INCIPIT LIBER ACTUUM APOSTOLORUM
1
Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere*Sermonem feci. Id est, scripsi: quia scribere est operari. Vel hoc ita dicit, quia factis meruit esse scriptor Evangelii. Feci. Totus liber Evangelii unus sermo dicitur, eo quod habeat unum sensum: aut singulare pro plurali. Evangelium est bona annuntiatio, qua annuntiatur requies post laborem, regnum post servitium, vita post mortem. De omnibus. Dictis et factis Christi quæ judicavit officio digna vel idonea suæ dispensationi. Theophile. Theophilus idem est quod Dei amicus, vel Dei amator: et si tu sis amicus Dei, tibi scribitur. Quæ cœpit Jesus facere. A baptismo Joannis quo Jesus baptizatus est, usque in diem quo assumptus est in cœlum: quia de toto illo tempore Lucas sermones texuit, qui in fine Evangelii ita scripsit: Cum benedixisset, recessit ab eis et ferebatur in cœlum. Facere. Bonum doctorem instituit vel instruit, qui faciat quod docet. usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est:Præcipiens apostolis prædicare Evangelium per Spiritum sanctum, per quem prædicatum est Evangelium, quia verba inspirabat, et fiduciam tribuebat. Vel, præcipiens per Spiritum sanctum, id est, quod Filius præcipit, præcipit et hoc Spiritus sanctus. Vel, propter Spiritum præcepit, quia non præciperet nisi Spiritus venturus esset. Elegit. Hoc ad laudem apostolorum, quorum actus scribere proponit, vertitur. Assumptus. A Divinitate, vel a nube assumptus, quasi verus homo. quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.Vivum. Corpus vivum et proprium, non phantasticum quod et apostoli cognoverunt tanquam notissimum. Aut vivum, eo quod post mortem vivebat. Vel vivum, id est amplius non moriturum. Per dies. Non tamen eis per quadraginta dies continuos apparuit: post diem enim resurrectionis alios quatuor dies intervenisse Joannes dicit. Post quos rursus apparuit per quadraginta: quia quadraginta horis mortuus fuerat, quadraginta diebus se vivere confirmat. Et per quadraginta typus præsentis sæculi, quo Christus in Ecclesia versatur, potest intelligi: sive quia homo quatuor constans elementis, eruditur contra transgressionem Decalogi. Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum:§Convescens. Signa veri corporis annuntiat, quia non uno corporis sensu, sed visu, auditu, tactu, apparendo, loquendo, convescendo probavit se resurrexisse. Promissionem, quam promisit per Jœl, ut habetur in sequentibus: et si a Christo facta, a Patre tamen complebitur. Vel Patris dicitur, quia in ejus Verbo, id est Christo, promittitur. quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.**Quia Joannes. BEDA. Cum diceret Dominus: Quia Joannes baptizavit aqua, vos autem, etc., usque ad quod in baptismo Joannis non fiebat. Baptisma datur in duabus naturis, corporali scilicet et spirituali: quia homo qui baptizatur, duobus constat: corpore scilicet et anima, tamen unum est baptisma, sicut unus homo. Vos autem, etc. Quando Petrus negavit, non erant apostoli baptizati; non aqua, sed spiritu: post resurrectionem enim dictum est: Vos vero baptizabimini Spiritu sancto. Nondum enim resurrectione Christi et missione Spiritus confirmati erant. Sicut autem justis circumcisio non fuit necessaria, antequam imperaretur Abrahæ et posteritati suæ: sic postquam sacramentum Novi Testamenti, id est baptisma, circumcisionis loco datum est a Domino dicente: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto Joan. 3., etc., certum est nullum ad corpus Christi pertinere, nisi baptizatum, præter eos quibus passio deputatur pro baptismo. Item scriptum est, quando Paulus baptizatus est: et non est scriptum quando alii apostoli baptizati sunt: sed debemus intelligere baptizatos esse propter illud: Nisi quis renatus fuerit, etc. Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël? Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate:††Non est vestrum nosse. Non ait, non erit, sed non est: notans adhuc esse infirmos, et ideo ad secretum cognoscendum non esse idoneos: Cum vero ait: Non est vestrum nosse, ostendit quod ipse sciat, cujus sunt omnia quæ Patris, sed eis non expedit nosse, sed ita vivant quasi quotidie judicandi. Quæ Pater. Illius, inquit, regni tam secretum est tempus, ut tantum scientiæ Patris pateat, sed accipietis virtutem Spiritus sancti, ut quod propter infirmitatem carnis non potestis, possitis ex virtute Spiritus sancti. In sua potestate. Hoc ut verus homo excusabiliter dixit, sed tantum una est Patris et Filii et Spiritus sancti potestas: Filius etiam potestas Patris est. sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.‡‡Sed accipietis. Tollitur scientia temporum, sed divinum, quo indigent, adhibetur auxilium: hoc modo, cum pueris aliquid tollitur, aliud datur ne penitus tristentur. Supervenientis Spiritus sancti. Cum superveniet Spiritus in vos, non regnum Isræl, sive regnum Dei in Isræl, ut putatis, afferet, sed virtutem testificandi de me vobis præstabit, tantumque illius regni tempus longe est, ut prius non solum Hierosolymam, sed omnes fines Judææ et Samariæ, mundi etiam terminos per circuitum fama Evangelii percurrat. In Jerusalem et in omni Judæa. Consequentia ordinis in vocabulis locorum conservata est: Jerusalem succedit proxima Judææ provincia, cui Samaria situ conjungitur, dehinc omnis terræ communio subinfertur. In Jerusalem. Mystice: in visione pacis, in confessione veræ fidei: custodia præceptorum Dei: et in his qui se in alienos fecerint a terra prædicaturos eos prædixit, per quos quasi rotæ radios de medio terræ ubi salutem operatus est, gratia spiritualis et salutaris doctrina per totum orbem defluxit. Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum.§§Et cum hæc dixisset. Aliter Marcus commemorat dicens: Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cœlum Matth. 28.. Sed quia Lucas significantius adjecit: Cum hæc dixisset, elevatus est, completis illis sermonibus quos commemoraverat Dominum ascendisse cœlos ostendit. 10 Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, 11 qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum.***Galilæi, quid statis aspicientes in cœlum? In quibus debet esse prudentior sensus, quia Galilæi cæteris Judæis in sapientia præcellebant. Vel, Galilæi volubiles, quia instabilitate sui sensus obliti erunt præcepta Dei. 12 Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter.†††Tunc reversi sunt, etc. Reversio apostolorum de monte Oliveti Jerusalem, significat Ecclesiam quæ de activa in contemplativam ascendens, iterum descendit in conversationem activalem. Mons enim Oliveti ab antiquis mons trium luminum vocabatur: lucernæ scilicet de templo resplendentis, ac solis ex altera parte orientis, et olei in ipso monte naturalis lucis: quæ tria conveniunt perfectioni propter divini Verbi lucem de Ecclesia fulgentem, propter solis justitiæ fulgorem, propter puræ conscientiæ nitorem. 13 Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi.‡‡‡Et cum introissent. In Græco ita ponitur: Cum introissent civitatem, in cœnaculum ascenderunt, ubi erant manentes Petrus, etc. In Græco sic est ordo nominum: Petrus et Andræas, Jacobus et Joannes, Simon Zelotes et Judas Jacobi. Cœnaculum, etc. BEDA. Locus est in superiori, designans quod a terra sublati ad superiora scientiæ et virtutis conscendunt. Cœnaculum dicitur tertium tectum, figura charitatis fidei superædificatæ et spei. Charitas autem diffusa est in cordibus nostris per Spiritum. Petrus et Joannes. Petrus primus ponitur, quia princeps et pastor. Petrus et Joannes merito primi ponuntur, qui simul cucurrerunt ad monumentum, quia plus cæteris amabant. Primus (si fas est dici) plus cæteris dilexit: alium, plurimum Jesus amavit. Catalogus apostolorum ideo ponitur, ne extra hos aliqui falsi recipiantur: paria et ponuntur loca singulorum, distinguentibus gradibus meritorum. Hi sunt duodecim filii Jacob; duodecim fontes deserti, quos Isræl reperit in Elim; duodecim panes propositionis; duodecim lapides in veste pontificis; duodecim signa zodiaci; duodecim lapides altaris; duodecim lapides de Jordane elevati; duodecim boves sub æneo mari; duodecim stellæ in corona sponsæ; duodecim fundamenta; duodecim portæ; duodecim menses anni; duodecim horæ diei; duodecim fructus ligni vitæ. Zelotes. BEDA. Zelotes ipse est qui in Evangeliis dicitur Chananæus. Chana zelus interpretatur. Erat enim de vico Galilææ ubi Dominus aquam convertit in vinum. Hic post Jacobum fratrem suum, rexit Ecclesiam Hierosolymorum. Filio pereunte perditionis, imperfectus numerus apostolorum remansit, juxta similitudinem enim lunæ crescit et decrescit Ecclesia: sed vetera transeunt, et nova fiunt. 14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.§§§Maria, etc. Virgo a mulieribus distinguitur, quæ tamen aliquando mulier non pro corruptione, sed pro sexu appellatur. Ecce principium nascentis Ecclesiæ adornatur flore virginitatis. In medio fratrum. Id est filiorum, quorum unus est Pater in cœlis. In medio Petrus stetisse dicitur: quasi communi miseratione condescendens. Hoc exemplum sumendum est pastoribus Ecclesiæ. Hic numerus centum et viginti congruit ætati Moysi, ut sicut sub hoc numero, Moyse defuncto, Jesus successit, qui populum in terram promissionis induxit, sic veteri legi in Ecclesia principatus Christi successit, ducens verum Isræl ad regnum cœli. 15 In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti): 16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum: 17 qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus. 18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus.*Possedit agrum. Non quia agrum possederit, sed quia ipsius fuerat pretium agri qui Dominum vitæ vendidit. Amissa terra viventium, agrum sanguinis et mortis, æterna sceleris et nominis sui memoria possidet Judas. Emptum tamen pretio sanguinis agrum figuli non possedit, qui traditionis crimen in se protinus mulctavit, sed possedit dictum est pro possideri fecit. Quidam agrum a Juda possessum ridicule exponunt infernum. Alii possedisse agrum illum existimant, ex eo quod cum peregrinis in eo sepultus fuit. Viscera. Viscera quæ sunt sedes fraudis, tanto scelere dirupta, se cohibere non valuerunt. Merito autem per sedem doli viscera funduntur, non per locum osculi, id est os quo osculatus est Jesum, quamvis falsa superficie, sed per alium cui virus occultæ malitiæ inerat. 19 Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis.Eorum, id est habitantium Jerusalem, quia etsi utrique loquebantur Hebraice, distabat tamen proprietas linguæ Hierosolymorum a Galilæis, de quibus apostoli erant: quod in passione Domini ostenditur, ubi etiam Petrus nolens lingua sua proditus est esse Galilæus. 20 Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum ejus accipiat alter.Deserta, et non sit, etc. Donec electus pro eo assumatur Matthias. Vel, non sit ipse Judas, qui habitet in ea, sed alius assumatur pro eo qui pœnitentia indignus judicatus est. 21 Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, 22 incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. 23 Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam.§Duos. Clemens refert hos duos qui ad sortem apostolatus statuti sunt, de numero septuaginta discipulorum fuisse. Qui cognominatus. In laude Barnabæ immoratur: quia pro laude Matthæus habet, quod sorte eligitur. Barnabæ laus cumulatur, ne velut indignus repelli videretur: quod postea declaratum est; quia cum Paulo gentium apostolus ordinatur, illi officio reservatus. Justus. Aut Latinum est, aut Hebræum: et interpretatur parcens, vel elevatus. Et Matthiam, qui donatus, vel donum Dei interpretatur: cui donum apostolatus a Domino collatum est, vel Dei pannus interpretatur. Merito parvi transcenditur ille laude hominum qui justus erat, inquit Arator. 24 Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, 25 accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum. 26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam: et annumeratus est cum undecim Apostolis.

*1:1 Sermonem feci. Id est, scripsi: quia scribere est operari. Vel hoc ita dicit, quia factis meruit esse scriptor Evangelii. Feci. Totus liber Evangelii unus sermo dicitur, eo quod habeat unum sensum: aut singulare pro plurali. Evangelium est bona annuntiatio, qua annuntiatur requies post laborem, regnum post servitium, vita post mortem. De omnibus. Dictis et factis Christi quæ judicavit officio digna vel idonea suæ dispensationi. Theophile. Theophilus idem est quod Dei amicus, vel Dei amator: et si tu sis amicus Dei, tibi scribitur. Quæ cœpit Jesus facere. A baptismo Joannis quo Jesus baptizatus est, usque in diem quo assumptus est in cœlum: quia de toto illo tempore Lucas sermones texuit, qui in fine Evangelii ita scripsit: Cum benedixisset, recessit ab eis et ferebatur in cœlum. Facere. Bonum doctorem instituit vel instruit, qui faciat quod docet.

1:2 Præcipiens apostolis prædicare Evangelium per Spiritum sanctum, per quem prædicatum est Evangelium, quia verba inspirabat, et fiduciam tribuebat. Vel, præcipiens per Spiritum sanctum, id est, quod Filius præcipit, præcipit et hoc Spiritus sanctus. Vel, propter Spiritum præcepit, quia non præciperet nisi Spiritus venturus esset. Elegit. Hoc ad laudem apostolorum, quorum actus scribere proponit, vertitur. Assumptus. A Divinitate, vel a nube assumptus, quasi verus homo.

1:3 Vivum. Corpus vivum et proprium, non phantasticum quod et apostoli cognoverunt tanquam notissimum. Aut vivum, eo quod post mortem vivebat. Vel vivum, id est amplius non moriturum. Per dies. Non tamen eis per quadraginta dies continuos apparuit: post diem enim resurrectionis alios quatuor dies intervenisse Joannes dicit. Post quos rursus apparuit per quadraginta: quia quadraginta horis mortuus fuerat, quadraginta diebus se vivere confirmat. Et per quadraginta typus præsentis sæculi, quo Christus in Ecclesia versatur, potest intelligi: sive quia homo quatuor constans elementis, eruditur contra transgressionem Decalogi.

§1:4 Convescens. Signa veri corporis annuntiat, quia non uno corporis sensu, sed visu, auditu, tactu, apparendo, loquendo, convescendo probavit se resurrexisse. Promissionem, quam promisit per Jœl, ut habetur in sequentibus: et si a Christo facta, a Patre tamen complebitur. Vel Patris dicitur, quia in ejus Verbo, id est Christo, promittitur.

**1:5 Quia Joannes. BEDA. Cum diceret Dominus: Quia Joannes baptizavit aqua, vos autem, etc., usque ad quod in baptismo Joannis non fiebat. Baptisma datur in duabus naturis, corporali scilicet et spirituali: quia homo qui baptizatur, duobus constat: corpore scilicet et anima, tamen unum est baptisma, sicut unus homo. Vos autem, etc. Quando Petrus negavit, non erant apostoli baptizati; non aqua, sed spiritu: post resurrectionem enim dictum est: Vos vero baptizabimini Spiritu sancto. Nondum enim resurrectione Christi et missione Spiritus confirmati erant. Sicut autem justis circumcisio non fuit necessaria, antequam imperaretur Abrahæ et posteritati suæ: sic postquam sacramentum Novi Testamenti, id est baptisma, circumcisionis loco datum est a Domino dicente: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto Joan. 3., etc., certum est nullum ad corpus Christi pertinere, nisi baptizatum, præter eos quibus passio deputatur pro baptismo. Item scriptum est, quando Paulus baptizatus est: et non est scriptum quando alii apostoli baptizati sunt: sed debemus intelligere baptizatos esse propter illud: Nisi quis renatus fuerit, etc.

††1:7 Non est vestrum nosse. Non ait, non erit, sed non est: notans adhuc esse infirmos, et ideo ad secretum cognoscendum non esse idoneos: Cum vero ait: Non est vestrum nosse, ostendit quod ipse sciat, cujus sunt omnia quæ Patris, sed eis non expedit nosse, sed ita vivant quasi quotidie judicandi. Quæ Pater. Illius, inquit, regni tam secretum est tempus, ut tantum scientiæ Patris pateat, sed accipietis virtutem Spiritus sancti, ut quod propter infirmitatem carnis non potestis, possitis ex virtute Spiritus sancti. In sua potestate. Hoc ut verus homo excusabiliter dixit, sed tantum una est Patris et Filii et Spiritus sancti potestas: Filius etiam potestas Patris est.

‡‡1:8 Sed accipietis. Tollitur scientia temporum, sed divinum, quo indigent, adhibetur auxilium: hoc modo, cum pueris aliquid tollitur, aliud datur ne penitus tristentur. Supervenientis Spiritus sancti. Cum superveniet Spiritus in vos, non regnum Isræl, sive regnum Dei in Isræl, ut putatis, afferet, sed virtutem testificandi de me vobis præstabit, tantumque illius regni tempus longe est, ut prius non solum Hierosolymam, sed omnes fines Judææ et Samariæ, mundi etiam terminos per circuitum fama Evangelii percurrat. In Jerusalem et in omni Judæa. Consequentia ordinis in vocabulis locorum conservata est: Jerusalem succedit proxima Judææ provincia, cui Samaria situ conjungitur, dehinc omnis terræ communio subinfertur. In Jerusalem. Mystice: in visione pacis, in confessione veræ fidei: custodia præceptorum Dei: et in his qui se in alienos fecerint a terra prædicaturos eos prædixit, per quos quasi rotæ radios de medio terræ ubi salutem operatus est, gratia spiritualis et salutaris doctrina per totum orbem defluxit.

§§1:9 Et cum hæc dixisset. Aliter Marcus commemorat dicens: Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cœlum Matth. 28.. Sed quia Lucas significantius adjecit: Cum hæc dixisset, elevatus est, completis illis sermonibus quos commemoraverat Dominum ascendisse cœlos ostendit.

***1:11 Galilæi, quid statis aspicientes in cœlum? In quibus debet esse prudentior sensus, quia Galilæi cæteris Judæis in sapientia præcellebant. Vel, Galilæi volubiles, quia instabilitate sui sensus obliti erunt præcepta Dei.

†††1:12 Tunc reversi sunt, etc. Reversio apostolorum de monte Oliveti Jerusalem, significat Ecclesiam quæ de activa in contemplativam ascendens, iterum descendit in conversationem activalem. Mons enim Oliveti ab antiquis mons trium luminum vocabatur: lucernæ scilicet de templo resplendentis, ac solis ex altera parte orientis, et olei in ipso monte naturalis lucis: quæ tria conveniunt perfectioni propter divini Verbi lucem de Ecclesia fulgentem, propter solis justitiæ fulgorem, propter puræ conscientiæ nitorem.

‡‡‡1:13 Et cum introissent. In Græco ita ponitur: Cum introissent civitatem, in cœnaculum ascenderunt, ubi erant manentes Petrus, etc. In Græco sic est ordo nominum: Petrus et Andræas, Jacobus et Joannes, Simon Zelotes et Judas Jacobi. Cœnaculum, etc. BEDA. Locus est in superiori, designans quod a terra sublati ad superiora scientiæ et virtutis conscendunt. Cœnaculum dicitur tertium tectum, figura charitatis fidei superædificatæ et spei. Charitas autem diffusa est in cordibus nostris per Spiritum. Petrus et Joannes. Petrus primus ponitur, quia princeps et pastor. Petrus et Joannes merito primi ponuntur, qui simul cucurrerunt ad monumentum, quia plus cæteris amabant. Primus (si fas est dici) plus cæteris dilexit: alium, plurimum Jesus amavit. Catalogus apostolorum ideo ponitur, ne extra hos aliqui falsi recipiantur: paria et ponuntur loca singulorum, distinguentibus gradibus meritorum. Hi sunt duodecim filii Jacob; duodecim fontes deserti, quos Isræl reperit in Elim; duodecim panes propositionis; duodecim lapides in veste pontificis; duodecim signa zodiaci; duodecim lapides altaris; duodecim lapides de Jordane elevati; duodecim boves sub æneo mari; duodecim stellæ in corona sponsæ; duodecim fundamenta; duodecim portæ; duodecim menses anni; duodecim horæ diei; duodecim fructus ligni vitæ. Zelotes. BEDA. Zelotes ipse est qui in Evangeliis dicitur Chananæus. Chana zelus interpretatur. Erat enim de vico Galilææ ubi Dominus aquam convertit in vinum. Hic post Jacobum fratrem suum, rexit Ecclesiam Hierosolymorum. Filio pereunte perditionis, imperfectus numerus apostolorum remansit, juxta similitudinem enim lunæ crescit et decrescit Ecclesia: sed vetera transeunt, et nova fiunt.

§§§1:14 Maria, etc. Virgo a mulieribus distinguitur, quæ tamen aliquando mulier non pro corruptione, sed pro sexu appellatur. Ecce principium nascentis Ecclesiæ adornatur flore virginitatis. In medio fratrum. Id est filiorum, quorum unus est Pater in cœlis. In medio Petrus stetisse dicitur: quasi communi miseratione condescendens. Hoc exemplum sumendum est pastoribus Ecclesiæ. Hic numerus centum et viginti congruit ætati Moysi, ut sicut sub hoc numero, Moyse defuncto, Jesus successit, qui populum in terram promissionis induxit, sic veteri legi in Ecclesia principatus Christi successit, ducens verum Isræl ad regnum cœli.

*1:18 Possedit agrum. Non quia agrum possederit, sed quia ipsius fuerat pretium agri qui Dominum vitæ vendidit. Amissa terra viventium, agrum sanguinis et mortis, æterna sceleris et nominis sui memoria possidet Judas. Emptum tamen pretio sanguinis agrum figuli non possedit, qui traditionis crimen in se protinus mulctavit, sed possedit dictum est pro possideri fecit. Quidam agrum a Juda possessum ridicule exponunt infernum. Alii possedisse agrum illum existimant, ex eo quod cum peregrinis in eo sepultus fuit. Viscera. Viscera quæ sunt sedes fraudis, tanto scelere dirupta, se cohibere non valuerunt. Merito autem per sedem doli viscera funduntur, non per locum osculi, id est os quo osculatus est Jesum, quamvis falsa superficie, sed per alium cui virus occultæ malitiæ inerat.

1:19 Eorum, id est habitantium Jerusalem, quia etsi utrique loquebantur Hebraice, distabat tamen proprietas linguæ Hierosolymorum a Galilæis, de quibus apostoli erant: quod in passione Domini ostenditur, ubi etiam Petrus nolens lingua sua proditus est esse Galilæus.

1:20 Deserta, et non sit, etc. Donec electus pro eo assumatur Matthias. Vel, non sit ipse Judas, qui habitet in ea, sed alius assumatur pro eo qui pœnitentia indignus judicatus est.

§1:23 Duos. Clemens refert hos duos qui ad sortem apostolatus statuti sunt, de numero septuaginta discipulorum fuisse. Qui cognominatus. In laude Barnabæ immoratur: quia pro laude Matthæus habet, quod sorte eligitur. Barnabæ laus cumulatur, ne velut indignus repelli videretur: quod postea declaratum est; quia cum Paulo gentium apostolus ordinatur, illi officio reservatus. Justus. Aut Latinum est, aut Hebræum: et interpretatur parcens, vel elevatus. Et Matthiam, qui donatus, vel donum Dei interpretatur: cui donum apostolatus a Domino collatum est, vel Dei pannus interpretatur. Merito parvi transcenditur ille laude hominum qui justus erat, inquit Arator.