*2:7 Qui fuit. Esther dicitur absconsa, Edissa, misericordiam consecuta. Hæc est gentium Ecclesia, quæ in abscondito cordis nutriens castitatem fidei, misericordiam et gratiam coram oculis Domini invenit, repudiata synagoga, quæ in Osee vocabatur absque misericordia. Hanc nutrit Mardochæus spiritualis, et adoptat in filiam qui est doctor gentium in fide et veritate, et est de stirpe Jemini, hoc est de stirpe Benjamin.
†2:8 Esther. Hanc Nabuchodonosor spiritualis et rex confusionis a naturali lege et cultu unius Dei in confusionem idololatriæ transtulit, sed pietas divina ad viam veritatis per prædicatores revocavit.
‡2:9 Et septem puellas. Id est, fideles animas Spiritu sancti gratia regeneratas atque dedicatas quæ ejus sequuntur vestigia, fide, doctrina, et operatione, de quibus dicitur: Adolescentulæ dilexerunt te nimis. Quæ noluit. Quia peccatorum labe et sordibus idololatriæ per baptismum mundata, opprobrium pristinæ iniquitatis non sustinuit ultra.
§2:13 Ingredientesque. Quæcunque anima certat ad thalamum Christi properare, condignum a suis doctoribus accipit ornamentum, et quo magis se devotam ad agnitionem fidei, et exercitium operis præparat, eo amplius a doctoribus instruitur, ut de competentium numero, ad sanctæ Trinitatis integram fidem et confessionem ac perceptionem baptismi et unctionem chrismatis, ut cœlesti sponso veraciter jungatur, accedat.
**2:14 Atque inde. Qui se ab Ecclesia per vitiorum sordes separaverit, merito in secundas ædes retruditur ubi concubinæ regis morantur: quia sanæ fidei casus descensum honoris meretur, nec habet ultra potestatem ad regem redire, nisi superna gratia visitatus, in pristinæ statum dignitatis restituatur.
††2:15 Evoluto autem. Id est, transactis quinque ætatibus mundi, quibus patrum propago processerat, instabat sexta ætas veniente Redemptore, in qua gentium multitudo per Evangelium vocanda erat.
‡‡2:16 Tebeeth. Apud Hebræos; Xudimos, apud Græcos; Januarius est apud Latinos. In quo Dominus incarnatus octavo die circumcisus a magis adoratus, et mysticis muneribus est honoratus, in quo etiam a Joanne baptizatus esse prædicatur.
§§2:19 Cumque et secundo. Non sufficit Christo primitivam sibi sociare Ecclesiam, sed per prædicatores de gentibus multitudinem acquisivit copiosam; unde: Alias oves habeo quæ non, etc. Joan. 10..
***2:21 Duo eunuchi regis, etc. Possunt in duobus eunuchis schismatici et hæretici notari, qui fraudis et malitiæ venenum corde gestantes, contra veritatem consiliantur ut eam credentibus auferant, et Christum, id est fidem Christi, in ipsis fidelibus interficiant: sed eorum iniquitatem sancti doctores manifestant, ut innocentes salventur, et illi justa ultione puniantur.
†††2:23 Historiis et annalibus traditum coram rege, etc. Duobus Testamentis, in quibus scriptum est, quæ justis præmia, quæ injustis debeantur supplicia; unde: Ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam Matth. 25.. Et in Ezech.: Justitiæ justi super eum, et impietas impii erit super eum Ezech. 18..