6
Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente: et nomen meum Adonai non indicavi eis.*Et nomen meum Adonai non indicavi eis. Sicut tibi. Per successiones enim ætatum crevit divinæ cognitionis augmentum. Apparuit Dominus Abrahæ; locutus est facie ad faciem cum Mose; David vero ait psalm. CXVIII: Super senes intellexi, etc. Apostoli Dei Filium præsentem cernebant, et quidquid volebant, interrogabant, quibus etiam dicitur Lucæ 2: Multi reges et prophetæ, etc. Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ. Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei. Ideo dic filiis Israël: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis. Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum,De ergastulo Ægyptiorum. Ergastulum et ergasterium, id est operatorium: scilicet ubi rei ad opera facienda religabantur. et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob: daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus. Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.Non acquieverunt ei, etc. Nota Dei clementiam: non creditur a filiis Isræl, et tamen monere non cessat. Contemnitur a Pharaone, et longanimiter exspectat. 10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua. 12 Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israël non audiunt me: et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis?§Ecce filii, etc. AUG. Quæst. 16 in Exod. 70. Ecce ego gracili voce sum et quomodo exaudiet me Pharao. Non videtur tamen propter multitudinem populi excusare se de vocis gracilitate, sed etiam propter unum hominem: mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab uno posset audiri. An forte regius fastus non permittebat eos de proximo loqui. 13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti. 14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi:**Isti sunt principes, etc. AUG. Quæst. 15. Volens Scriptura originem Moysi demonstrare, quod ejus actio expetebat, a primogenito Jacob, id est Ruben, cœpit; inde ad Simeon, inde ad Levi: ultra progressum non est, quia ex Levi Moses. Hi autem commemorantur, qui jam memorati fuerant in illis septuaginta quinque in quibus Isræl intraverat in Ægyptum. Non enim primam, vel secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam, voluit Deus esse sacerdotalem. 15 hæ cognationes Ruben. Filii Simeon: Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis: hæ progenies Simeon. 16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem. 17 Filii Gerson: Lobni et Semei, per cognationes suas. 18 Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres. 19 Filii Merari: Moholi et Musi: hæ cognationes Levi per familias suas. 20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.††Accepit autem Amram uxorem Jochabed, etc. STRAB. Amram interpretatur pater excelsus, qui significat Christum; Jochabed, Dei gratia, quæ significat Ecclesiam: Ex Christo et Ecclesia nascitur Moses, id est lex spiritualis, et Aaron, scilicet verum sacerdotium. Accepit autem, etc. Hæc de tribu Juda fuit, soror Naason, qui fuit princeps tribus Judæ in deserto: nondum enim præceptum erat ut quisque, de tribu sua uxorem acciperet. Ideo autem hæ tribus, id est Levitica et regalis, jam tunc conjungebantur, ut intelligeretur Christus rex et sacerdos futurus ex eis. 21 Filii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Zechri.‡‡Filii quoque Isaar, etc. STRAB. Quæritur cur Core, quem pro iniquitate terra vivum absorbuit, in genealogia justorum scriptus sit? Sed hæreticos cum catholicis in Ecclesia significat futuros 22 Filii quoque Oziel: Misaël, et Elisaphan, et Sethri. 23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 24 Filii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abiasaph: hæ sunt cognationes Coritarum. 25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas. 26 Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas. 27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto: iste est Moyses et Aaron,§§Iste Moyses. STRAB. Hoc ex suo addit Esdras, qui omnem bibliothecam post captivitatem Babylonicam, cunctis libris a Nabuchodonosor succensis reparavit; vel ipse Moses de se tanquam de alio loquitur. 28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti. 29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi. 30 Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao?

*6:3 Et nomen meum Adonai non indicavi eis. Sicut tibi. Per successiones enim ætatum crevit divinæ cognitionis augmentum. Apparuit Dominus Abrahæ; locutus est facie ad faciem cum Mose; David vero ait psalm. CXVIII: Super senes intellexi, etc. Apostoli Dei Filium præsentem cernebant, et quidquid volebant, interrogabant, quibus etiam dicitur Lucæ 2: Multi reges et prophetæ, etc.

6:7 De ergastulo Ægyptiorum. Ergastulum et ergasterium, id est operatorium: scilicet ubi rei ad opera facienda religabantur.

6:9 Non acquieverunt ei, etc. Nota Dei clementiam: non creditur a filiis Isræl, et tamen monere non cessat. Contemnitur a Pharaone, et longanimiter exspectat.

§6:12 Ecce filii, etc. AUG. Quæst. 16 in Exod. 70. Ecce ego gracili voce sum et quomodo exaudiet me Pharao. Non videtur tamen propter multitudinem populi excusare se de vocis gracilitate, sed etiam propter unum hominem: mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab uno posset audiri. An forte regius fastus non permittebat eos de proximo loqui.

**6:14 Isti sunt principes, etc. AUG. Quæst. 15. Volens Scriptura originem Moysi demonstrare, quod ejus actio expetebat, a primogenito Jacob, id est Ruben, cœpit; inde ad Simeon, inde ad Levi: ultra progressum non est, quia ex Levi Moses. Hi autem commemorantur, qui jam memorati fuerant in illis septuaginta quinque in quibus Isræl intraverat in Ægyptum. Non enim primam, vel secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam, voluit Deus esse sacerdotalem.

††6:20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed, etc. STRAB. Amram interpretatur pater excelsus, qui significat Christum; Jochabed, Dei gratia, quæ significat Ecclesiam: Ex Christo et Ecclesia nascitur Moses, id est lex spiritualis, et Aaron, scilicet verum sacerdotium. Accepit autem, etc. Hæc de tribu Juda fuit, soror Naason, qui fuit princeps tribus Judæ in deserto: nondum enim præceptum erat ut quisque, de tribu sua uxorem acciperet. Ideo autem hæ tribus, id est Levitica et regalis, jam tunc conjungebantur, ut intelligeretur Christus rex et sacerdos futurus ex eis.

‡‡6:21 Filii quoque Isaar, etc. STRAB. Quæritur cur Core, quem pro iniquitate terra vivum absorbuit, in genealogia justorum scriptus sit? Sed hæreticos cum catholicis in Ecclesia significat futuros

§§6:27 Iste Moyses. STRAB. Hoc ex suo addit Esdras, qui omnem bibliothecam post captivitatem Babylonicam, cunctis libris a Nabuchodonosor succensis reparavit; vel ipse Moses de se tanquam de alio loquitur.