21
Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.*Cum autem, etc. Coum, Rhodum, inde Pataram. RAB. Cous et Patara insulæ sunt. Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus. Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus. Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam. Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus. Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua. Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos. Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.Philippi evangelistæ. Ob promptum prædicationis officium evangelista meruit vocari. Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes.Huic autem erant filiæ. RAB. Alibi filiæ Philippi apostoli prophetissæ leguntur fuisse, sed veritati hujus loci non est contradicendum, nisi fortasse uterque filias prophetissas habuisse intelligatur. 10 Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus. 11 Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium.§Hæc dicit Spiritus sanctus. BED. Prophetas veteres imitatur, qui dicere solebant: Hæc dicit Dominus Deus, quia Spiritus sanctus, æque ut Pater et Filius, Dominus et Deus est, nec eorum separari operatio potest quorum natura et voluntas una est. 12 Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam. 13 Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu. 14 Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat. 15 Post dies autem istos, præparati ascendebamus in Jerusalem. 16 Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum. 17 Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres. 18 Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores. 19 Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius. 20 At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis. 21 Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.**Dicens non debere. BED. Quasi dicerent: In doctrina Christi damnas velut sacrilega, etc., usque ad sed Judæi non prohibebantur. Neque secundum. Non sunt prohibiti eo tempore Judæi in Christum credentes, secundum legem ingredi, stante adhuc templo et sua religione, quamvis in sacramentis Novi Testamenti salutem habituri, sed credentes ex gentibus prohibebantur ad legem converti, qui tamen legis mandata ad mores et munditiam corporis pertinentia, ut est: Non concupisces, etc., diligenter observare jubebantur. Quadruplex synodus Jerosolymis habita est: prima fuit de electione alterius apostoli pro Juda; secunda de electione septem diaconorum; tertia de circumcisione non imponenda illis qui credebant de gentibus; quarta hæc de Judæis illo tempore non prohibendis (ubi necessitas exigeret,) legalibus cæremoniis initiari propter scandalum eorum qui putabant apostolos legem Moysi sicut idololatræ dogmata damnare. 22 Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse. 23 Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se. 24 His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.††Quia quæ de te, etc. Non enim ita reprobas legalia sicut dictum est, si autem ideo celebraret, ut actione simulata suam occultaret sententiam, non hoc diceret Jacobus. 25 De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. 26 Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. 27 Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes:‡‡Cum autem septem dies, etc. Nondum consummati erant, sed eorum cursus agebatur adhuc, etc., usque ad ne venirent Romani et tollerent locum et gentem. 28 Viri Israëlitæ, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum. 29 Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus. 30 Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt januæ. 31 Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem. 32 Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. 33 Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset. 34 Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra. 35 Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.§§Et cum venisset ad gradus. Gradus non descensionis de templo, sed ascensionis in castra significat. 36 Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum. 37 Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Græce nosti?***Græce nosti? RAB. Interrogatio est vel affirmatio, quia (ut putatur) tribunus Græca lingua loquebatur, vel, ne Judæi cognoscerent. 38 nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum? 39 Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.†††A Tarso, etc. ID. Quo captus cum parentibus commigravit. 40 Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebræa, dicens:

*21:1 Cum autem, etc. Coum, Rhodum, inde Pataram. RAB. Cous et Patara insulæ sunt.

21:8 Philippi evangelistæ. Ob promptum prædicationis officium evangelista meruit vocari.

21:9 Huic autem erant filiæ. RAB. Alibi filiæ Philippi apostoli prophetissæ leguntur fuisse, sed veritati hujus loci non est contradicendum, nisi fortasse uterque filias prophetissas habuisse intelligatur.

§21:11 Hæc dicit Spiritus sanctus. BED. Prophetas veteres imitatur, qui dicere solebant: Hæc dicit Dominus Deus, quia Spiritus sanctus, æque ut Pater et Filius, Dominus et Deus est, nec eorum separari operatio potest quorum natura et voluntas una est.

**21:21 Dicens non debere. BED. Quasi dicerent: In doctrina Christi damnas velut sacrilega, etc., usque ad sed Judæi non prohibebantur. Neque secundum. Non sunt prohibiti eo tempore Judæi in Christum credentes, secundum legem ingredi, stante adhuc templo et sua religione, quamvis in sacramentis Novi Testamenti salutem habituri, sed credentes ex gentibus prohibebantur ad legem converti, qui tamen legis mandata ad mores et munditiam corporis pertinentia, ut est: Non concupisces, etc., diligenter observare jubebantur. Quadruplex synodus Jerosolymis habita est: prima fuit de electione alterius apostoli pro Juda; secunda de electione septem diaconorum; tertia de circumcisione non imponenda illis qui credebant de gentibus; quarta hæc de Judæis illo tempore non prohibendis (ubi necessitas exigeret,) legalibus cæremoniis initiari propter scandalum eorum qui putabant apostolos legem Moysi sicut idololatræ dogmata damnare.

††21:24 Quia quæ de te, etc. Non enim ita reprobas legalia sicut dictum est, si autem ideo celebraret, ut actione simulata suam occultaret sententiam, non hoc diceret Jacobus.

‡‡21:27 Cum autem septem dies, etc. Nondum consummati erant, sed eorum cursus agebatur adhuc, etc., usque ad ne venirent Romani et tollerent locum et gentem.

§§21:35 Et cum venisset ad gradus. Gradus non descensionis de templo, sed ascensionis in castra significat.

***21:37 Græce nosti? RAB. Interrogatio est vel affirmatio, quia (ut putatur) tribunus Græca lingua loquebatur, vel, ne Judæi cognoscerent.

†††21:39 A Tarso, etc. ID. Quo captus cum parentibus commigravit.