*10:1 Ego enim induravi cor ejus, etc. AUG., quæst. 36 in Exod. Hæc non ita dixit tanquam opus habeat Deus cujusquam malitia, sed sic intelligendum est ac si diceret: Ego patiens fui super eum et servos ejus, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos; quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, pro eo quod patiens in eo fui, dicitur, ingravavi cor ejus. Plagæ Ægyptiorum eruditio est filiorum Isræl, ne similiter indurentur, et similia patiantur. Multato pestilente sapientior erit parvulus. ORIG. Possunt decem plagæ quibus Ægyptus per Isrælitas verberatur, Romani regni comparari temporibus, quia hæc in figura nostri facta sunt. Christianus et Isræliticus populus unius Dei est, una utriusque causa subdita fuit, Synagoga Ægyptiis, Ecclesia Romanis. Persecuti sunt Ægyptii, persecuti sunt et Romani. Ibi decies contradicitur Mosi, hic decem edicta contra Christum. Diversæ ibi plagæ Ægyptiorum, diversæ hic calamitates Romanorum. Ibi primum sanguis de puteis et fluminibus manat, hic prima sub Nerone plaga, ut ubique morientium sanguis esset, vel morbis in Urbe corruptus, vel bellis in orbe profusus. Ibi secunda plaga, ranæ in penetralibus, inedia pene habitatores exstinxit: hic sub Domitiano satellites effrenati, jussu cruenti principis, et inopia pene omnes Romanos cives dispersit. Ibi tertia plaga sciniphes, musculæ sævissimæ, quæ media æstate per loca squalida gregatim volant, capillisque hominum setisque pecudum urente morsu inferuntur: hic tertia plaga sub Trajano Judæos excitavit, qui cum ante dispersi, quasi non essent, quiescerent, repentino calore permoti, grassati sunt. Præterea multæ urbes iisdem temporibus corruerunt terræ motu. Ibi quarta plaga, muscæ caninæ, alumnæ putredinis, vermium matres; hic sub Marco Antonio lues multis infusa provinciis, Italiam et urbem Romam, exercitumque Romanorum per diversa hiberna dispersum, morte dissolutum, putredini et vermibus dedit. Ibi quinta plaga, pecorum et jumentorum: hic sub Severo persecutore civilibus bellis propria viscera et adjumenta reipublicæ, id est, plebes provinciarum et legiones militum, comminutæ sunt. Ibi sexta plaga, vesicæ turgentes ulceraque manantia: hic plaga quæ post Maximini persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos, omissa turba populari, Ecclesiarum primates cruciari imperaverat, intumescens crebro ira et perfidia non per vulgi cædem, sed per vulnera morientium principum et potentium exaltata est. Ibi septima plaga, coacta in ære grando, quæ hominibus et jumentis fuit exitio: hic sub Gallo et Volusiano, qui Decio persecutori successerunt, pestis infusa est per omnia spatia Romani regni, et omne prope genus humanum dedit neci. Ibi octava correctio, excitatæ undique locustæ: hic excitatæ undique gentes Romanum orbem cædibus et incendiis vastaverunt. Ibi nona plaga, tenebræ tractabiles, plus periculi comminantes quam facientes: hic Aureliano persecutore decernente, diris turbinibus terribile fulmen sub ipsius pedibus ruit, ostendens quid faceret tantus ultor, nisi patiens esset; quanquam intra sex menses tres interfecti sunt imperatores, Aurelianus, Tacitus et Florianus. Ibi decima et ultima plaga, primogenitorum interfectio: hic omnium perditio idolorum, quæ primitus facta in primis amabant. Ibi rex potentiam Dei probavit, et sensit, et timuit, et populum Dei liberum dimisit: hic quoque hæc omnia fecit, et etiam credidit. IDEM. Ibi populus Dei non est ad servitutem retractus, nec hic postea ad idololatriam coactus. Ibi Ægyptiorum vasa pretiosa Hebræis tradita sunt: hic Ecclesiæ Christianorum pretiosa paganorum templa cesserunt. IDEM. Ægyptiis post decem plagas dimissos Hebræos persequentibus maris irruit interitus: nos quoque peregrinantes persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, id est ignem judicii, Christo duce et judice transeamus. Qui vero Christianos persequuntur, cum rege suo Antichristo, in stagno ignis æterni submergentur.
†10:4 Ecce ego inducam cras locustam, etc. RAB. Octavum præceptum: Falsum testimonium non dices: octava plaga, locusta, animal scilicet dente noxium. Falsus enim testis nocet mordendo et consumit mentiendo. Unde: Si mordetiset consumitis, videte ne ab invicem consumamini Gal. 5.. ORIG. hom. 4 in Exod. Puto per hoc genus plagæ dissidentis semper, a se et discordantis humani generis inconstantiam confutari. Locusta enim, cum regem non habeat, secundum Scripturam, ordinatum ducit exercitum: homines vero, cum rationales facti sunt, neque se regere ordinate potuerunt, neque Dei regentis patienter moderamina pertulerunt. STRAB. Per locustam, quæ regem non habet, significatur temeritas illorum qui, licet diversis pœnis multati, semper in duritia sua manent, tanquam nullum habeant rectorem. Locustam. ISID. Locustæ pro mobilitate levitatis accipiuntur tanquam vagæ et salientes animæ pro voluptate sæculi.
‡10:13 Et extendit Moses virgam. RAB. Quædam prodigia fiunt per Mosen, quædam per Aaron, quædam vero per ipsum Dominum; ut cognoscamus in quibusdam per sacrificia sacerdotum et obsecrationes pontificum nos esse purgandos, quos Aaron persona designat: in quibusdam per scientiam legis emendandos, quod Mosi designat officium. In difficilioribus autem ipsius Domini virtute egemus. GREG., lib. 31, Moral., cap. 20. Exhibitæ cœlitus Ægypti plagæ, etc., usque ad cum vanis laudibus quorumdam jam quasi fortium opera enervant.
§10:19 Non remansit ne una quidem, etc. AUG. Beneficium certe Dei commemoravit Scriptura, quod abstulit locustas, et prosecuta dixit indurasse Dominum cor Pharaonis, beneficio scilicet suo et patientia, qua ille fiebat obstinatior dum ei parceretur: sicut omnia mala corda hominum patientia Dei male utendo durescunt.
**10:21 Extende manum, etc. AUG. Tertio dicitur ad Mosen: Extende manum tuam in cœlum, ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad Aaron ut extenderet manus in cœlum. Quod ergo dictum est ad Mosen: Extende manum tuam super terram Ægypti, et ascendat locusta super terram, credo id significari, etiam minus posse qui plus potest; non autem continuo cui minora conceduntur, posse majora. ORIG. Nona plaga tenebræ sunt, ut mentis eorum cæcitas arguatur, vel ut intelligant divinæ dispensationis et providentiæ obscurissimas esse rationes. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum Psal. 17.: quas illi audacter et temere perscrutantes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt. STRAB. Per tenebras insipientia eorum [Judæorum] ostenditur, qui affligebantur et ignorabant ad quem finem eorum pœnæ devenirent. Etiam vel per tenebras arcanum divini judicii significatur, quo justos misericorditer salvat, impios juste condemnat.
††10:24 Oves tantum, etc. AUG. in Locutionibus in Exod., l. 52. Græcus habet, præter oves et boves relinquite, et est inusitata locutio, nisi post distinctionem inseratur, relinquite; et subaudiatur, ista, ut sit sensus: Ite præter oves et boves, et relinquite ista. Solet enim talis eclipsis fieri crebro in locutionibus Scripturarum. RAB. Nonum præceptum: Non concupisces uxorem proximi tui: nona plaga, densæ tenebræ. Est enim quædam mœchia etiam in appetendo uxorem alienam quando cuivis non sufficit sua, etiam alienam tentare. Vere densæ sunt tenebræ; nihil enim tam dolet patiens, nihil tam nolit pati faciens: qui hoc facit vere cæcatur furore horribili.