*24:1 GREG., lib. XXV Moral., cap. 14. Pro qualitatibus subditorum, etc., usque ad ut sicut magistrorum facta displicent, ita subditorum mens a magisterii reverentia non recedat. HIERON. Notandum quia in Paralipomenis legitur: Mille millia centum millia de Isræl, et de Juda quadraginta septuaginta millia quos intelligendum est Joab numerasse, sed noluisse ostendere nisi quanti in Samuelis libro scribuntur.
†24:10 Percussit autem, etc. AMBR., lib. de Pœn., cap. 9. Contulit se ad majorem pœnam ut posset provocare clementiam. Lenitur enim rigor justitiæ, etc., usque ad et erga populum quassatio cœlitus effusa quiesceret.
‡24:11 Sermo Domini. RAB. In Exodo scriptum est, etc., usque ad consumpta sunt septuaginta millia.
§24:13 Aut. Et videtur quia qui pane verbi Dei per gratiam septiformis Spiritus non pascuntur septem annis famem sustinent, et qui in nomine Trinitatis regenerati non sunt, hostibus, id est dæmonibus resistere non valent; sed pestilentia impietatis increduli moriuntur.
**24:16 Erat autem. RAB. In Paralipomenis quoque scriptum est: Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi. Levansque David oculos suos vidit angelum Domini inter cœlum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem. Et ceciderunt tam ipse quam majores natu vestiti ciliciis proni in terram, juxta aream. Area Areuna Ecclesia est gentium in qua postquam altare fidei verus David erexit, confestim mors impietatis cessit. Hanc aream David quinquaginta siclis emit: quia Christus per septiformis Spiritus gratiam cunctis delictis omissis gentilitatem in domum sibi sempiternam sanctificavit.
††24:18 Areuna. ID. Interpretatur area: Ornan vero lumen nobis. Bene ergo David volens placare Dominum, altare jubetur in area Areunæ, vel Ornæ constituere, quia aliter non placatur Deus ab homine, nisi in area cordis per lumen rectæ fidei et veræ dilectionis constituat altare humilitatis in quo offerat sacrificium oblationis et laudis, unde: Sacrificium laudis honorificabit me, etc. Psal. 49.. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc. Ibid. 50.. Area Areunæ vel Ornæ, ipsa est Jerusalem.
‡‡24:25 Et obtulit holocausta. Hinc in Paralipomenis tabernaculum quod fecerat Moyses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon, et non prævaluit David ire ad altare, ut obsecraret Dominum. Nimio enim timore fuerat perterritus, videns gladium angeli Domini. Dixitque David: Hæc est domus Dei, etc. In hoc loco secundum Hebræos voluit Abraham offerre filium cum aries subito apparuit: quem assumens obtulit pro filio.