INCIPIT AD COLOSSENES
1
Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater:*Argumentum Colossenses, sicut et Laodicenses, sunt Asiani, et ipsi præventi erant a pseudoapostolis, nec ad hos accessit ipse Apostolus, sed eos per epistolam corrigit. Audierant enim verbum ab Archippo, qui et ministerium in eos accepit. Ergo Apostolus jam ligatus scribit eis ab Epheso per Tichicum diaconem, et Onesimum acolythum. Paulus. Solito more salutationem præmittit. Qua præmissa de bonis eorum gratias agit, et fidem et dilectionem commendans orat, ut perficiantur in Christo, cujus beneficia et primatum secundum utramque naturam commendat; deinde sui ministerii dignitatem commemorans monet ne per prophetiam vel legis cæremonias seducti a Christo recedant; tandem omnes simul secundum sexus et ætates et conditiones moraliter instruit, et in fine Archippum commonet sollicitum fore suscepti ministerii. Apostolus, etc. Nota omnibus dignitate recte hic apostolum se nominat, quia et his apostolus erat, quibus per discipulos suos prædicaverat. eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes:Gratias agimus. Ostendit bona quæ receperunt, dum pro his gratias agit. audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes propter spem, quæ reposita est vobis in cælis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii: quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,Sicut, etc. Id est, ita pure et vere, sicut per me et alios venit in universum mundum, et adhuc manet in eo, quasi dicat: Non minus vobis factum est, quam in aliis ecclesiis. Cum sit in mundo Evangelium, fructificat ibi per bona opera, et crescit augmento scientiæ, et numero fidelium. Non per hoc ii plus habent quam vos, sed ita hoc facit Deus, sicut est in vobis, et ideo nil debetis superaddere. sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,§Pro vobis, etc. Quorum salutem desiderans, cœpit Archippum adjuvare. qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.**In Spiritu. Quia pro spiritualibus, non pro carnalibus diligitis. Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali:††Impleamini in omni. Magnum est plene scire quid Deus velit, in omnibus rebus activæ vitæ et contemplativæ. 10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei:‡‡In scientia. Ut non ignorent fidei suæ speciem, id est rem speratam, unde firmi erunt. 11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,§§In omni virtute. Vos dico confortati a Deo in omni virtute, castitate scilicet et cæteris. Quod bene potest ille qui est claritas Patris, id est Filius. Vel secundum quod claram cognitionem vobis dedit. 12 gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine:***Gratias agentes. Jam incipit dicere quod lex non prodest, sed nocet, et Christus ad omnia bona sufficit: quod inde potest sciri, cum ipse et alii apostoli (qui in legalibus fuerant) eis dimissis ad Christum confugerunt: Quasi dicat: Pro vobis oramus nos, gratias agentes Deo, ideo quia nos dignos facit, quod nunquam lex potuit. Dignos nos fecit. Non in lege, sed in lumine, id est per Deum qui est lumen de lumine, cujus gratia illuminamur. Vel in lumine, id est in clara cognitione, a quo devians cadit in tenebras. Sortis. Voluntas Dei, in humano genere sors est apud quem non est iniquitas, sed omnia facit per justitiam, etsi occultam. 13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,†††Eripuit nos de potestate. Id est de inferno, in quo tenebamur a diabolo: tam ex proprio quam ex delicto Adæ. Et transtulit, etc. Quando attollens nos de imo tartari, induxit in cœlum cum unico Filio suo. Jam enim credentes, qui fixa mente devoti sunt, exeuntes de sæculo duce dexteræ Patris angelo inducuntur in cœlum. Regnum Filii. De quo ipse dicit: Regnum meum non est de hoc mundo; non ait: Non est hic, sed, non est hinc, quia peregrinatur quidem in mundo, sed non est de mundo. Regno enim suo dicit, De mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo. Erant de mundo, quando ad mundi principem pertinebant. 14 in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum:‡‡‡Redemptionem. Destructa potestate diaboli facultas libertatis nobis data est fuso illius sanguine, qui nullum habuit peccatum. Ut quia diabolus illos merito tenebat, quos peccati reos conditione mortis obstrinxit, hos per eum merito dimitteret, quem nullius peccati reum immerito pœna mortis affecit. 15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ:§§§Qui est imago. Aliter imago regis est in nummo, aliter in filio. Nos sumus nummus, in quibus imago Dei Christus Filius. Nulla imago Dei debet coli, nisi illa quæ, hoc est quod ipse, nec ipsa pro illo, sed cum illo. 16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: 17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. 18 Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens:*Caput corporis Ecclesiæ. Quia ita se habet ad Ecclesiam, sicut caput ad corpus. Et cum Ecclesia ab Abel cœpit, quomodo caput eorum? Bene, quia est principium Ecclesiæ, id est fundator. Qui est principium. Ecclesiæ secundum divinitatem, id est fundator Ecclesiæ, quia omnes justos, qui ab Abel usque ad ultimum justum generantur virtute divinitatis et misericordiæ suæ dono illuminavit. Secundum humanitatem etiam potest dici principium Ecclesiæ, quia super fidem humanitatis ejus fundata est. Et bene ipse est caput et principium, et rector, et fundator, quia ipse est primogenitus, etc. Primogenitus, etc. Sicut natus est ante omnia de Deo, ut omnia crearet, sic homo primus resurgit, ut restauret, ut semper sit primus et princeps. 19 quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare:Plenitudinem. Quia omnia potest ex se; unde: Sicut Pater habet vitam in se, sic et Filius qui suscitat et vivificat quos vult, sic ostenditur perfectus Deus esse. 20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.Per eum reconciliare. Deo placuit per eum reconciliare, et ipse pacificavit non gratis, sed per sanguinem cœlestia et terrestria, unde patet homini introitus in cœlum. Omnia per eum facta, in ipso auctore vivunt. 21 Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis:§Alienati et inimici consilio ejus, quod idem valet, quia non receperunt quæ per Moysen mandavit Deus utpote devoti idolis suis. 22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso:**Reconciliavit in corpore. Si mortalis et mortuus potuit reconciliare, jam immortalis potest omnia facere. 23 si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister.††Si tamen permanetis. Ideo tot et tanta dixerat de Christo, ut ipsi ponant spem in eo solo, in quo omnia sunt; non alicui elementorum vel angelorum se subjiciendos putent: hic solus colendus est, et ad hunc non æstimandus est quisquam. In universa. Quæ nova creatura modo est sub cœlo, adhuc tamen est peregrina, sed tamen veniet ad gloriam. 24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia:‡‡Adimpleo. Ea passionum quæ Christus sustinuit, vel quæ modo sustinere præcepit, quæ adhuc desunt adimpleo, id est paratus sum pati. 25 cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei:§§Factus sum ego. Ministrum Evangelii a Deo per Christum se factum dicit, ut ministerium a Deo cœptum, per idoneum servum impleatur, quod ignotum fuit a sæculis. Data est mihi. Ut impleam quod Deus præordinavit de vobis, vos scilicet per incarnationem salvari. Hoc dicit, ne videatur salus non esse promissa gentibus. Vel, mihi data est in vobis, tantum est enim quod a meis quæritur, quantum si a meipso. 26 mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, 27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ, 28 quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu:***Corripientes. Contradicentes corripimus et vincimus, et obedientes docemus. In omni sapientia. Vera sapientia est, cum Christus agnoscitur. Ut exhibeamus, etc. In quo. Quasi dicat: Labori meo adjungit Deus miracula ad confirmationem. 29 in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.

*1:1 Argumentum Colossenses, sicut et Laodicenses, sunt Asiani, et ipsi præventi erant a pseudoapostolis, nec ad hos accessit ipse Apostolus, sed eos per epistolam corrigit. Audierant enim verbum ab Archippo, qui et ministerium in eos accepit. Ergo Apostolus jam ligatus scribit eis ab Epheso per Tichicum diaconem, et Onesimum acolythum. Paulus. Solito more salutationem præmittit. Qua præmissa de bonis eorum gratias agit, et fidem et dilectionem commendans orat, ut perficiantur in Christo, cujus beneficia et primatum secundum utramque naturam commendat; deinde sui ministerii dignitatem commemorans monet ne per prophetiam vel legis cæremonias seducti a Christo recedant; tandem omnes simul secundum sexus et ætates et conditiones moraliter instruit, et in fine Archippum commonet sollicitum fore suscepti ministerii. Apostolus, etc. Nota omnibus dignitate recte hic apostolum se nominat, quia et his apostolus erat, quibus per discipulos suos prædicaverat.

1:3 Gratias agimus. Ostendit bona quæ receperunt, dum pro his gratias agit.

1:6 Sicut, etc. Id est, ita pure et vere, sicut per me et alios venit in universum mundum, et adhuc manet in eo, quasi dicat: Non minus vobis factum est, quam in aliis ecclesiis. Cum sit in mundo Evangelium, fructificat ibi per bona opera, et crescit augmento scientiæ, et numero fidelium. Non per hoc ii plus habent quam vos, sed ita hoc facit Deus, sicut est in vobis, et ideo nil debetis superaddere.

§1:7 Pro vobis, etc. Quorum salutem desiderans, cœpit Archippum adjuvare.

**1:8 In Spiritu. Quia pro spiritualibus, non pro carnalibus diligitis.

††1:9 Impleamini in omni. Magnum est plene scire quid Deus velit, in omnibus rebus activæ vitæ et contemplativæ.

‡‡1:10 In scientia. Ut non ignorent fidei suæ speciem, id est rem speratam, unde firmi erunt.

§§1:11 In omni virtute. Vos dico confortati a Deo in omni virtute, castitate scilicet et cæteris. Quod bene potest ille qui est claritas Patris, id est Filius. Vel secundum quod claram cognitionem vobis dedit.

***1:12 Gratias agentes. Jam incipit dicere quod lex non prodest, sed nocet, et Christus ad omnia bona sufficit: quod inde potest sciri, cum ipse et alii apostoli (qui in legalibus fuerant) eis dimissis ad Christum confugerunt: Quasi dicat: Pro vobis oramus nos, gratias agentes Deo, ideo quia nos dignos facit, quod nunquam lex potuit. Dignos nos fecit. Non in lege, sed in lumine, id est per Deum qui est lumen de lumine, cujus gratia illuminamur. Vel in lumine, id est in clara cognitione, a quo devians cadit in tenebras. Sortis. Voluntas Dei, in humano genere sors est apud quem non est iniquitas, sed omnia facit per justitiam, etsi occultam.

†††1:13 Eripuit nos de potestate. Id est de inferno, in quo tenebamur a diabolo: tam ex proprio quam ex delicto Adæ. Et transtulit, etc. Quando attollens nos de imo tartari, induxit in cœlum cum unico Filio suo. Jam enim credentes, qui fixa mente devoti sunt, exeuntes de sæculo duce dexteræ Patris angelo inducuntur in cœlum. Regnum Filii. De quo ipse dicit: Regnum meum non est de hoc mundo; non ait: Non est hic, sed, non est hinc, quia peregrinatur quidem in mundo, sed non est de mundo. Regno enim suo dicit, De mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo. Erant de mundo, quando ad mundi principem pertinebant.

‡‡‡1:14 Redemptionem. Destructa potestate diaboli facultas libertatis nobis data est fuso illius sanguine, qui nullum habuit peccatum. Ut quia diabolus illos merito tenebat, quos peccati reos conditione mortis obstrinxit, hos per eum merito dimitteret, quem nullius peccati reum immerito pœna mortis affecit.

§§§1:15 Qui est imago. Aliter imago regis est in nummo, aliter in filio. Nos sumus nummus, in quibus imago Dei Christus Filius. Nulla imago Dei debet coli, nisi illa quæ, hoc est quod ipse, nec ipsa pro illo, sed cum illo.

*1:18 Caput corporis Ecclesiæ. Quia ita se habet ad Ecclesiam, sicut caput ad corpus. Et cum Ecclesia ab Abel cœpit, quomodo caput eorum? Bene, quia est principium Ecclesiæ, id est fundator. Qui est principium. Ecclesiæ secundum divinitatem, id est fundator Ecclesiæ, quia omnes justos, qui ab Abel usque ad ultimum justum generantur virtute divinitatis et misericordiæ suæ dono illuminavit. Secundum humanitatem etiam potest dici principium Ecclesiæ, quia super fidem humanitatis ejus fundata est. Et bene ipse est caput et principium, et rector, et fundator, quia ipse est primogenitus, etc. Primogenitus, etc. Sicut natus est ante omnia de Deo, ut omnia crearet, sic homo primus resurgit, ut restauret, ut semper sit primus et princeps.

1:19 Plenitudinem. Quia omnia potest ex se; unde: Sicut Pater habet vitam in se, sic et Filius qui suscitat et vivificat quos vult, sic ostenditur perfectus Deus esse.

1:20 Per eum reconciliare. Deo placuit per eum reconciliare, et ipse pacificavit non gratis, sed per sanguinem cœlestia et terrestria, unde patet homini introitus in cœlum. Omnia per eum facta, in ipso auctore vivunt.

§1:21 Alienati et inimici consilio ejus, quod idem valet, quia non receperunt quæ per Moysen mandavit Deus utpote devoti idolis suis.

**1:22 Reconciliavit in corpore. Si mortalis et mortuus potuit reconciliare, jam immortalis potest omnia facere.

††1:23 Si tamen permanetis. Ideo tot et tanta dixerat de Christo, ut ipsi ponant spem in eo solo, in quo omnia sunt; non alicui elementorum vel angelorum se subjiciendos putent: hic solus colendus est, et ad hunc non æstimandus est quisquam. In universa. Quæ nova creatura modo est sub cœlo, adhuc tamen est peregrina, sed tamen veniet ad gloriam.

‡‡1:24 Adimpleo. Ea passionum quæ Christus sustinuit, vel quæ modo sustinere præcepit, quæ adhuc desunt adimpleo, id est paratus sum pati.

§§1:25 Factus sum ego. Ministrum Evangelii a Deo per Christum se factum dicit, ut ministerium a Deo cœptum, per idoneum servum impleatur, quod ignotum fuit a sæculis. Data est mihi. Ut impleam quod Deus præordinavit de vobis, vos scilicet per incarnationem salvari. Hoc dicit, ne videatur salus non esse promissa gentibus. Vel, mihi data est in vobis, tantum est enim quod a meis quæritur, quantum si a meipso.

***1:28 Corripientes. Contradicentes corripimus et vincimus, et obedientes docemus. In omni sapientia. Vera sapientia est, cum Christus agnoscitur. Ut exhibeamus, etc. In quo. Quasi dicat: Labori meo adjungit Deus miracula ad confirmationem.