3
De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos:*De cætero, fratres, orate. Orandum esse hortatur, ut dignetur Deus doctrinam suam infatigabili cursu dirigere et transfundere per ora apostolorum in aures audientium, et ab auribus in corda, ut compescantur malorum seditiones. et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides.Ut liberemur. A pseudo, ne nostros seducant, vel nobis insidias tendant. Vel, liberemur ab importunis, id est infidelibus qui resistunt verbo Dei, nec stant in portu quietis. Et malis, qui persequuntur infideles. Ideo dico liberemur, quia nondum acceperunt omnes fidem per me qui accepturi sunt. Non enim omnium est fides. Id est, nec vobis orantibus omnes sunt credituri, sed tantum præordinati in adoptionem filiorum. Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis. Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi. Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.Denuntiamus. De curiosis incipit et otiosis, monens bonos ut eos corripiant. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos:§Scitis quomodo oporteat nos imitari. Et cum illi hæc non faciant, debetis vitare. Vel, non ambulant secundum traditionem. Scitis enim quomodo me habui, quod in illis non videtis, quasi dicat: Non est opus ut exponam vobis eam traditionem quia eam scitis, quod non inquieti fuerimus, ut ii qui aliena negotia curant, vagantes hac illac. neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.**Sed ut nosmetipsos. Notandum quia Apostolus non solum verbis docebat, sed hortabatur et factis. Idonei enim magistri est quæ docet verbis, operibus explere. 10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet.††Quoniam si quis non vult operari. Dicunt quidam de operibus spiritualibus hoc Apostolum præcepisse, alioquin si de opere corporali hoc diceret, in quo vel agricolæ vel opifices laborant, videretur sentire adversus Dominum, qui dicit in Evangelio: Nolite solliciti esse, quid manducetis Matth. 6., etc. Sed superflue conantur et sibi et cæteris caliginem obducere, ut quod utiliter charitas monet, non solum facere velint, sed nec intelligere, cum multis aliis locis epistolarum quid hic sentiat Apostolus apertissime doceat. Vult enim servos Dei corporaliter operari unde vivant ut non compellantur egestate necessaria petere. Nec est contra illud quod prædictum est: Nolite solliciti esse quid manducetis, etc. Non enim hoc ideo dictum est, ut non procurent quantum necessitati sat est, unde honeste potuerunt, sed non ut ista intueantur, nec propter ista faciant quidquid Evangelii præconio facere jubentur. 11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.‡‡Curiose agentes. Hoc factum abhorret disciplina Dominica, eorum enim deus venter est, qui fœda cura necessaria sibi provident. 12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. 13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.§§Nolite deficere. Quia etsi operentur, possunt tamen nonnullis indigere. Et ideo monet, ne illi qui habebant unde servis Dei necessaria præberent, hac occasione pigrescerent. Non enim in reprehensionem venit qui humanus est in largiendo, sed hic qui, cum possit laborem ferre, otiose vult vitam agere. 14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur: 15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. 16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. 17 Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo. 18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

*3:1 De cætero, fratres, orate. Orandum esse hortatur, ut dignetur Deus doctrinam suam infatigabili cursu dirigere et transfundere per ora apostolorum in aures audientium, et ab auribus in corda, ut compescantur malorum seditiones.

3:2 Ut liberemur. A pseudo, ne nostros seducant, vel nobis insidias tendant. Vel, liberemur ab importunis, id est infidelibus qui resistunt verbo Dei, nec stant in portu quietis. Et malis, qui persequuntur infideles. Ideo dico liberemur, quia nondum acceperunt omnes fidem per me qui accepturi sunt. Non enim omnium est fides. Id est, nec vobis orantibus omnes sunt credituri, sed tantum præordinati in adoptionem filiorum.

3:6 Denuntiamus. De curiosis incipit et otiosis, monens bonos ut eos corripiant.

§3:7 Scitis quomodo oporteat nos imitari. Et cum illi hæc non faciant, debetis vitare. Vel, non ambulant secundum traditionem. Scitis enim quomodo me habui, quod in illis non videtis, quasi dicat: Non est opus ut exponam vobis eam traditionem quia eam scitis, quod non inquieti fuerimus, ut ii qui aliena negotia curant, vagantes hac illac.

**3:9 Sed ut nosmetipsos. Notandum quia Apostolus non solum verbis docebat, sed hortabatur et factis. Idonei enim magistri est quæ docet verbis, operibus explere.

††3:10 Quoniam si quis non vult operari. Dicunt quidam de operibus spiritualibus hoc Apostolum præcepisse, alioquin si de opere corporali hoc diceret, in quo vel agricolæ vel opifices laborant, videretur sentire adversus Dominum, qui dicit in Evangelio: Nolite solliciti esse, quid manducetis Matth. 6., etc. Sed superflue conantur et sibi et cæteris caliginem obducere, ut quod utiliter charitas monet, non solum facere velint, sed nec intelligere, cum multis aliis locis epistolarum quid hic sentiat Apostolus apertissime doceat. Vult enim servos Dei corporaliter operari unde vivant ut non compellantur egestate necessaria petere. Nec est contra illud quod prædictum est: Nolite solliciti esse quid manducetis, etc. Non enim hoc ideo dictum est, ut non procurent quantum necessitati sat est, unde honeste potuerunt, sed non ut ista intueantur, nec propter ista faciant quidquid Evangelii præconio facere jubentur.

‡‡3:11 Curiose agentes. Hoc factum abhorret disciplina Dominica, eorum enim deus venter est, qui fœda cura necessaria sibi provident.

§§3:13 Nolite deficere. Quia etsi operentur, possunt tamen nonnullis indigere. Et ideo monet, ne illi qui habebant unde servis Dei necessaria præberent, hac occasione pigrescerent. Non enim in reprehensionem venit qui humanus est in largiendo, sed hic qui, cum possit laborem ferre, otiose vult vitam agere.