12
[Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent;* Hinc usque ad finem capituli legitur tribus modis, scilicet de judicio, senectute, captivitate, et serviunt quædam glossæ quandoque duabus sententiis, quandoque vero inveniuntur secundum omnes sententias. antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertantur nubes post pluviam;Antequam tenebrescant sol et lumen, et stellæ et luna, etc. HIER. Sol convertetur in tenebras, etc., usque ad nubes et pluviæ cessant ei. quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina; et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiæ carminis:Et claudent ostia in platea, ne videant lusus juvenum: omnia enim talia sunt eis importabilia. Et consurgent. Quia non possunt dormire refrigescente sanguine, siccato humore quibus alitur sopor. excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes.§Dissipabitur capparis. HIER. Capparis renibus valet, etc., usque ad in adversitate vero desistunt a bono. Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam,**Antequam rumpatur funiculus. Redit ad superiora, ubi ait: Memento Creatoris tui, etc., simili fine sententiam concludit. et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.††Et revertatur. Antequam revertaris in Babyloniam unde es egressus in lumbis Abrahæ, et incipias in Mesopotamia conteri, unde profectus es. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.]‡‡Vanitas vanitatum. Post descriptionem humanæ fragilitatis et mortis, pulchre quod proposuerat concludit: Vanitas vanitatum. Quasi, noli luxuriari, noli delicias quærere, cum scias te celeri fine transire et ad judicium festinare. [Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat; et investigans composuit parabolas multas. 10 Quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos. 11 Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.§§Verba sapientium. HIER. Ne videatur temere post legem per Moysen, ipso Deo præmonente, datam, nova præcepta cudere, dicit hæc verba sapientium esse. 12 His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis; frequensque meditatio, carnis afflictio est. 13 Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo,***Finem loquendi. Quia diversorum diversas sententias, tanquam concionator, induxerat: hoc fine omnes conciliat, scilicet Deum time. Hoc solum aiunt Hebræi in auctoritate habitum, quia hic intentionem suam ostendit, cum videatur in multis ad voluptates hortari. 14 et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.]

*12:1 Hinc usque ad finem capituli legitur tribus modis, scilicet de judicio, senectute, captivitate, et serviunt quædam glossæ quandoque duabus sententiis, quandoque vero inveniuntur secundum omnes sententias.

12:2 Antequam tenebrescant sol et lumen, et stellæ et luna, etc. HIER. Sol convertetur in tenebras, etc., usque ad nubes et pluviæ cessant ei.

12:4 Et claudent ostia in platea, ne videant lusus juvenum: omnia enim talia sunt eis importabilia. Et consurgent. Quia non possunt dormire refrigescente sanguine, siccato humore quibus alitur sopor.

§12:5 Dissipabitur capparis. HIER. Capparis renibus valet, etc., usque ad in adversitate vero desistunt a bono.

**12:6 Antequam rumpatur funiculus. Redit ad superiora, ubi ait: Memento Creatoris tui, etc., simili fine sententiam concludit.

††12:7 Et revertatur. Antequam revertaris in Babyloniam unde es egressus in lumbis Abrahæ, et incipias in Mesopotamia conteri, unde profectus es.

‡‡12:8 Vanitas vanitatum. Post descriptionem humanæ fragilitatis et mortis, pulchre quod proposuerat concludit: Vanitas vanitatum. Quasi, noli luxuriari, noli delicias quærere, cum scias te celeri fine transire et ad judicium festinare.

§§12:11 Verba sapientium. HIER. Ne videatur temere post legem per Moysen, ipso Deo præmonente, datam, nova præcepta cudere, dicit hæc verba sapientium esse.

***12:13 Finem loquendi. Quia diversorum diversas sententias, tanquam concionator, induxerat: hoc fine omnes conciliat, scilicet Deum time. Hoc solum aiunt Hebræi in auctoritate habitum, quia hic intentionem suam ostendit, cum videatur in multis ad voluptates hortari.