33
Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam.* Hæc est benedictio. Bene in fine Deuteronomii benedictionem posuit, quia Christus post completionem Evangelii ascensurus in cœlum, elevatis manibus discipulos suos benedixit. Benedictio qua filiis Isræl in Deuteronomio quod est secunda lex benedixit, ad gratiam pertinet Novi Testamenti, in quo priscæ legis mysteria reserantur, et veri Isrælitæ benedictionem, per Moysen hominem Dei prædictam, per hominem Christum consequuntur. Bene autem imminente morte Moysi benedictio datur, quia, legis umbra moriente, cœlestium donorum veritas aperitur. Prævidens ergo Moyses Salvatoris adventum et gratiam Novi Testamenti quasi præteritam explicans, voce primitivæ Ecclesiæ lætabundus exsultat, dicens: Dominus de Sina venit, etc. AUG., quæst. 36. Alia littera, etc., usque ad unde: Lætamini, gentes, cum populo ejus. Quia cæcitas contigit ex parte in Isræl, donec plenitudo, etc. Rom. 11. Moyses homo. Moyses significat legem, quæ ante mortem, id est, antequam in ipso finiretur, prædixit Ecclesiam in Christo benedicendam. Et ait: [Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. Dominus de Sinai venit. Sinai interpretatur amphora mea vel mensura mea vel mandatum. Seir pilosus vel hispidus. Pharan ferocitas eorum vel frugifer. Sina igitur figurat Vetus Testamentum, quia certam mensuram mandatorum juxta decalogi decretum tenens, prohibere novit, non juvare: nec spiritu dilectionis liberat, sed timore pœnæ subditos ligat. Unde: Unum quidem in monte Sina in servitutem generans, etc. Gal. 4. Dominus ergo venit de Sina, id est ex lege et prophetis credentibus innotuit. Inde enim venit, cum ibi legenti et intelligenti innotescit. Unde: Ipse incipiens a Moyse et omnibus prophetis Luc. 24., discipulis exponebat, ad quorum corda venire cupiebat. De Seir ortus secundum carnem, scilicet de Judæis malitiæ et perfidiæ spineto asperrimis, novæ lucis ortu tanquam verus sol justitiæ fideles illuminavit. Unde: Nobis orietur sol justitiæ Mal. 4.. Et alibi: Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Isræl Num. 24.. Dominus, etc. Sina interpretatur tentatio. Dominus ergo de Sina venit, quia carnem nostram, in qua tentaretur, accepit. Et de Seir, etc. Qui et Edom vel Esau. Hic est populus Judæorum, qui gulæ desiderio quasi pro lentis edulio primatus gloriam perdidit, et benedictionis gratiam fide junioris populi supplantatus amisit. De Seir ortus est nobis, etc. Hunc montem longo tempore circumierunt, et in eo aliqua præcepta acceperunt. Seir, id est hispidus vel pilosus, gentilitatem significat, quæ peccatis erat horrenda; de qua ortus est Dominus qui in fine de Ecclesia gentium Judæis prædicabit, quia reliquiæ salvæ fient. Apparuit de monte Pharan, etc. Qui frugifer interpretatur, quia de Ecclesia gentium virtutibus frugifera fides Christi prædicabatur Judæis. Christus ergo de Pharan apparuit; quia quanto contra eum ferocitas infidelium exarsit, tanto altius divinitatis ejus notitia crevit. Quanto enim inter passionis contumelias latuit, tanto per virtutem resurrectionis effulsit; et qui prius incredulitatis ferocitate persecuti sunt, postmodum ei charitatis ardore adhæserunt; de quibus additur: Et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. Tabulæ scilicet, in quibus lex, quæ purgat et urit peccata. Dextera quoque Patris est Filius, qui attulit legem charitatis dicens: Ignem veni mittere in terram, etc. Luc. 12. In dextera ejus ignea lex. Dextera, Evangelium, per quod beatitudo æterna promittitur; quæ dextera dicitur, non temporalis, sicut in lege, quæ dicitur læva. Unde: Dextera illius amplexabitur me. In hac dextera lex ignea, id est, charitas a Spiritu sancto in electorum cordibus inflammata. Unde dicit: Plenitudo legis dilectio Rom. 13.. Et alibi: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem Joan. 13.. Hæc igneis linguis Spiritus sancti apostolis infusa, omnem legis plenitudinem tanquam digito Dei descripsit, et spiritu ferventes et operatione lucentes fecit. Sed quia non uni populo, ut lex Moysi, sed omnibus data est, adjungit: Dilexit populos. Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Dilexit. Unde: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat, etc. Joan. 15.. Omnes. Sine personæ acceptione; unde: Qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi Act. 10.. Omnes sancti. Sanctificati scilicet in nomine ejus qui audierunt: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, etc. Lev. 19.. In manu. Id est potentia, qua proteguntur. Unde: Non rapiet quisquam de manu mea, etc. Joan. 10.. Hi per charitatem sunt unum regnum in manu Domini; unde Isaias: Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui Isa. 62.. Et qui appropinquant, etc. Quasi: Non contristentur qui Christum in carne docentem non audierunt, quasi ab hominibus decipiantur. Per os sanctorum loquitur Christus, per pedes doctrina capitis auditur; unde: Qui vos audit, me audit, etc. Luc. 10. Vel illi appropinquant pedibus ejus ad capiendam doctrinam, qui spirituali desiderio flagrantes, evangelicis et apostolicis Scripturis die noctuque invigilant. Sed quia hæc de Novo Testamento dicta sunt, sequitur quorum voce Moyses loquitur de veteri lege dicens: Legem præcepit nobis, etc. Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob.§ Hæreditatem. Quia hæc est utilitas legis, hæreditas Abrahæ promissa: Si volueritis et audieritis, me bona terræ comedetis. Erit apud rectissimum, etc. Jacob, ab angelo benedictus, Isræl vocatus est, id est rectus Dei; et Judæus ad fidem conversus ab eo post resurrectionem benedictus, cui in passione prævaluit, ob justitiæ professionem rectissimus appellatur. Unde: Audi, Jacob, serve meus, et rectissime, quem elegi, etc. Isa. 49. Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël.** Rex. Christus. Ego autem constitutus sum rex ab eo, ut scilicet faciat regnum et potestatem, qui est rex et potestas prima. Cum tribubus Isræl. De quibus primitiva Ecclesia. Bene prius principes, deinde tribus congregandæ dicuntur, quia primi apostoli, et per eos crediderunt alii. Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.]†† Vivat Ruben. Prædicta salute primitivæ Ecclesiæ, singulis tribubus proprias benedictiones tribuit; veros Isrælitas de utroque populo prænuntians, nunc de Christo, nunc de apostolis, nunc de primitiva, nunc de tota Ecclesia vaticinatur. Vivat Ruben. Quasi: Licet Ruben cubile patris violaverit, et primogeniti dignitatem amiserit, vivat tamen, et agens pœnitentiam non moriatur. Filii Ruben, id est, Judæi per Ruben significati, lectum Patris violaverunt, id est Christum Filium ejus sputis immundis polluerunt: tamen ad pœnitentiam reservantur, sed pauci numero ad comparationem Ecclesiæ gentium. Ruben. Visionis filius, quia mater ait Gen. 29.: Vidit Deus humilitatem meam. Hic est primogenitus, significans electos ex Judæis, qui Christum negando et crucifigendo mortui, prædicatione apostolorum conversi, ex fide Christi sunt vivificati: hi visionis filii, quia respectu divinæ misericordiæ salvi. Hæc est Judæ benedictio: [Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum: manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.]‡‡ Hæc est Judæ. Judas, qui interpretatur confessio, universalem significat Ecclesiam, in qua laudis divinæ confessio et gratiarum actio. De quo mater ait: Modo confitebor Domino Gen. 29.. Hæc est vera sponsa Christi quæ virtutum monilibus adornata, non superbit, sed gratias agit, pro hac orat ut audiatur. Audi, Domine, vocem Judæ. Regum scilicet qui de Juda, qui Christum desiderabant; et ipsius Christi, qui ait: Confitebor tibi, Pater, rex cœli et terræ, etc. Luc. 10. Manus. Oravit Dominum pro Juda, cui nunc Domini promittit auxilia, quasi non præsumat de viribus suis Judas, sed in illo confidat qui ait: Confidite, ego vici mundum Joan. 16.; cujus manus in cruce contra spiritales nequitias pugnaverunt, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium. Adjutor. Ut vincat et dicat: Super excelsa mea deducet me victor Habac. 3.: ipse enim in nobis vincit, et pro victoria sua coronat nos in misericordia et miserationibus. Levi quoque ait: [Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis.§§ Perfectio. Quasi, quam sis perfectus, et quam sancta doctrina tua per Moysen declarasti. Vel a sancto viro tuo, id est Levitis, est perfectio tua et doctrina tua. Illi enim debent legem custodire, facere et docere. Perfectio tua. Choro angelorum et martyrum et omnium perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis moriendo pro Domino impleverunt; et mundo renuntiantes, culmen ecclesiasticæ doctrinæ assecuti sunt, tanquam veri Levitæ in terra partem non habentes, sed cum Propheta dicentes: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Psal. 15.; secundum illud: Si quis vult venire post me, abneget se, etc. Luc. 9. Qui perdiderit animam suam propter me, etc. Matth. 10. Christus autem verus Levi, qui hæc omnia fecit et docuit. Ipsi Levitæ adhærent imitantes illum usque ad sanguinem, de cujus passione subditur: Quem probasti in tentatione, etc. Ad aquas. Locus est ubi Moysi et Aaron ingressum terræ promissionis contradixit. Ad aquas. Legem significat, quæ male viventibus introitum regni cœlestis contradixit. Aquæ, populi, qui contradicentes clamaverunt: Crucifige eum. Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27.. Ad cumulum perfectionis Levi adjungit: Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.*** Qui dixit patri suo. Quando fecerunt vitulum aureum, jubente Moyse, Levitæ, accincti gladiis, a porta usque ad portam idololatras interfecerunt. In ultione idololatriæ quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant. Unde: Nisi quis reliquerit patrem et matrem et uxorem et filios propter me, non est meus discipulus Luc. 18.. Qui dixit patri suo et matri, etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius conjungimur, plus prodesse. Debemus copulam terrenæ cognationis agnoscere; sed si cursum mentis præpedit, ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spiritali proposito non avertat. Hæc bene vaccæ innuunt, quæ sub arca Domini ad montana tendentes, affectu et rigido sensu gradiuntur: pro vitulis pergentes mugiebant sed accepto, itinere gressus non deflectebant. 10 Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.††† Ponent thymiama. Sicut Aaron stans inter mortuos et viventes pro populo deprecatus est. Ponent thymiama. Sanctorum oratio suavissimum incensum est Domino: quo peccante populo Domini furor mitigatur, quia ab omni terrena sorde defæcata, cœlesti desiderio ignita, quasi thymiama in conspectu Dei flagrat, et quasi holocaustum ab ara pli cordis flamma devotionis in cœlum subvolat. Hoc præcipue apostolis et martyribus congruit, de quibus dicitur: Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit Sap. 3.. 11 Benedic, Domine, fortitudini ejus: et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus: et qui oderunt eum, non consurgant.]‡‡‡ Suscipe. Quasi grata, ut remuneres. Dantur nunc singulis albæ stolæ, scilicet animarum lætitia; et in judicio secundum corpus, recepta immortalitate, fulgebunt sicut sol et tanquam scintillæ in arundineto discurrent, exurendo scilicet vacuos et infructuosos adversarios; de quorum pœna subditur: Percute dorsa. Quasi: videbantur sibi impune martyrum sanguinem fundere, sed quasi post dorsum pœna improvisa parabatur, id est æterna damnatio, in quam ruentes surgere non valebunt. Unde: Virga in dorso imprudentium Prov. 26.. 12 Et Benjamin ait: [Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.]§§§ Et Benjamin. Videtur historiæ alludere, quia Benjamin patriarcha et propheta Jacob spiritu plenus unice amabat, et dispensatione Dei, locus divino cultui mancipatus, ejus tribui custodiendus decernitur; unde addit: Quasi in thalamo tota die, etc. Amantissimus. Christus est amantissimus Dei Patris, qui de seipso ait: Hic est Filius meus dilectus Matth. 17.. Hic habitat in dextera Patris confidenter, cui dicitur: Sede a dextris meis Psal. 109.. Aliter: Benjamin, de filio doloris filius dextræ dictus, exprimit Paulum de persecutore apostolum et vas electionis factum: ipse enim de hac tribu fuit; dignum autem erat ut sicut Domini præcursor prophetali oraculo prædictus est, ita magister gentium universo mundo profuturus, inter magna Ecclesiæ mysteria prædicaretur. In cujus mente Christus fiducialiter habitavit, cum inter innumera pericula coram gentibus et regibus eum constanter prædicavit. De cujus anima dicitur: Quasi thalamo tota die morabitur. Vel maritali connubio mira oblectatione perfruens, et virtutum prole fecundans, nulliusque vitii inquietudine secretum placidissimi pectoris derelinquens; vel in ea quasi in thalamo residens, tanquam sponsus speciosus, virgineas credentium mentes per prædicationem ejus suis jungit amplexibus. Unde: Adducentur regi virgines post eam Psal. 43.. Ipse quoque ait: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo II Cor. 11.. Divinitas quoque in humanitate Christi habitat confidenter. In thalamo morabitur, significat quod in utero Virginis cœlesti sponso juncta est Ecclesia, quæ in fortitudine potentiæ Christi et in operibus fiducialiter requiescit. Et inter humeros illius requiscet. Humeris onera portantur, ideo in eis robusta patientia designatur. Tanto autem libentius Christus in illo requievit, quanto pro ipso durissimos labores toleravit: tanto arctius amplexus est, quanto ab illius amplexu nullo terrore avulsus est. Unde ait: Quis nos separabit a charitate Christi? Rom. 8. 13 Joseph quoque ait: [De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.* Joseph quoque ait. Joseph auctus interpretatur. Hic est Christus, qui a Judæis fratribus suis abjectus, in Ægypto hujus sæculi princeps factus est, et genus humanum a famis inopia evangelici frumenti dispensatione liberavit: qui est vere Salvator mundi. De benedictione Domini terra ejus. Ad litteram, fertilitatem significat, quam duæ tribus ex Joseph, id est Ephraim et Manasses, habuerunt in ubertate frugum, pomorum et pastu pecorum. Hæc est Basan, fertilissima regio, unde pinguedo interpretatur. Temperie cœli, et rore fructus, et fontium et fluminum abundantia, homine delectantur, quæ in abysso significantur. Benedixisti, Domine, terram tuam, Ecclesiam scilicet, quæ non propria virtute, sed virtutum benedictione divinitus impletur. Unde: Benedictus Deus qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cœlestibus Christo Ephes. 1.. Cœli. Cœlum dicuntur propter unitatem fidei et doctrinæ apostoli et evangelistæ, de quibus alibi pluraliter dicitur: Cœli enarrant gloriam, etc. Psal. 18. In ipsis enim vita et contemplatione fulgentibus tanquam in cœlo habitat Deus, intonans terrorem, pluens consolationem, et coruscans miraculis. Rore. Cœlesti prædicatione, quæ miræ subtilitatis et gratiæ, qua contra æstum tentationis corda rigantur, et ut semper vireant virtutibus; unde: Det tibi Deus de rore cœli, etc. Gen. 27. Abysso, ut scilicet pinguior fiat, de fonte ascendente irrorata quasi paradisus Dei. Unde: Fons ascendebat de terra irrigans superficiem terræ Gen. 2.. A mari abundavit sensus ejus, et cogitatus illius de abysso magna. Frustra enim exterius irrigat sermo doctoris, nisi riget interius gratia conditoris. Unde subdit: De pomis collium, etc. 14 De pomis fructuum solis ac lunæ, Solis. Christi, qui est sol justitiæ, qui ait: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum Matth. 13., quia similes ei erimus. Ac lunæ. Ecclesiæ, quæ accipit hos fructus a sole, id est a Christo: semper igitur solem plena devotione respiciat, ne aliquando aversa lumen perdat. 15 de vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum: De pomis collium æternorum. Colles æterni fideles Veteris Testamenti qui humiles filii immobili firmitate in fide prophetarum et patriarcharum fundati unde: Mons domus Domini elevabitur super colles Isa. II quorum pomis terra Joseph benedicitur, cum Ecclesia Christi doctrina prophetiæ, exemplo virtutis, in fide fructificat. Et notandum, quia supra in pomis et rore cœli doctrina evangelica, hic in vertice antiquorum montium et pomis collium æternorum, legalis et prophetica signatur, et utrisque terra Joseph locupletatur; quia sancta Ecclesia utriusque Testamenti paginis, et novorum et veterum Patrum exemplis informatur; unde: Omnia poma, dilecte mi, id est, nova et vetera servavi tibi Cant. 7. et: Omnis scriba doctus profert de thesauro suo nova et vetera Matth. 13.. Manichæi ergo et Judæi quia illi Vetus, isti Novum Testamentum non recipiunt in hac terra opulenta hæreditare nequeunt. 16 et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos.§ Et de frugibus. Ecclesia in toto orbe justitiæ fruge fecunda et charismatum largitate, de plenitudine sui Joseph accepit; unde sequitur: Benedictio illius qui apparuit. Totus Joseph, id est, caput et corpus benedictione plenus, sed benedictionis plenitudo præcipue in capite; unde: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam Aaron, etc. Psal. 32. Hic privilegio gratiæ, fratribus, id est, fidelibus præeminens, septiformi spiritu tanquam verus Samson ex utero virginis Nazaræus, id est Deo consecratus, quasi septem crinibus intactis effulsit. Super caput Joseph, Christi, qui est caput Ecclesiæ, in quo benedicuntur omnes gentes, de cujus passione et resurrectione subditur: Quasi primogeniti tauri, etc. Quasi. AUG., quæst. 56. Primogenitus tauri pulchritudo ejus. Non est ita legendum ut dicatur primogenitus tauri: sed cum sit primogenitus, pulchritudo ejus pulchritudo tauri est, propter cornua crucis. Christus vitulus saginatus, quem de armento patrum primogenitum regresso Filio Pater immolavit, qui die tertia suscitatus gloriosus apparuit, qui est primogenitus mortuorum et princeps regum terræ, post resurrectionis gloriam de virtute passionis adjungit cornua. 17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim: et hæc millia Manasse.]** Cornua. Joseph comparat cornibus rhinocerotis, significans Ephraim habiturum principatum inter decem tribus, in quibus regnavit Jeroboam de tribu Ephraim in tempore Roboam filii Salomonis. Cornua rhinocerotis. Cornua crucis significat, de quibus ait Habacuc: Ibi abscondita est fortitudo ejus Habac. 3.. Per infirmitatem namque carnis quasi aries illusorum spinis coronatur, his cornibus hæsit, sed passionis incomparabili fortitudine unicornis exstitit mortis victor, et ejus qui habebat mortis imperium, unde: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus I Cor. 1. Ventilabit. Prædicatione crucis discernens paleas a frumento: verbum enim crucis pereuntibus stultitia. Gentes. Postula a me, et dabo tibi gentes, etc. Psal. 2. De hæreditate enim veri Joseph quæ est terra inclyta hæc omnia dicuntur, de cujus cultoribus ex utroque populo congregatis, sequitur: Hæ sunt multitudines Ephraim. Hæ duæ tribus ex Joseph, non in se, sed in parente benedicuntur. Filios significant utriusque populi, qui in Christo benedicuntur secundum illud: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22.. Hos patriarcha Jacob Ephraim et Manassen cancellatis manibus in modum crucis benedicens, et primogenito minorem præferens, in fide crucis Christi benedicendos esse signavit, in minore ex gentibus fidelem populum in Christi gratia tempore minorem, sed fide majorem: ad quem Isrælitici populi gratia transivit, de cujus inæstimabili multitudine dicitur: Hæ sunt multitudines, etc., unde: Multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum Isa. 54.. Manasses primogeniti honore privatus, et tamen benedictus, est Judaicus populus, qui ex majore sui parte pro infidelitate reprobatus, in reliquis tamen benedictionem consecutus, unde: Cæcitas contingit ex parte in Isræl, etc. Rom. 2. 18 Et Zabulon ait: [Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.†† Et Zabulon. Zabulon et Issachar in Galilæa passionem acceperunt, ubi Christus maxime docuit, unde apostolos elegit. Per eos ergo apostoli designantur, et eis in exitu lætitia promittitur, quia exeuntes de finibus suis populum gentium Christo subjugaverunt, et in tabernaculis pro conversione Judæorum, de quibus et ipsi electi sunt. Pro utroque ergo populo, præsens eis lætitia promittitur, et futura: quia in præsenti de conversione eorum gavisi sunt, et in cœlestibus æterna lætitia remunerati. In tabernaculis, Judæorum, unde: Dilatet Deus Japhet, et habitet in tabernaculis Sem Gen. 9.: quia in ecclesiis de Judæis habitat latitudo minoris populi per unitatem fidei. 19 Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.]‡‡ Ad montem. Sion scilicet vel Jerusalem, vel contemplationem et virtutum altitudinem. Vocabunt. Justitiam tantum in fide Christi esse docentes. Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti Rom. 10.. In monte immolant victimas justitiæ, dum omnes qui ad Christum veniunt in quo construitur Ecclesia non ex operibus legis sed ex fide Christi justificari docent, secundum illud Justus autem ex fide vivit Habac. 1.. Sunt ergo veri Christiani victimæ justitiæ, quæ ab apostolis immolantur, dum terrena desideria mortificare docentur, ut spiritualia vivificentur; unde: Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis Rom. 8.. Ibi immolabunt. Non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, quæ supra hunc montem posita est. Qui inundationem. Hæ tribus negotiationibus vacaverunt, de transmarinis regionibus mercimonia reportantes, et thesauros absconditos, argentum, scilicet aurum vel gemmas quasi lac sugent, id est, facile accipient. Qui inundationem maris. Gentium vocationem significat. Mare enim universum genus hominum significat; unde: Simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mari, et ex omni genere piscium congreganti Matth. 13.. Mare, mundus, sagena, doctrina, omne genus piscium, omnis sexus, ætas et conditio intelligitur. Maris ergo inundationem apostoli quasi lac suxerunt, quia confluentes ad doctrinam Evangelii turbas populorum in augmentum corporis Christi traxerunt. Absconditos. Novit Dominus qui sunt ejus I Tim. 2.. Multi enim sunt vocati, pauci, etc. Matth. 20. Arenæ, infidelium multitudo; thesauri, pretiosæ electorum animæ. Sic ergo suxerunt, ut ex auditoribus Evangelii alii quasi vasa in honorem thesauris regis transferrentur, alii quasi arenæ steriles et inutiles vacui remanerent. 20 Et Gad ait: [Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem.§§ Et Gad ait. In benedictione Gad videtur prædicere potentiam virorum fortium vel judicium, qui de illa tribu fuerunt, sicut Jephte, et alii multi. In latitudine. Quia omnis plenitudo benedictionis supra Christum requievit, unde suos benedixit. Gad. Id est, accinctus, Christum significat, qui contra spirituales nequitias pugnaturus, in infirmitate carnis virtute divinitatis præcinctus apparuit, secundum illud: Indutus est Dominus fortitudinem et præcinxit se Psal. 112.. Et alibi: Dominus fortis et potens in prælio, etc. Hic in latitudine benedictus est, quia non in solis Judæis, sed in omnibus gentibus amplissimum regnum accepit. Inde Prophetia ait: A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. Sed quia per humilitatem passionis ad hanc gloriam pervenit, de morte ejus subjungit: Quasi leo requievit. Potestatem habeo ponendi animam meam Joan. 10.. Potestas mortis, non necessitas exprimitur; unde: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam. Ibid. Quasi leo fremuit. Quidquid enim dixit, potenter implevit. Cepitque brachium et verticem. Cum resurgens a mortuis fortitudinem inimicorum sibi subjugavit. Cepit quoque verticem, id est, mundani imperii sublimitatem ad suscipiendam fidem inclinavit; unde: Et adorabunt eum omnes reges; omnes gentes servient ei Psal. 71.. Sequitur de novo statu regni ejus. 21 Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël.]*** Et vidit principatum suum, quod in parte sua. Subjectis sibi regnis et gentibus, potentia ejus apparuit, non armorum terrore, sed virtute doctrinæ. Repositus. Occultus, dum scribit leges suas in cordibus fidelium; unde ait: Vos unctionem habetis a sancto, et non necesse habetis ut aliquis doceat vos; unctio ejus docet vos de omnibus Joan. 2.. Vel, Repositus, quia in lege et prophetis in figuris latebat, et docebat absconditus, quæ manifeste in Evangelio declaravit; unde: Incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis Luc. 24.. Qui fuit cum principibus populi. Adjutor, unde: Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis Marc. 16., quia ait: Sine me nihil potestis facere Joan. 15.. Fecit justitias. Id est justificans in se credentes, et tandem secundum merita judicabit cum Isræl, id est cum populo suo ad visionem Dei electo. Justitias. Justificationes credentium. Ipse enim justificat impium ex fide. Neque enim ex operibus legis justificabitur omnis caro. 22 Dan quoque ait: [Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.]††† Dan quoque. Alii per Dan Antichristum signari putant, quem de hac tribu nasciturum æstimant: ipse est catulus leonis, id est diaboli, qui largiter fluet de Basan, quia plenus confusione; Basan quippe confusio, vel pinguedo, vel bruchus interpretatur. Dan quoque judicium, Basan ignominiam. Dan vero Christum significat, qui ait: In judicium ego in hunc mundum veni Joan. 9.. Catulus leonis propter fortitudinem, et quia parvulus fieri dignatus est; sed suscipiens infirmitatem nostram, non amisit virtutem suam, quod enim infirmum est Dei, fortius est hominibus I Cor. 1.. De ipso dicitur: Vicit leo de tribu Juda, etc. Apoc. 5. Ignominiam quidem crucis a Judæis sustinuit, putantibus nomen ejus per mortem deleri: sed qui per infirmitatem ejus carnis, in passione catulus fuit, per divinitatis potentiam leo invictus in resurrectione apparuit; unde Apostolus: Et si crucifixus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei II Cor. 13.. Quasi ergo ex Basan largiter fluxit, cum per ignominiam mortis perveniens ad gloriam immortalitatis, fluentis Evangelii totum orbem irrigavit; unde Isaias: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientis Isa. 2.. Dan catulus leonis. Hoc propter Samsonem dicit, qui de tribu Dan fuit, et quasi leo fortis, cujus possessio usque Basan. Antichristus vero fluet largiter de Basan, quia satiabitur pinguedine luxuriæ et omnium vitiorum. Mare et meridiem possidebit. Quia possessio ejus ab australi parte in occidentem usque ad mare Tyrrhenum pertingit. Mare et meridiem possidebit. Per apostolos enim ex Judæis et gentibus Ecclesia acquiritur Christo. Per mare enim occidentale quod hic intelligitur Judæi figurantur, qui umbræ et exemplari deserviunt, nec habent lucem scientiæ et veritatis, et quia eis sol justitiæ occubuit, perpetuis remanserunt in tenebris. Hunc occidentem apostoli possederunt, cum ex eis plurimos gratia fidei illuminatos Christo subjecerunt, ut qui fuerunt aliquando tenebræ, lux essent in Domino. In meridie intelligitur Ecclesia de gentibus collecta, quæ, ablato legis velamine, Evangelii luce perfruitur, et cubans cum sponso in meridie, revelata facie gloriam Domini contemplatur. 23 Et Nephthali dixit: [Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit.] 24 Aser quoque ait: [Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum:‡‡‡ Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis. Aser beatus, Christus scilicet nostræ beatitudinis spes, cujus primitias nobis ostendit resurgens a mortuis. Hic est benedictus in filiis, quia credentes, per ejus gratiam renascentes, totum orbem ejus similitudine repleverunt, quibus dicitur: Credite in lucem, filii ut lucis sitis Joan. 12.. Ipsi afferunt fructum lucis in omni bonitate et justitia et veritate. Hoc autem factum est, quia fratribus suis, id est apostolis, quos de Judæa elegit, vera charitate complacuit, ut spretis figuris gauderent de veritate Evangelii, et quia digni essent pro nomine Jesu contumeliam pati. Et unde eis tanta charitatis abundantia, supponit, tingat in oleo pedem, etc. Et tingat in oleo pedem suum. Christus caput nostrum ascendens in cœlum, apostolos, scilicet pedes suos mundum prædicando circumituros in terra adhuc consistentes, oleo Spiritus sancti copiosissime unxit, ut nullo labore deficerent, sed immarcessibilis gaudii claritate pollerent. Incorruptibile quoque præbuit calceamenti munimentum de quo subditur: Ferrum et æs cal. GREG., lib. XXXIV Moral., cap. 5. Hoc de Ecclesia, etc., usque ad his calceamentis verum pascha celebrandum. 25 ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.§§§ Sicut dies juventutis. Significat hanc tribum prosperitate et deliciis abundasse usque ad senectutem captivitatis. Sicut. Promittitur Ecclesiæ cruda viridisque senectus: ut sicut fortiter in principio omnes impetus evicit, ita eminente fine Antichristi furorem evincat, unde: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi Matth. 28.. Et alibi: Senectus mea in misericordia uberi Psalmus 91.. 26 Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes,* Non est Deus. Supradicta admirans in laude Christi, qui hæc omnia fecit lætabundus erumpit. Ascensor cœli. Propria virtute ascendit, et quotidie Ecclesiam ad se trahit. Trahe me post te, curre in odorem unguentorum tuorum Cant. 1.. Nubes. Apostoli, qui pluunt verbis, coruscant miraculis: quos ascendens in cœlum misit ad prædicandum; unde: Vocem dederunt nubes Psal. 76., quæ scilicet nullo remorante discurrunt, non sua, sed Christi virtute signa et prodigia facientes, et quasi coruscationibus corda mortalium terrentes, unde: Bonum certamen certavi, cursum consummavi II Tim. 4.. 27 habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. Habitaculum ejus sursum, etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hoc Joan. 2.. Brachia. Virtus scilicet passionis, quæ omnes defendit, quam in cruce extensis brachiis accepit. Subter brachia. Scilicet hæc brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostræ resurrectionis, in infimis sacramentum nostræ redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Isræli promittitur: Ejiciet a facie tua inimicum. Et solus. Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam: Populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur Num. 23.. 28 Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, cælique caligabunt rore. Oculus Jacob. Qui hic vitiis supplantandis desudabat, ibi se levissimo mentis intuitu gloriam Christi, qui propter nos terram veræ carnis accepit, indesinenter contemplabitur: ut cujus hic corpore et sanguine per sacramentum frumenti et vini pascebatur, ibi divinitatis ejus perpetua visione saginetur, unde: Satiabor cum apparuerit gloria tua Psal. 16.. Et alibi: Manifestabo ei meipsum Joan. 14.. Tunc Jacob in perfectum Isræl conversus, facie ad faciem Deum videbit, tam larga, tam subtili, tam delectabili Dei cognitione, quasi levissimo rore repletus, ut prædicatorum scientia qua in præsenti instruimur caligare videatur; unde: Sive scientia destruetur I Cor. 13.. Et alibi: Tenebrosa aqua in nubibus æris, præ fulgorem in conspectu ejus Psal. 17., ad quam cum perventum fuerit, omnis hæc doctrina cessabit, et erunt omnes docibiles Dei Joan. 6.; unde merito adjungit: Beatus es, Isræl, etc Cælique caligabunt, quasi tam abundanter terræ fecundandæ ros infundetur, ut hominum tenebrescat obtuitus. In quo significatur, quia Judæi cum terrenam opulentiam ultra modum diligerent, caligaverunt, et Christum cognoscere non potuerunt; unde: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, etc. 29 Beatus es tu, Israël: quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.]§ Quis similis tui, popule? Quasi, ideo beatus, ideo tibi similis nullus, quia non de tua virtute, sed de Christi gratia salutem speras, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum. Et gladius gloriæ. In futuro adversarios irrevocabili severitate percutiens, quando sanguinem servorum ulciscetur. Gladius modo hic in humilitate patientium occultatur, in gloria resurgentium revelabitur, ideo gladius gloriæ Isræl dicitur. Christus ergo quasi scutum protegit præliantem, et quasi gladius gloriæ ulciscetur triumphantem. Ad eum quasi ad caput, in fine vaticinii refertur gloria corporis, cum dicitur: Negabunt. Abominabuntur et odient, sicut Balac, qui rogavit Balaam, ut Isrælitas maledicendo repelleret. Calcabis. Subjiciendo eos Ecclesiæ, quam abominantur et persequuntur. Notandum undecim tantum esse benedictiones. Simeon namque in his benedictionibus non reperitur, in quo Judas ab apostolis excluditur, undecim tantum remanentibus. Inde quoque undecim mansionibus filii Isræl de Horeb pervenerunt ad locum in quo Deuteronomium acceperunt.

*33:1 Hæc est benedictio. Bene in fine Deuteronomii benedictionem posuit, quia Christus post completionem Evangelii ascensurus in cœlum, elevatis manibus discipulos suos benedixit. Benedictio qua filiis Isræl in Deuteronomio quod est secunda lex benedixit, ad gratiam pertinet Novi Testamenti, in quo priscæ legis mysteria reserantur, et veri Isrælitæ benedictionem, per Moysen hominem Dei prædictam, per hominem Christum consequuntur. Bene autem imminente morte Moysi benedictio datur, quia, legis umbra moriente, cœlestium donorum veritas aperitur. Prævidens ergo Moyses Salvatoris adventum et gratiam Novi Testamenti quasi præteritam explicans, voce primitivæ Ecclesiæ lætabundus exsultat, dicens: Dominus de Sina venit, etc. AUG., quæst. 36. Alia littera, etc., usque ad unde: Lætamini, gentes, cum populo ejus. Quia cæcitas contigit ex parte in Isræl, donec plenitudo, etc. Rom. 11. Moyses homo. Moyses significat legem, quæ ante mortem, id est, antequam in ipso finiretur, prædixit Ecclesiam in Christo benedicendam.

33:2 Dominus de Sinai venit. Sinai interpretatur amphora mea vel mensura mea vel mandatum. Seir pilosus vel hispidus. Pharan ferocitas eorum vel frugifer. Sina igitur figurat Vetus Testamentum, quia certam mensuram mandatorum juxta decalogi decretum tenens, prohibere novit, non juvare: nec spiritu dilectionis liberat, sed timore pœnæ subditos ligat. Unde: Unum quidem in monte Sina in servitutem generans, etc. Gal. 4. Dominus ergo venit de Sina, id est ex lege et prophetis credentibus innotuit. Inde enim venit, cum ibi legenti et intelligenti innotescit. Unde: Ipse incipiens a Moyse et omnibus prophetis Luc. 24., discipulis exponebat, ad quorum corda venire cupiebat. De Seir ortus secundum carnem, scilicet de Judæis malitiæ et perfidiæ spineto asperrimis, novæ lucis ortu tanquam verus sol justitiæ fideles illuminavit. Unde: Nobis orietur sol justitiæ Mal. 4.. Et alibi: Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Isræl Num. 24.. Dominus, etc. Sina interpretatur tentatio. Dominus ergo de Sina venit, quia carnem nostram, in qua tentaretur, accepit. Et de Seir, etc. Qui et Edom vel Esau. Hic est populus Judæorum, qui gulæ desiderio quasi pro lentis edulio primatus gloriam perdidit, et benedictionis gratiam fide junioris populi supplantatus amisit. De Seir ortus est nobis, etc. Hunc montem longo tempore circumierunt, et in eo aliqua præcepta acceperunt. Seir, id est hispidus vel pilosus, gentilitatem significat, quæ peccatis erat horrenda; de qua ortus est Dominus qui in fine de Ecclesia gentium Judæis prædicabit, quia reliquiæ salvæ fient. Apparuit de monte Pharan, etc. Qui frugifer interpretatur, quia de Ecclesia gentium virtutibus frugifera fides Christi prædicabatur Judæis. Christus ergo de Pharan apparuit; quia quanto contra eum ferocitas infidelium exarsit, tanto altius divinitatis ejus notitia crevit. Quanto enim inter passionis contumelias latuit, tanto per virtutem resurrectionis effulsit; et qui prius incredulitatis ferocitate persecuti sunt, postmodum ei charitatis ardore adhæserunt; de quibus additur: Et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. Tabulæ scilicet, in quibus lex, quæ purgat et urit peccata. Dextera quoque Patris est Filius, qui attulit legem charitatis dicens: Ignem veni mittere in terram, etc. Luc. 12. In dextera ejus ignea lex. Dextera, Evangelium, per quod beatitudo æterna promittitur; quæ dextera dicitur, non temporalis, sicut in lege, quæ dicitur læva. Unde: Dextera illius amplexabitur me. In hac dextera lex ignea, id est, charitas a Spiritu sancto in electorum cordibus inflammata. Unde dicit: Plenitudo legis dilectio Rom. 13.. Et alibi: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem Joan. 13.. Hæc igneis linguis Spiritus sancti apostolis infusa, omnem legis plenitudinem tanquam digito Dei descripsit, et spiritu ferventes et operatione lucentes fecit. Sed quia non uni populo, ut lex Moysi, sed omnibus data est, adjungit: Dilexit populos.

33:3 Dilexit. Unde: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat, etc. Joan. 15.. Omnes. Sine personæ acceptione; unde: Qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi Act. 10.. Omnes sancti. Sanctificati scilicet in nomine ejus qui audierunt: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, etc. Lev. 19.. In manu. Id est potentia, qua proteguntur. Unde: Non rapiet quisquam de manu mea, etc. Joan. 10.. Hi per charitatem sunt unum regnum in manu Domini; unde Isaias: Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui Isa. 62.. Et qui appropinquant, etc. Quasi: Non contristentur qui Christum in carne docentem non audierunt, quasi ab hominibus decipiantur. Per os sanctorum loquitur Christus, per pedes doctrina capitis auditur; unde: Qui vos audit, me audit, etc. Luc. 10. Vel illi appropinquant pedibus ejus ad capiendam doctrinam, qui spirituali desiderio flagrantes, evangelicis et apostolicis Scripturis die noctuque invigilant. Sed quia hæc de Novo Testamento dicta sunt, sequitur quorum voce Moyses loquitur de veteri lege dicens: Legem præcepit nobis, etc.

§33:4 Hæreditatem. Quia hæc est utilitas legis, hæreditas Abrahæ promissa: Si volueritis et audieritis, me bona terræ comedetis. Erit apud rectissimum, etc. Jacob, ab angelo benedictus, Isræl vocatus est, id est rectus Dei; et Judæus ad fidem conversus ab eo post resurrectionem benedictus, cui in passione prævaluit, ob justitiæ professionem rectissimus appellatur. Unde: Audi, Jacob, serve meus, et rectissime, quem elegi, etc. Isa. 49.

**33:5 Rex. Christus. Ego autem constitutus sum rex ab eo, ut scilicet faciat regnum et potestatem, qui est rex et potestas prima. Cum tribubus Isræl. De quibus primitiva Ecclesia. Bene prius principes, deinde tribus congregandæ dicuntur, quia primi apostoli, et per eos crediderunt alii.

††33:6 Vivat Ruben. Prædicta salute primitivæ Ecclesiæ, singulis tribubus proprias benedictiones tribuit; veros Isrælitas de utroque populo prænuntians, nunc de Christo, nunc de apostolis, nunc de primitiva, nunc de tota Ecclesia vaticinatur. Vivat Ruben. Quasi: Licet Ruben cubile patris violaverit, et primogeniti dignitatem amiserit, vivat tamen, et agens pœnitentiam non moriatur. Filii Ruben, id est, Judæi per Ruben significati, lectum Patris violaverunt, id est Christum Filium ejus sputis immundis polluerunt: tamen ad pœnitentiam reservantur, sed pauci numero ad comparationem Ecclesiæ gentium. Ruben. Visionis filius, quia mater ait Gen. 29.: Vidit Deus humilitatem meam. Hic est primogenitus, significans electos ex Judæis, qui Christum negando et crucifigendo mortui, prædicatione apostolorum conversi, ex fide Christi sunt vivificati: hi visionis filii, quia respectu divinæ misericordiæ salvi.

‡‡33:7 Hæc est Judæ. Judas, qui interpretatur confessio, universalem significat Ecclesiam, in qua laudis divinæ confessio et gratiarum actio. De quo mater ait: Modo confitebor Domino Gen. 29.. Hæc est vera sponsa Christi quæ virtutum monilibus adornata, non superbit, sed gratias agit, pro hac orat ut audiatur. Audi, Domine, vocem Judæ. Regum scilicet qui de Juda, qui Christum desiderabant; et ipsius Christi, qui ait: Confitebor tibi, Pater, rex cœli et terræ, etc. Luc. 10. Manus. Oravit Dominum pro Juda, cui nunc Domini promittit auxilia, quasi non præsumat de viribus suis Judas, sed in illo confidat qui ait: Confidite, ego vici mundum Joan. 16.; cujus manus in cruce contra spiritales nequitias pugnaverunt, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium. Adjutor. Ut vincat et dicat: Super excelsa mea deducet me victor Habac. 3.: ipse enim in nobis vincit, et pro victoria sua coronat nos in misericordia et miserationibus.

§§33:8 Perfectio. Quasi, quam sis perfectus, et quam sancta doctrina tua per Moysen declarasti. Vel a sancto viro tuo, id est Levitis, est perfectio tua et doctrina tua. Illi enim debent legem custodire, facere et docere. Perfectio tua. Choro angelorum et martyrum et omnium perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis moriendo pro Domino impleverunt; et mundo renuntiantes, culmen ecclesiasticæ doctrinæ assecuti sunt, tanquam veri Levitæ in terra partem non habentes, sed cum Propheta dicentes: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Psal. 15.; secundum illud: Si quis vult venire post me, abneget se, etc. Luc. 9. Qui perdiderit animam suam propter me, etc. Matth. 10. Christus autem verus Levi, qui hæc omnia fecit et docuit. Ipsi Levitæ adhærent imitantes illum usque ad sanguinem, de cujus passione subditur: Quem probasti in tentatione, etc. Ad aquas. Locus est ubi Moysi et Aaron ingressum terræ promissionis contradixit. Ad aquas. Legem significat, quæ male viventibus introitum regni cœlestis contradixit. Aquæ, populi, qui contradicentes clamaverunt: Crucifige eum. Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27.. Ad cumulum perfectionis Levi adjungit:

***33:9 Qui dixit patri suo. Quando fecerunt vitulum aureum, jubente Moyse, Levitæ, accincti gladiis, a porta usque ad portam idololatras interfecerunt. In ultione idololatriæ quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant. Unde: Nisi quis reliquerit patrem et matrem et uxorem et filios propter me, non est meus discipulus Luc. 18.. Qui dixit patri suo et matri, etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius conjungimur, plus prodesse. Debemus copulam terrenæ cognationis agnoscere; sed si cursum mentis præpedit, ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spiritali proposito non avertat. Hæc bene vaccæ innuunt, quæ sub arca Domini ad montana tendentes, affectu et rigido sensu gradiuntur: pro vitulis pergentes mugiebant sed accepto, itinere gressus non deflectebant.

†††33:10 Ponent thymiama. Sicut Aaron stans inter mortuos et viventes pro populo deprecatus est. Ponent thymiama. Sanctorum oratio suavissimum incensum est Domino: quo peccante populo Domini furor mitigatur, quia ab omni terrena sorde defæcata, cœlesti desiderio ignita, quasi thymiama in conspectu Dei flagrat, et quasi holocaustum ab ara pli cordis flamma devotionis in cœlum subvolat. Hoc præcipue apostolis et martyribus congruit, de quibus dicitur: Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit Sap. 3..

‡‡‡33:11 Suscipe. Quasi grata, ut remuneres. Dantur nunc singulis albæ stolæ, scilicet animarum lætitia; et in judicio secundum corpus, recepta immortalitate, fulgebunt sicut sol et tanquam scintillæ in arundineto discurrent, exurendo scilicet vacuos et infructuosos adversarios; de quorum pœna subditur: Percute dorsa. Quasi: videbantur sibi impune martyrum sanguinem fundere, sed quasi post dorsum pœna improvisa parabatur, id est æterna damnatio, in quam ruentes surgere non valebunt. Unde: Virga in dorso imprudentium Prov. 26..

§§§33:12 Et Benjamin. Videtur historiæ alludere, quia Benjamin patriarcha et propheta Jacob spiritu plenus unice amabat, et dispensatione Dei, locus divino cultui mancipatus, ejus tribui custodiendus decernitur; unde addit: Quasi in thalamo tota die, etc. Amantissimus. Christus est amantissimus Dei Patris, qui de seipso ait: Hic est Filius meus dilectus Matth. 17.. Hic habitat in dextera Patris confidenter, cui dicitur: Sede a dextris meis Psal. 109.. Aliter: Benjamin, de filio doloris filius dextræ dictus, exprimit Paulum de persecutore apostolum et vas electionis factum: ipse enim de hac tribu fuit; dignum autem erat ut sicut Domini præcursor prophetali oraculo prædictus est, ita magister gentium universo mundo profuturus, inter magna Ecclesiæ mysteria prædicaretur. In cujus mente Christus fiducialiter habitavit, cum inter innumera pericula coram gentibus et regibus eum constanter prædicavit. De cujus anima dicitur: Quasi thalamo tota die morabitur. Vel maritali connubio mira oblectatione perfruens, et virtutum prole fecundans, nulliusque vitii inquietudine secretum placidissimi pectoris derelinquens; vel in ea quasi in thalamo residens, tanquam sponsus speciosus, virgineas credentium mentes per prædicationem ejus suis jungit amplexibus. Unde: Adducentur regi virgines post eam Psal. 43.. Ipse quoque ait: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo II Cor. 11.. Divinitas quoque in humanitate Christi habitat confidenter. In thalamo morabitur, significat quod in utero Virginis cœlesti sponso juncta est Ecclesia, quæ in fortitudine potentiæ Christi et in operibus fiducialiter requiescit. Et inter humeros illius requiscet. Humeris onera portantur, ideo in eis robusta patientia designatur. Tanto autem libentius Christus in illo requievit, quanto pro ipso durissimos labores toleravit: tanto arctius amplexus est, quanto ab illius amplexu nullo terrore avulsus est. Unde ait: Quis nos separabit a charitate Christi? Rom. 8.

*33:13 Joseph quoque ait. Joseph auctus interpretatur. Hic est Christus, qui a Judæis fratribus suis abjectus, in Ægypto hujus sæculi princeps factus est, et genus humanum a famis inopia evangelici frumenti dispensatione liberavit: qui est vere Salvator mundi. De benedictione Domini terra ejus. Ad litteram, fertilitatem significat, quam duæ tribus ex Joseph, id est Ephraim et Manasses, habuerunt in ubertate frugum, pomorum et pastu pecorum. Hæc est Basan, fertilissima regio, unde pinguedo interpretatur. Temperie cœli, et rore fructus, et fontium et fluminum abundantia, homine delectantur, quæ in abysso significantur. Benedixisti, Domine, terram tuam, Ecclesiam scilicet, quæ non propria virtute, sed virtutum benedictione divinitus impletur. Unde: Benedictus Deus qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cœlestibus Christo Ephes. 1.. Cœli. Cœlum dicuntur propter unitatem fidei et doctrinæ apostoli et evangelistæ, de quibus alibi pluraliter dicitur: Cœli enarrant gloriam, etc. Psal. 18. In ipsis enim vita et contemplatione fulgentibus tanquam in cœlo habitat Deus, intonans terrorem, pluens consolationem, et coruscans miraculis. Rore. Cœlesti prædicatione, quæ miræ subtilitatis et gratiæ, qua contra æstum tentationis corda rigantur, et ut semper vireant virtutibus; unde: Det tibi Deus de rore cœli, etc. Gen. 27. Abysso, ut scilicet pinguior fiat, de fonte ascendente irrorata quasi paradisus Dei. Unde: Fons ascendebat de terra irrigans superficiem terræ Gen. 2.. A mari abundavit sensus ejus, et cogitatus illius de abysso magna. Frustra enim exterius irrigat sermo doctoris, nisi riget interius gratia conditoris. Unde subdit: De pomis collium, etc.

33:14 Solis. Christi, qui est sol justitiæ, qui ait: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum Matth. 13., quia similes ei erimus. Ac lunæ. Ecclesiæ, quæ accipit hos fructus a sole, id est a Christo: semper igitur solem plena devotione respiciat, ne aliquando aversa lumen perdat.

33:15 De pomis collium æternorum. Colles æterni fideles Veteris Testamenti qui humiles filii immobili firmitate in fide prophetarum et patriarcharum fundati unde: Mons domus Domini elevabitur super colles Isa. II quorum pomis terra Joseph benedicitur, cum Ecclesia Christi doctrina prophetiæ, exemplo virtutis, in fide fructificat. Et notandum, quia supra in pomis et rore cœli doctrina evangelica, hic in vertice antiquorum montium et pomis collium æternorum, legalis et prophetica signatur, et utrisque terra Joseph locupletatur; quia sancta Ecclesia utriusque Testamenti paginis, et novorum et veterum Patrum exemplis informatur; unde: Omnia poma, dilecte mi, id est, nova et vetera servavi tibi Cant. 7. et: Omnis scriba doctus profert de thesauro suo nova et vetera Matth. 13.. Manichæi ergo et Judæi quia illi Vetus, isti Novum Testamentum non recipiunt in hac terra opulenta hæreditare nequeunt.

§33:16 Et de frugibus. Ecclesia in toto orbe justitiæ fruge fecunda et charismatum largitate, de plenitudine sui Joseph accepit; unde sequitur: Benedictio illius qui apparuit. Totus Joseph, id est, caput et corpus benedictione plenus, sed benedictionis plenitudo præcipue in capite; unde: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam Aaron, etc. Psal. 32. Hic privilegio gratiæ, fratribus, id est, fidelibus præeminens, septiformi spiritu tanquam verus Samson ex utero virginis Nazaræus, id est Deo consecratus, quasi septem crinibus intactis effulsit. Super caput Joseph, Christi, qui est caput Ecclesiæ, in quo benedicuntur omnes gentes, de cujus passione et resurrectione subditur: Quasi primogeniti tauri, etc. Quasi. AUG., quæst. 56. Primogenitus tauri pulchritudo ejus. Non est ita legendum ut dicatur primogenitus tauri: sed cum sit primogenitus, pulchritudo ejus pulchritudo tauri est, propter cornua crucis. Christus vitulus saginatus, quem de armento patrum primogenitum regresso Filio Pater immolavit, qui die tertia suscitatus gloriosus apparuit, qui est primogenitus mortuorum et princeps regum terræ, post resurrectionis gloriam de virtute passionis adjungit cornua.

**33:17 Cornua. Joseph comparat cornibus rhinocerotis, significans Ephraim habiturum principatum inter decem tribus, in quibus regnavit Jeroboam de tribu Ephraim in tempore Roboam filii Salomonis. Cornua rhinocerotis. Cornua crucis significat, de quibus ait Habacuc: Ibi abscondita est fortitudo ejus Habac. 3.. Per infirmitatem namque carnis quasi aries illusorum spinis coronatur, his cornibus hæsit, sed passionis incomparabili fortitudine unicornis exstitit mortis victor, et ejus qui habebat mortis imperium, unde: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus I Cor. 1. Ventilabit. Prædicatione crucis discernens paleas a frumento: verbum enim crucis pereuntibus stultitia. Gentes. Postula a me, et dabo tibi gentes, etc. Psal. 2. De hæreditate enim veri Joseph quæ est terra inclyta hæc omnia dicuntur, de cujus cultoribus ex utroque populo congregatis, sequitur: Hæ sunt multitudines Ephraim. Hæ duæ tribus ex Joseph, non in se, sed in parente benedicuntur. Filios significant utriusque populi, qui in Christo benedicuntur secundum illud: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22.. Hos patriarcha Jacob Ephraim et Manassen cancellatis manibus in modum crucis benedicens, et primogenito minorem præferens, in fide crucis Christi benedicendos esse signavit, in minore ex gentibus fidelem populum in Christi gratia tempore minorem, sed fide majorem: ad quem Isrælitici populi gratia transivit, de cujus inæstimabili multitudine dicitur: Hæ sunt multitudines, etc., unde: Multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum Isa. 54.. Manasses primogeniti honore privatus, et tamen benedictus, est Judaicus populus, qui ex majore sui parte pro infidelitate reprobatus, in reliquis tamen benedictionem consecutus, unde: Cæcitas contingit ex parte in Isræl, etc. Rom. 2.

††33:18 Et Zabulon. Zabulon et Issachar in Galilæa passionem acceperunt, ubi Christus maxime docuit, unde apostolos elegit. Per eos ergo apostoli designantur, et eis in exitu lætitia promittitur, quia exeuntes de finibus suis populum gentium Christo subjugaverunt, et in tabernaculis pro conversione Judæorum, de quibus et ipsi electi sunt. Pro utroque ergo populo, præsens eis lætitia promittitur, et futura: quia in præsenti de conversione eorum gavisi sunt, et in cœlestibus æterna lætitia remunerati. In tabernaculis, Judæorum, unde: Dilatet Deus Japhet, et habitet in tabernaculis Sem Gen. 9.: quia in ecclesiis de Judæis habitat latitudo minoris populi per unitatem fidei.

‡‡33:19 Ad montem. Sion scilicet vel Jerusalem, vel contemplationem et virtutum altitudinem. Vocabunt. Justitiam tantum in fide Christi esse docentes. Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti Rom. 10.. In monte immolant victimas justitiæ, dum omnes qui ad Christum veniunt in quo construitur Ecclesia non ex operibus legis sed ex fide Christi justificari docent, secundum illud Justus autem ex fide vivit Habac. 1.. Sunt ergo veri Christiani victimæ justitiæ, quæ ab apostolis immolantur, dum terrena desideria mortificare docentur, ut spiritualia vivificentur; unde: Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis Rom. 8.. Ibi immolabunt. Non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, quæ supra hunc montem posita est. Qui inundationem. Hæ tribus negotiationibus vacaverunt, de transmarinis regionibus mercimonia reportantes, et thesauros absconditos, argentum, scilicet aurum vel gemmas quasi lac sugent, id est, facile accipient. Qui inundationem maris. Gentium vocationem significat. Mare enim universum genus hominum significat; unde: Simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mari, et ex omni genere piscium congreganti Matth. 13.. Mare, mundus, sagena, doctrina, omne genus piscium, omnis sexus, ætas et conditio intelligitur. Maris ergo inundationem apostoli quasi lac suxerunt, quia confluentes ad doctrinam Evangelii turbas populorum in augmentum corporis Christi traxerunt. Absconditos. Novit Dominus qui sunt ejus I Tim. 2.. Multi enim sunt vocati, pauci, etc. Matth. 20. Arenæ, infidelium multitudo; thesauri, pretiosæ electorum animæ. Sic ergo suxerunt, ut ex auditoribus Evangelii alii quasi vasa in honorem thesauris regis transferrentur, alii quasi arenæ steriles et inutiles vacui remanerent.

§§33:20 Et Gad ait. In benedictione Gad videtur prædicere potentiam virorum fortium vel judicium, qui de illa tribu fuerunt, sicut Jephte, et alii multi. In latitudine. Quia omnis plenitudo benedictionis supra Christum requievit, unde suos benedixit. Gad. Id est, accinctus, Christum significat, qui contra spirituales nequitias pugnaturus, in infirmitate carnis virtute divinitatis præcinctus apparuit, secundum illud: Indutus est Dominus fortitudinem et præcinxit se Psal. 112.. Et alibi: Dominus fortis et potens in prælio, etc. Hic in latitudine benedictus est, quia non in solis Judæis, sed in omnibus gentibus amplissimum regnum accepit. Inde Prophetia ait: A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. Sed quia per humilitatem passionis ad hanc gloriam pervenit, de morte ejus subjungit: Quasi leo requievit. Potestatem habeo ponendi animam meam Joan. 10.. Potestas mortis, non necessitas exprimitur; unde: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam. Ibid. Quasi leo fremuit. Quidquid enim dixit, potenter implevit. Cepitque brachium et verticem. Cum resurgens a mortuis fortitudinem inimicorum sibi subjugavit. Cepit quoque verticem, id est, mundani imperii sublimitatem ad suscipiendam fidem inclinavit; unde: Et adorabunt eum omnes reges; omnes gentes servient ei Psal. 71.. Sequitur de novo statu regni ejus.

***33:21 Et vidit principatum suum, quod in parte sua. Subjectis sibi regnis et gentibus, potentia ejus apparuit, non armorum terrore, sed virtute doctrinæ. Repositus. Occultus, dum scribit leges suas in cordibus fidelium; unde ait: Vos unctionem habetis a sancto, et non necesse habetis ut aliquis doceat vos; unctio ejus docet vos de omnibus Joan. 2.. Vel, Repositus, quia in lege et prophetis in figuris latebat, et docebat absconditus, quæ manifeste in Evangelio declaravit; unde: Incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis Luc. 24.. Qui fuit cum principibus populi. Adjutor, unde: Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis Marc. 16., quia ait: Sine me nihil potestis facere Joan. 15.. Fecit justitias. Id est justificans in se credentes, et tandem secundum merita judicabit cum Isræl, id est cum populo suo ad visionem Dei electo. Justitias. Justificationes credentium. Ipse enim justificat impium ex fide. Neque enim ex operibus legis justificabitur omnis caro.

†††33:22 Dan quoque. Alii per Dan Antichristum signari putant, quem de hac tribu nasciturum æstimant: ipse est catulus leonis, id est diaboli, qui largiter fluet de Basan, quia plenus confusione; Basan quippe confusio, vel pinguedo, vel bruchus interpretatur. Dan quoque judicium, Basan ignominiam. Dan vero Christum significat, qui ait: In judicium ego in hunc mundum veni Joan. 9.. Catulus leonis propter fortitudinem, et quia parvulus fieri dignatus est; sed suscipiens infirmitatem nostram, non amisit virtutem suam, quod enim infirmum est Dei, fortius est hominibus I Cor. 1.. De ipso dicitur: Vicit leo de tribu Juda, etc. Apoc. 5. Ignominiam quidem crucis a Judæis sustinuit, putantibus nomen ejus per mortem deleri: sed qui per infirmitatem ejus carnis, in passione catulus fuit, per divinitatis potentiam leo invictus in resurrectione apparuit; unde Apostolus: Et si crucifixus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei II Cor. 13.. Quasi ergo ex Basan largiter fluxit, cum per ignominiam mortis perveniens ad gloriam immortalitatis, fluentis Evangelii totum orbem irrigavit; unde Isaias: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientis Isa. 2.. Dan catulus leonis. Hoc propter Samsonem dicit, qui de tribu Dan fuit, et quasi leo fortis, cujus possessio usque Basan. Antichristus vero fluet largiter de Basan, quia satiabitur pinguedine luxuriæ et omnium vitiorum. Mare et meridiem possidebit. Quia possessio ejus ab australi parte in occidentem usque ad mare Tyrrhenum pertingit. Mare et meridiem possidebit. Per apostolos enim ex Judæis et gentibus Ecclesia acquiritur Christo. Per mare enim occidentale quod hic intelligitur Judæi figurantur, qui umbræ et exemplari deserviunt, nec habent lucem scientiæ et veritatis, et quia eis sol justitiæ occubuit, perpetuis remanserunt in tenebris. Hunc occidentem apostoli possederunt, cum ex eis plurimos gratia fidei illuminatos Christo subjecerunt, ut qui fuerunt aliquando tenebræ, lux essent in Domino. In meridie intelligitur Ecclesia de gentibus collecta, quæ, ablato legis velamine, Evangelii luce perfruitur, et cubans cum sponso in meridie, revelata facie gloriam Domini contemplatur.

‡‡‡33:24 Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis. Aser beatus, Christus scilicet nostræ beatitudinis spes, cujus primitias nobis ostendit resurgens a mortuis. Hic est benedictus in filiis, quia credentes, per ejus gratiam renascentes, totum orbem ejus similitudine repleverunt, quibus dicitur: Credite in lucem, filii ut lucis sitis Joan. 12.. Ipsi afferunt fructum lucis in omni bonitate et justitia et veritate. Hoc autem factum est, quia fratribus suis, id est apostolis, quos de Judæa elegit, vera charitate complacuit, ut spretis figuris gauderent de veritate Evangelii, et quia digni essent pro nomine Jesu contumeliam pati. Et unde eis tanta charitatis abundantia, supponit, tingat in oleo pedem, etc. Et tingat in oleo pedem suum. Christus caput nostrum ascendens in cœlum, apostolos, scilicet pedes suos mundum prædicando circumituros in terra adhuc consistentes, oleo Spiritus sancti copiosissime unxit, ut nullo labore deficerent, sed immarcessibilis gaudii claritate pollerent. Incorruptibile quoque præbuit calceamenti munimentum de quo subditur: Ferrum et æs cal. GREG., lib. XXXIV Moral., cap. 5. Hoc de Ecclesia, etc., usque ad his calceamentis verum pascha celebrandum.

§§§33:25 Sicut dies juventutis. Significat hanc tribum prosperitate et deliciis abundasse usque ad senectutem captivitatis. Sicut. Promittitur Ecclesiæ cruda viridisque senectus: ut sicut fortiter in principio omnes impetus evicit, ita eminente fine Antichristi furorem evincat, unde: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi Matth. 28.. Et alibi: Senectus mea in misericordia uberi Psalmus 91..

*33:26 Non est Deus. Supradicta admirans in laude Christi, qui hæc omnia fecit lætabundus erumpit. Ascensor cœli. Propria virtute ascendit, et quotidie Ecclesiam ad se trahit. Trahe me post te, curre in odorem unguentorum tuorum Cant. 1.. Nubes. Apostoli, qui pluunt verbis, coruscant miraculis: quos ascendens in cœlum misit ad prædicandum; unde: Vocem dederunt nubes Psal. 76., quæ scilicet nullo remorante discurrunt, non sua, sed Christi virtute signa et prodigia facientes, et quasi coruscationibus corda mortalium terrentes, unde: Bonum certamen certavi, cursum consummavi II Tim. 4..

33:27 Habitaculum ejus sursum, etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hoc Joan. 2.. Brachia. Virtus scilicet passionis, quæ omnes defendit, quam in cruce extensis brachiis accepit. Subter brachia. Scilicet hæc brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostræ resurrectionis, in infimis sacramentum nostræ redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Isræli promittitur: Ejiciet a facie tua inimicum. Et solus. Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam: Populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur Num. 23..

33:28 Oculus Jacob. Qui hic vitiis supplantandis desudabat, ibi se levissimo mentis intuitu gloriam Christi, qui propter nos terram veræ carnis accepit, indesinenter contemplabitur: ut cujus hic corpore et sanguine per sacramentum frumenti et vini pascebatur, ibi divinitatis ejus perpetua visione saginetur, unde: Satiabor cum apparuerit gloria tua Psal. 16.. Et alibi: Manifestabo ei meipsum Joan. 14.. Tunc Jacob in perfectum Isræl conversus, facie ad faciem Deum videbit, tam larga, tam subtili, tam delectabili Dei cognitione, quasi levissimo rore repletus, ut prædicatorum scientia qua in præsenti instruimur caligare videatur; unde: Sive scientia destruetur I Cor. 13.. Et alibi: Tenebrosa aqua in nubibus æris, præ fulgorem in conspectu ejus Psal. 17., ad quam cum perventum fuerit, omnis hæc doctrina cessabit, et erunt omnes docibiles Dei Joan. 6.; unde merito adjungit: Beatus es, Isræl, etc Cælique caligabunt, quasi tam abundanter terræ fecundandæ ros infundetur, ut hominum tenebrescat obtuitus. In quo significatur, quia Judæi cum terrenam opulentiam ultra modum diligerent, caligaverunt, et Christum cognoscere non potuerunt; unde: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, etc.

§33:29 Quis similis tui, popule? Quasi, ideo beatus, ideo tibi similis nullus, quia non de tua virtute, sed de Christi gratia salutem speras, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum. Et gladius gloriæ. In futuro adversarios irrevocabili severitate percutiens, quando sanguinem servorum ulciscetur. Gladius modo hic in humilitate patientium occultatur, in gloria resurgentium revelabitur, ideo gladius gloriæ Isræl dicitur. Christus ergo quasi scutum protegit præliantem, et quasi gladius gloriæ ulciscetur triumphantem. Ad eum quasi ad caput, in fine vaticinii refertur gloria corporis, cum dicitur: Negabunt. Abominabuntur et odient, sicut Balac, qui rogavit Balaam, ut Isrælitas maledicendo repelleret. Calcabis. Subjiciendo eos Ecclesiæ, quam abominantur et persequuntur. Notandum undecim tantum esse benedictiones. Simeon namque in his benedictionibus non reperitur, in quo Judas ab apostolis excluditur, undecim tantum remanentibus. Inde quoque undecim mansionibus filii Isræl de Horeb pervenerunt ad locum in quo Deuteronomium acceperunt.