5
Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum, et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit. Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri?*Tentavit. RAB. Præteritum tentavit ponit, quia perfecta erat tentatio. Tribus modis tentatio agitur, suasione, delectatione, consensu: quod totum impletum est in Anania. Et fraudare. ID. In hoc videtur mendacium fuisse, quia totum voverat. Melius est autem non vovere quam post votum non solvere Spiritui sancto. nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? quare posuisti in corde tuo hanc rem? non es mentitus hominibus, sed Deo.Sed Deo. Supra dixerat: Spiritui sancto: patet ergo Spiritum sanctum esse Deum. Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt.Cecidit. RAB. Legum initia semper vindictis commendantur. Duo filii Aaron ignem offerentes consumuntur: Oza sustinens arcam mortuus est. Cecidit ille, ut cæteri prævaricatores exemplo ejus terreantur. Et factus est timor, etc. BEDA. Anticipatio: quoniam solius viri morte ante uxoris exitum pauci audierant, quamvis de paucis dici potuerit, quod timuerunt. Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt. Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit.§Horarum, etc. RAB. Parvum tempus pœnitentiæ datur uxori, cujus culpa magis est venialis quam mariti, utpote quæ consensit capiti. Dixit autem ei Petrus: Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti.**Dic mihi, etc. ID. Culpam uxoris, interrogans, declarat ex ipsius confessione, quam maritus suam monstraverat in opere. Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te.††Quid utique, etc. Increpative dictum? vel sic distinguendum: quid? quasi: Quid est hoc: deinde sibi ipse respondet et dicit: Utique convenit inter vos tentare Spiritum Domini? Tentare, etc. RAB. Tentatio Spiritus in hoc erat quod probaverunt quanta sit ejus scientia. Sepelierunt. ID. Ex hoc multi exemplum sumunt, ut uxores ad viros suos sepeliant. Alii indignum putant, ut de prævaricatoribus exempla capiant, quibus in crimine simul et morte et sepultura meritum, æquale fecerat consortium. 10 Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam: et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum. 11 Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc.‡‡Et factus est. Prius Ananias a Saphira in conspectu Ecclesiæ cito mortui sunt, ut apostolica auctoritas, quanta esset, ostenderetur: et quam magnum peccatum esset, quod oblatum est, iterum ab Ecclesia retrahere monstraretur, et cæteri hujus exemplo castigarentur. 12 Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.§§Apostolorum. Dicitur pluraliter apostolorum, quia non per manum solius Petri; licet enim pro honore ejus cæteri taceantur, non tamen facta eorum tacentur. 13 Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis: sed magnificabat eos populus.***Cæterorum, etc. Exemplo Ananiæ et uxoris: pœna enim duorum qui fraudulenter eis se conjunxerant, cæteris tribuit exemplum. 14 Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum,†††Augebatur, etc. RAB. Tanta erat multitudo credentium, ut fidei crescente fortitudine, sola sufficeret umbra. Vel: Tot erant tunc infirmi a credentibus allati, ut omnes non possent contingere. 15 ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis. 16 Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes. 17 Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo:‡‡‡Hæresis. RAB. Hæresis scissio interpretatur, quia hæreticus, spretis aliorum dictis, quod sequendum putat eligit. Sadducæorum repleti, etc. Sadducæi interpretantur justi, dicti a Sadoch sacerdote, vel propter genus, vel propter mores; justificantes autem seipsos vindicabant sibi quod non erant: corporum resurrectionem negantes, animas cum carne perire dicebant: sed nec angelum, neque spirituum ullum esse credebant, omnes Scripturas præter libros Moysi respuebant: et ideo maxime principibus in persecutione apostolorum consentiebant qui virtute et signis reddebant testimonium resurrectionis Christi. 18 et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica. 19 Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit: 20 Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus.§§§Vitæ hujus. RAB. Christianæ, vel æternæ. Hoc autem ideo non additur, quia famosa erat secta Christianorum, pro qua traditi erant carceri. 21 Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël: et miserunt ad carcerem ut adducerentur. 22 Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt, 23 dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus.*Carcerem quidem, etc. Insani Judæi qui stimulante invidia dicunt furantibus apostolis Jesu de monumento sublatum, cujus furto dicant apostolos de carcere clauso ablatos. 24 Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.Magistratus. Secundum Græcum magistratus legendum est in singulari numero, sicut et in sequenti ubi dicitur: Tunc abiit magistratus cum ministris. Ambigebant. Nec sic credunt: malitia enim interior cor perfidum signis etiam manifestis obdurat. 25 Adveniens autem quidam, nuntiavit eis: Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum. 26 Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur. 27 Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: et interrogavit eos princeps sacerdotum, 28 dicens: Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.Præcipiendo etc. In Græco: Nonne præcipiendo præcepimus vobis? Nam sic loqui, magis convenit interroganti. Replestis Jerusalem. Principem civitatum, in qua etiam nos conversamur. In hoc ignoranter laudant apostolos, qui nec territi minis cessant prædicare. Super nos sanguinem. RAB. Patet per antiphrasim dictum esse: Sanguis ejus super nos. Temeraria interrogatio pontificis refutatur responsione prudenti. ID. Interrogant, solet enim in verbis esse dubietas, cum in corde firma teneatur sententia. 29 Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. 30 Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno.§Deus patrum. RAB. Non novus, nec a nobis nuper inventus: hoc autem dicit, ut eorum inobedientia sit inexcusabilis. 31 Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israëli, et remissionem peccatorum: 32 et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.**Spiritus sanctus. Nos Spiritus sanctus roboravit, ut vobis etiam resistentibus magnalia Dei firmiter prædicemus, in nobis loquens format verba quæ auditis. Omnibus. RAB. Non nobis solis, sed omnibus obedientibus, etiam vobis, si velitis accipere. In hoc ad pœnitentiam provocat. 33 Hæc cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos. 34 Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri,††Gamaliel. Hic erat discipulus apostolorum, ut putatur, remanens apud Judæos consilio Apostolorum, ut pessima destrueret consilia, et furorem eorum mitigaret. 35 dixitque ad illos: Viri Israëlitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis. 36 Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum.‡‡Theodas. BEDA. Theodas persuasit multis sublatis ex urbe facultatibus suis ripas Jordanis obsidere, et cum esset magus, prophetam se dicebat, et diviso fluvio se præbere transitum promittebat. Cui jussu Fadi procuratoris equitum turba superveniens, multis peremptis aut captis, ipsius caput Hierosolymam revexit. 37 Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se: et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.§§Judas Galilæus, etc. De hoc Josephus dicit quia cogebat populum ne tributa solvendo Romanis libertatem amitteret: proferens ex lege soli Deo serviendum, et eos qui decimas dabant, tributa non dare debere. Quæ hæresis intantum crevit, ut Pharisæi et multa pars populi Christum interrogarent, an liceret tributa dare Cæsari. 38 Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur: 39 si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. 40 Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos.***Cæsis, etc. RAB. Ecce fortitudo fidei patet, quæ nec verbis cohiberi poterat, nec flagellis. Prius sunt sermone prohibiti, modo flagellis cæsi. 41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.†††Quoniam digni. Non putabant se laborare, sed maximum munus percipere: quia Beati qui persecutionem patiuntur propter Deum Matth. 6.. 42 Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum.‡‡‡Omni autem die, etc. Sæpe talia interponuntur capitula, breviter multa colligentia, ut quasi finis præterito sermoni, et fundamentum statuatur sequenti.

*5:3 Tentavit. RAB. Præteritum tentavit ponit, quia perfecta erat tentatio. Tribus modis tentatio agitur, suasione, delectatione, consensu: quod totum impletum est in Anania. Et fraudare. ID. In hoc videtur mendacium fuisse, quia totum voverat. Melius est autem non vovere quam post votum non solvere Spiritui sancto.

5:4 Sed Deo. Supra dixerat: Spiritui sancto: patet ergo Spiritum sanctum esse Deum.

5:5 Cecidit. RAB. Legum initia semper vindictis commendantur. Duo filii Aaron ignem offerentes consumuntur: Oza sustinens arcam mortuus est. Cecidit ille, ut cæteri prævaricatores exemplo ejus terreantur. Et factus est timor, etc. BEDA. Anticipatio: quoniam solius viri morte ante uxoris exitum pauci audierant, quamvis de paucis dici potuerit, quod timuerunt.

§5:7 Horarum, etc. RAB. Parvum tempus pœnitentiæ datur uxori, cujus culpa magis est venialis quam mariti, utpote quæ consensit capiti.

**5:8 Dic mihi, etc. ID. Culpam uxoris, interrogans, declarat ex ipsius confessione, quam maritus suam monstraverat in opere.

††5:9 Quid utique, etc. Increpative dictum? vel sic distinguendum: quid? quasi: Quid est hoc: deinde sibi ipse respondet et dicit: Utique convenit inter vos tentare Spiritum Domini? Tentare, etc. RAB. Tentatio Spiritus in hoc erat quod probaverunt quanta sit ejus scientia. Sepelierunt. ID. Ex hoc multi exemplum sumunt, ut uxores ad viros suos sepeliant. Alii indignum putant, ut de prævaricatoribus exempla capiant, quibus in crimine simul et morte et sepultura meritum, æquale fecerat consortium.

‡‡5:11 Et factus est. Prius Ananias a Saphira in conspectu Ecclesiæ cito mortui sunt, ut apostolica auctoritas, quanta esset, ostenderetur: et quam magnum peccatum esset, quod oblatum est, iterum ab Ecclesia retrahere monstraretur, et cæteri hujus exemplo castigarentur.

§§5:12 Apostolorum. Dicitur pluraliter apostolorum, quia non per manum solius Petri; licet enim pro honore ejus cæteri taceantur, non tamen facta eorum tacentur.

***5:13 Cæterorum, etc. Exemplo Ananiæ et uxoris: pœna enim duorum qui fraudulenter eis se conjunxerant, cæteris tribuit exemplum.

†††5:14 Augebatur, etc. RAB. Tanta erat multitudo credentium, ut fidei crescente fortitudine, sola sufficeret umbra. Vel: Tot erant tunc infirmi a credentibus allati, ut omnes non possent contingere.

‡‡‡5:17 Hæresis. RAB. Hæresis scissio interpretatur, quia hæreticus, spretis aliorum dictis, quod sequendum putat eligit. Sadducæorum repleti, etc. Sadducæi interpretantur justi, dicti a Sadoch sacerdote, vel propter genus, vel propter mores; justificantes autem seipsos vindicabant sibi quod non erant: corporum resurrectionem negantes, animas cum carne perire dicebant: sed nec angelum, neque spirituum ullum esse credebant, omnes Scripturas præter libros Moysi respuebant: et ideo maxime principibus in persecutione apostolorum consentiebant qui virtute et signis reddebant testimonium resurrectionis Christi.

§§§5:20 Vitæ hujus. RAB. Christianæ, vel æternæ. Hoc autem ideo non additur, quia famosa erat secta Christianorum, pro qua traditi erant carceri.

*5:23 Carcerem quidem, etc. Insani Judæi qui stimulante invidia dicunt furantibus apostolis Jesu de monumento sublatum, cujus furto dicant apostolos de carcere clauso ablatos.

5:24 Magistratus. Secundum Græcum magistratus legendum est in singulari numero, sicut et in sequenti ubi dicitur: Tunc abiit magistratus cum ministris. Ambigebant. Nec sic credunt: malitia enim interior cor perfidum signis etiam manifestis obdurat.

5:28 Præcipiendo etc. In Græco: Nonne præcipiendo præcepimus vobis? Nam sic loqui, magis convenit interroganti. Replestis Jerusalem. Principem civitatum, in qua etiam nos conversamur. In hoc ignoranter laudant apostolos, qui nec territi minis cessant prædicare. Super nos sanguinem. RAB. Patet per antiphrasim dictum esse: Sanguis ejus super nos. Temeraria interrogatio pontificis refutatur responsione prudenti. ID. Interrogant, solet enim in verbis esse dubietas, cum in corde firma teneatur sententia.

§5:30 Deus patrum. RAB. Non novus, nec a nobis nuper inventus: hoc autem dicit, ut eorum inobedientia sit inexcusabilis.

**5:32 Spiritus sanctus. Nos Spiritus sanctus roboravit, ut vobis etiam resistentibus magnalia Dei firmiter prædicemus, in nobis loquens format verba quæ auditis. Omnibus. RAB. Non nobis solis, sed omnibus obedientibus, etiam vobis, si velitis accipere. In hoc ad pœnitentiam provocat.

††5:34 Gamaliel. Hic erat discipulus apostolorum, ut putatur, remanens apud Judæos consilio Apostolorum, ut pessima destrueret consilia, et furorem eorum mitigaret.

‡‡5:36 Theodas. BEDA. Theodas persuasit multis sublatis ex urbe facultatibus suis ripas Jordanis obsidere, et cum esset magus, prophetam se dicebat, et diviso fluvio se præbere transitum promittebat. Cui jussu Fadi procuratoris equitum turba superveniens, multis peremptis aut captis, ipsius caput Hierosolymam revexit.

§§5:37 Judas Galilæus, etc. De hoc Josephus dicit quia cogebat populum ne tributa solvendo Romanis libertatem amitteret: proferens ex lege soli Deo serviendum, et eos qui decimas dabant, tributa non dare debere. Quæ hæresis intantum crevit, ut Pharisæi et multa pars populi Christum interrogarent, an liceret tributa dare Cæsari.

***5:40 Cæsis, etc. RAB. Ecce fortitudo fidei patet, quæ nec verbis cohiberi poterat, nec flagellis. Prius sunt sermone prohibiti, modo flagellis cæsi.

†††5:41 Quoniam digni. Non putabant se laborare, sed maximum munus percipere: quia Beati qui persecutionem patiuntur propter Deum Matth. 6..

‡‡‡5:42 Omni autem die, etc. Sæpe talia interponuntur capitula, breviter multa colligentia, ut quasi finis præterito sermoni, et fundamentum statuatur sequenti.