4
Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,*Obsecro. Hactenus ostendit omnia gratiæ attribuenda, hinc de moribus monet, prius omnes communiter, post per singulos ordines. cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,In charitate. AUG. Ipsa est enim actio recti itineris, quæ oculos semper habet ad Deum. Talis actio nec frangitur negotio, nec turbulenta est, nec mancida, nec audax, nec fugax, nec præceps, nec jacens solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.In vinculo pacis. Id est pacem servantes. Hæc autem pax est, si peccata quæ sine damno tritici aut cum spe salutis corrigendorum eradicari non possunt, usque ad messem ultimam toleramus. Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. Unus Dominus, una fides, unum baptisma.§Unus Dominus. Debetis servare unitatem, quia nobis est unus Dominus, non tres pro quorum diversis voluntatibus vos oporteat discordare. Et idem jubemini credere, et eodem modo operari. Et vobis est unus Deus creator omnium et pater procurando: et ideo nemo potest se alteri præferre. Qui Deus, est super omnes, id est præcellit omnibus creaturis, cujus dignitas vos invitet, et per omnia diffusus, quia ubique, et ideo timendus; cum nusquam possit evitari. Et in omnibus nobis, per gratiam, qui unitatem servamus. Et sic non singulariter de una persona, sed communiter de omnibus, id est de Trinitate hoc accipitur. Una fides. Non numero, sed genere, quia similis in omnibus. Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.**Captivam duxit captivitatem. Id est eos quos diabolus captivaverat a paradiso, et proprios mundi et inferni fecerat, iterum captivos fecit Christus, dum ad cœlum reducuntur. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ? 10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia. 11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,††Prophetas AMBR. In Novo Testamento, prophetæ dicuntur explanatores Scripturarum, tamen fuerunt quidam in primordio fidei futura prædicentes, sicut Agabus, septemque filiæ Philippi. Evangelistas. Qui et diaconi, quia etsi non sacerdotes, tamen evangelizare possunt. 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi:‡‡In opus ministerii. Hos autem dedit in opus ministerii, ut quisque plene possit facere opus ministrationis sibi creditæ. Si enim unus haberet omnia, non perfecte ageret singula. Ad consummationem. Id est, ut eos consummaret qui jam sancti sunt. Et in ædificationem. Id est, ut eos ædificent in corpus Christi, qui adhuc sunt alieni. 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi:§§Donec. Id est in die judicii. Omnes. Qui sumus in una et non discrepanti fide: et in una et non differenti unitate agnitionis Filii Dei; vel in virtutibus quibus agnoscitur Filius Dei in nobis; vel quibus agnoscemus eum in futuro. Occurramus. Nobis invicem de diversis mundi partibus, vel ipsi Christo, quasi desiderio currentes ad gaudium. In virum perfectum. Ut unusquisque sit vir perfectus et habens eamdem ætatem, quæ est mensura et meta ætatis, ultra quam non accrescit aliquid naturaliter homini: in qua ætate Christus habuit plenitudinem annorum et corporis, in qua de hoc mundo transivit. Omnes enim in eadem resurgent, in qua Christus mortuus est et resurrexit, cujuscunque ætatis mortui fuerint. 14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. 15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus:***Christus. Unctus dicitur. Et in Veteri Testamento reges ungebantur. 16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate. 17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,†††Hoc igitur. Admonet ut caveant a consuetudine antiquæ gentilitatis; quasi diceret: Quia Deus tot auxilia ad custodiam dedit unitatis, et quia crescere potestis et ei occurretis, ego dico, non obsecro ut prius. 18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,‡‡‡Obscuratum. Non parum: et ideo minus mirum est si in vanitate ambulant potius quam vos qui estis illuminati, et spem habetis vitæ. A vita Dei. Duæ sunt vitæ: una corporis, altera animæ; et sicut vita corporis est anima, sic animæ vita est Deus: et quomodo si anima deserat, moritur corpus, sic anima moritur, si deserat Deus. Anima recedens a luce justitiæ, quanto magis quærit quod inveniat contra justitiam, tanto plus repellitur a lumine veritatis, et in tenebrosis demergitur. 19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.§§§Desperantes. Vel indolorii, quod ex Græco trahitur, id est de peccato non dolentes. 20 Vos autem non ita didicistis Christum, 21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,*Sicut veritas. Hoc ideo dicit: quia sunt quidam in Ecclesia qui sub nomine Christi non sequuntur veritatem quam Christus docuit. 22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.Deponite. Non jubet ut corpus deponatur, sed ut vita in melius mutetur. Veterem. Nonnulli putant quod vetus homo corpus sit, et novus anima; sed corpus exterior homo est, anima interior: et in interiori agitur hæc vetustas et novitas 23 Renovamini autem spiritu mentis vestræ,Spiritu mentis. Non ibi duas res intelligi voluit Apostolus quasi aliud sit mens, aliud spiritus mentis, sed quia mens spiritus est. Simile dictum est: In exspoliatione corporis carnis, id est carnis quæ corpus est. Mens ergo, vel ratio, vel intelligentia, imago Dei est, qua præest homo cæteris: qui creatus in agnitione Dei, postquam peccato desipuit, in eadem renovatur, ut incipiat illa imago ab illo reformari, a quo formata est. 24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.§Qui secundum Deum creatus est. Conceptus est enim in utero virginali, opere Spiritus sancti de semine mulieris sine semine viri. Hoc novum fuit; unde Jeremias: Novum faciet Dominus super terram: Mulier circumdabit virum in gremio uteri sui Jer. 31.. 25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra.**Propter quod. Exsequitur partes veteris et novi hominis. Cum proximo. Etiam gentili: quia omnis homo proximus conditione primæ nativitatis, vel spe conversionis omnis debet putari proximus. 26 Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram.††Irascimini, id est indignamini vobis ipsis tanta vehementia ut peccare desistatis, quia super hanc iram non occidit sol justitiæ, sed potius illi irradiat. Ira est naturalis motus animi contra peccantes; sed ne modum excedendo peccetis asperius arguendo. Unde Salomon: Noli esse nimis justus qui perit justitia sua Eccl. 7.. Temperanda est ergo justitia, unde et Deus suffert iniquos, ut aliqui ex eis corrigantur. Sol non occidat. Vult ut ira non duret, quia si durat, datur occasio diabolo. Iratus enim male cogitat, et sic se diabolus inserit ut mala peragat. Sol non occidat. Christus mentem non deserat, qui cum ira nunquam habitat. 27 Nolite locum dare diabolo:‡‡Nolite, etc. Duæ sunt portæ quibus diabolus intrat: cupiditas et timor de terrenis. Eisdem in contrarium versis Deus intrat. Illi sunt claudendæ, isti aperiendæ. 28 qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.§§Omnis sermo, etc. In Dei servo omnia bona debent videri, nec ex aliqua parte puritas ejus debet maculari. 30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis.***Et nolite contristare. Per inobedientiam, Spiritum sanctum, id est prædicatorem veritatis, quod est Spiritum sanctum contristare quantum ad vos. Quod non debetis in quo vos quasi cera signati estis ejus imagine vobis relicta; vel estis signati, id est discreti a malis. 31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.†††Omnis amaritudo. Hæc etiamsi fiant accedentibus causis, tamen temperanda sunt. Blasphemia. Blasphemia est per quam de ipso Deo falsa dicuntur. Et ideo pejus est blasphemare quam pejerare, quia pejerando falsæ rei adhibetur testis Deus; blasphemando autem de ipso Deo falsa dicuntur. 32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

*4:1 Obsecro. Hactenus ostendit omnia gratiæ attribuenda, hinc de moribus monet, prius omnes communiter, post per singulos ordines.

4:2 In charitate. AUG. Ipsa est enim actio recti itineris, quæ oculos semper habet ad Deum. Talis actio nec frangitur negotio, nec turbulenta est, nec mancida, nec audax, nec fugax, nec præceps, nec jacens

4:3 In vinculo pacis. Id est pacem servantes. Hæc autem pax est, si peccata quæ sine damno tritici aut cum spe salutis corrigendorum eradicari non possunt, usque ad messem ultimam toleramus.

§4:5 Unus Dominus. Debetis servare unitatem, quia nobis est unus Dominus, non tres pro quorum diversis voluntatibus vos oporteat discordare. Et idem jubemini credere, et eodem modo operari. Et vobis est unus Deus creator omnium et pater procurando: et ideo nemo potest se alteri præferre. Qui Deus, est super omnes, id est præcellit omnibus creaturis, cujus dignitas vos invitet, et per omnia diffusus, quia ubique, et ideo timendus; cum nusquam possit evitari. Et in omnibus nobis, per gratiam, qui unitatem servamus. Et sic non singulariter de una persona, sed communiter de omnibus, id est de Trinitate hoc accipitur. Una fides. Non numero, sed genere, quia similis in omnibus.

**4:8 Captivam duxit captivitatem. Id est eos quos diabolus captivaverat a paradiso, et proprios mundi et inferni fecerat, iterum captivos fecit Christus, dum ad cœlum reducuntur.

††4:11 Prophetas AMBR. In Novo Testamento, prophetæ dicuntur explanatores Scripturarum, tamen fuerunt quidam in primordio fidei futura prædicentes, sicut Agabus, septemque filiæ Philippi. Evangelistas. Qui et diaconi, quia etsi non sacerdotes, tamen evangelizare possunt.

‡‡4:12 In opus ministerii. Hos autem dedit in opus ministerii, ut quisque plene possit facere opus ministrationis sibi creditæ. Si enim unus haberet omnia, non perfecte ageret singula. Ad consummationem. Id est, ut eos consummaret qui jam sancti sunt. Et in ædificationem. Id est, ut eos ædificent in corpus Christi, qui adhuc sunt alieni.

§§4:13 Donec. Id est in die judicii. Omnes. Qui sumus in una et non discrepanti fide: et in una et non differenti unitate agnitionis Filii Dei; vel in virtutibus quibus agnoscitur Filius Dei in nobis; vel quibus agnoscemus eum in futuro. Occurramus. Nobis invicem de diversis mundi partibus, vel ipsi Christo, quasi desiderio currentes ad gaudium. In virum perfectum. Ut unusquisque sit vir perfectus et habens eamdem ætatem, quæ est mensura et meta ætatis, ultra quam non accrescit aliquid naturaliter homini: in qua ætate Christus habuit plenitudinem annorum et corporis, in qua de hoc mundo transivit. Omnes enim in eadem resurgent, in qua Christus mortuus est et resurrexit, cujuscunque ætatis mortui fuerint.

***4:15 Christus. Unctus dicitur. Et in Veteri Testamento reges ungebantur.

†††4:17 Hoc igitur. Admonet ut caveant a consuetudine antiquæ gentilitatis; quasi diceret: Quia Deus tot auxilia ad custodiam dedit unitatis, et quia crescere potestis et ei occurretis, ego dico, non obsecro ut prius.

‡‡‡4:18 Obscuratum. Non parum: et ideo minus mirum est si in vanitate ambulant potius quam vos qui estis illuminati, et spem habetis vitæ. A vita Dei. Duæ sunt vitæ: una corporis, altera animæ; et sicut vita corporis est anima, sic animæ vita est Deus: et quomodo si anima deserat, moritur corpus, sic anima moritur, si deserat Deus. Anima recedens a luce justitiæ, quanto magis quærit quod inveniat contra justitiam, tanto plus repellitur a lumine veritatis, et in tenebrosis demergitur.

§§§4:19 Desperantes. Vel indolorii, quod ex Græco trahitur, id est de peccato non dolentes.

*4:21 Sicut veritas. Hoc ideo dicit: quia sunt quidam in Ecclesia qui sub nomine Christi non sequuntur veritatem quam Christus docuit.

4:22 Deponite. Non jubet ut corpus deponatur, sed ut vita in melius mutetur. Veterem. Nonnulli putant quod vetus homo corpus sit, et novus anima; sed corpus exterior homo est, anima interior: et in interiori agitur hæc vetustas et novitas

4:23 Spiritu mentis. Non ibi duas res intelligi voluit Apostolus quasi aliud sit mens, aliud spiritus mentis, sed quia mens spiritus est. Simile dictum est: In exspoliatione corporis carnis, id est carnis quæ corpus est. Mens ergo, vel ratio, vel intelligentia, imago Dei est, qua præest homo cæteris: qui creatus in agnitione Dei, postquam peccato desipuit, in eadem renovatur, ut incipiat illa imago ab illo reformari, a quo formata est.

§4:24 Qui secundum Deum creatus est. Conceptus est enim in utero virginali, opere Spiritus sancti de semine mulieris sine semine viri. Hoc novum fuit; unde Jeremias: Novum faciet Dominus super terram: Mulier circumdabit virum in gremio uteri sui Jer. 31..

**4:25 Propter quod. Exsequitur partes veteris et novi hominis. Cum proximo. Etiam gentili: quia omnis homo proximus conditione primæ nativitatis, vel spe conversionis omnis debet putari proximus.

††4:26 Irascimini, id est indignamini vobis ipsis tanta vehementia ut peccare desistatis, quia super hanc iram non occidit sol justitiæ, sed potius illi irradiat. Ira est naturalis motus animi contra peccantes; sed ne modum excedendo peccetis asperius arguendo. Unde Salomon: Noli esse nimis justus qui perit justitia sua Eccl. 7.. Temperanda est ergo justitia, unde et Deus suffert iniquos, ut aliqui ex eis corrigantur. Sol non occidat. Vult ut ira non duret, quia si durat, datur occasio diabolo. Iratus enim male cogitat, et sic se diabolus inserit ut mala peragat. Sol non occidat. Christus mentem non deserat, qui cum ira nunquam habitat.

‡‡4:27 Nolite, etc. Duæ sunt portæ quibus diabolus intrat: cupiditas et timor de terrenis. Eisdem in contrarium versis Deus intrat. Illi sunt claudendæ, isti aperiendæ.

§§4:29 Omnis sermo, etc. In Dei servo omnia bona debent videri, nec ex aliqua parte puritas ejus debet maculari.

***4:30 Et nolite contristare. Per inobedientiam, Spiritum sanctum, id est prædicatorem veritatis, quod est Spiritum sanctum contristare quantum ad vos. Quod non debetis in quo vos quasi cera signati estis ejus imagine vobis relicta; vel estis signati, id est discreti a malis.

†††4:31 Omnis amaritudo. Hæc etiamsi fiant accedentibus causis, tamen temperanda sunt. Blasphemia. Blasphemia est per quam de ipso Deo falsa dicuntur. Et ideo pejus est blasphemare quam pejerare, quia pejerando falsæ rei adhibetur testis Deus; blasphemando autem de ipso Deo falsa dicuntur.