sanguis et adeps robur præstant corpori, ita illi fortitudinem dabant subjectis, a quibus Saul et Jonathas interfecti sunt quasi non a rusticis. Vel ita Saul reprobatus est a Deo, et ab incircumcisis viliter interfectus, tanquam non esset unctus oleo, propter sanguinem interfectorum, scilicet septuaginta quinque sacerdotum qui Domino adipem adolebant, quos innoxios jussit Saul interfici. Sagitta. Jonathan et Saul bellicosos et fortissimos significat fuisse, et laudat in eis decorem formæ et constantiam animi. RAB.Allegorice. Pius propheta David figuraliter deflet Saul et Jonathan, etc., usque ad ne iterum ignominiose superati, gaudium inimicis faciant.