14
Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israël: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu ejus castra ponetis super mare.*Phihahiroth, quæ est inter Magdalum, etc. ORIG., hom. 5 in Exod. Videamus quæ via præcipitur eligenda. De Othon, inquit, conversi, iter facite inter Epauleum et Magdalum, quod est contra Beelsephon, etc. Epauleum ascensio tortuosa, Magdalum turris, Beelsephon ascensio speculæ, vel habens speculam, interpretatur. Credebat forsitan quod ostenderet Deus planum iter et molle, sed ascensio est et tortuosa. Non enim proclive iter est quo tenditur ad virtutes, sed ascenditur anguste et difficulter. Unde Matth. 7: Arcta est enim et angusta via quæ ducit ad vitam. Est ergo iter quo inceditur ascensio tortuosa, et ascensio speculæ vel habens speculam. Ascensio ad actus pertinet, specula ad fidem; ostenditur ergo quia et in actibus et in fide multa est difficultas, multus labor: multæ enim tentationes nobis occurrunt, multa offendicula, volentibus agere quæ Dei sunt. Deinde in fide multa invenies tortuosa, plurimas quæstiones, objectiones hæreticorum, contradictiones infidelium: hoc ergo iter agendum est sequentibus Dominum. Sed et turris est in hoc itinere, de qua dicitur Luc 14: Quis vestrum volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, si habet unde perficiat? Ista est ergo turris ex his ardua et excelsa virtutibus; quod videns Pharao dicit: Errant isti. Apud Pharaonem, qui Deum sequitur errare dicitur, quia iter sapientiæ tortuosum, multas habens difficultates et anfractus. Si confitearis unum Patrem invisibilem, et unum unigenitum ejus Jesum Christum, et unum Spiritum sanctum, tortuosum, difficile et incredibile videtur hoc in infidelibus. Si dicis Deum majestatis crucifixum filium hominis esse, qui de cœlo descendit: tortuosa videntur hæc et difficilia; qui audit nisi eum fide audiat, dicit quia errant isti. Sed tu fixus esto in hac fide, sciens quia Deus ostendit tibi hanc viam fidei, qui ait: Tollentes de Othon castra, collocate inter Epauleum et Magdalum. Fuisset. ORIG. Fugiens Ægyptum venis ad ascensionem operis et fidei, et ad ædificium turris: venis ad mare, et occurrunt tibi fluctus tentationum. Unde II Tim. 3: Qui enim volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur, quia tentatio vita nostra est super terram. Sed si Moysen, id est legem Dei, sequeris, Ægyptus te insectatur. Sed vide quid fiet: Levavit, inquit, angelus Domini, qui antecedebat castra Isræl, et abiit post illos. Elevavit et columnam nubis a facie eorum, et stetit post illos, et intravit inter castra Ægyptiorum et Isræl. Hæc columna nubis populo Dei efficitur murus: Ægyptiis imponit tenebras; non transfertur columna ignis ad Ægyptios, ut videant lucem: sed nubis, ut in tenebris maneant, quia dilexerunt tenebras, non lucem. Et tu ergo si ab Ægyptiis recedas, si de potestate dæmonum fugias, vide quanta tibi præparantur auxilia, dummodo in fide fortis permaneas: nec Ægyptiorum equitatus et quadrigæ perterreant, nec reclames contra Dei legem, id est Moysen, dicens: Tanquam non essent sepulcra in Ægypto, ita eduxisti nos. Dicturusque est Pharao super filiis Israël: Coarctati sunt in terra; conclusit eos desertum. Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus; scientque Ægyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita. Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus: immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Israël, ne serviret nobis? Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum. Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit: et duces totius exercitus. Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israël: at illi egressi sunt in manu excelsa. Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon. 10 Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Ægyptios post se, et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum, 11 et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto?Forsitan non erant sepulcra, etc? ORIG., homil. 5 in Exod. Hæc fatiscentis in tentatione animi verba sunt: beatus est qui sic tentationes excipit ut nulla ei cogitatio ambiguitatis obrepat. Petro etiam dicitur Matth. 13: Modicæ fidei, quare dubitasti? Tentationis et fragilitatis hæc verba sunt. Alioquin falsum est, melius est enim in eremo mori quam Ægyptiis servire. Qui enim in eremo moritur, hoc ipso quod separatus est ab Ægyptiis, id est rectoribus tenebrarum et e potestate Satanæ, habuit aliquem profectum, etiamsi ad integrum non potuit pervenire. Melius est enim perfectam vitam quærenti in itinere mori, quam nec proficisci. Unde eorum videtur falli opinio, qui dum arduum et periculosum iter virtutis exponunt, nec incipiendum judicant. Melius est enim in itinere mori, quam inter Ægyptios necari et falsis atque amaris fluctibus obrui. 12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine. 13 Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.Ægyptios enim quos nunc, etc. AUG. quæst. 5 in Exod. Sicut enim vidistis Ægyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in æternum tempus. Quomodo autem sunt accipienda hæc ververba, cum viderint postea Isrælitæ Ægyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis suæ? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit quæstio nec de æterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic ut hodie. 14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. 15 Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? loquere filiis Israël ut proficiscantur.§Quid clamas ad me? etc. GREG. Voces apud aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Æternam enim vitam si ore petimus, nec corde desideramus, clamantes tacemus: si vero corde desideramus, ore tacemus, tacentes clamamus. Unde in eremo cum populus vocibus perstreperet, et Moses a strepitu verborum taceret, silens auditur, et dicitur ei: Quid clamas ad me? In desiderio enim clamor secretus non pervenit ad aures humanas, divinas replet. ORIG., ut supra. Nulla vox Moysi auditur, et Dominus dicit: Quid clamas ad me? Velim scire quomodo sancti clamant sine voce ad Deum. Apostolus ad Gal. 4, dicit: Quia dabit Deus Spiritum Filii sui in cordibus nostris clamantem: Abba, Pater. Et addit: ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et iterum Rom. 8: Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus. Sic ergo postulante Spiritu sancto per silentium clamor sanctorum auditur. Jubetur Moses virga percutere mare, ut ingredienti populo Dei cedat, et aquæ quæ timebantur, dextra lævaque murus effectæ, non solum perniciem nesciant, sed etiam munimen exhibeant. Soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem: bonitatem Creatoris intellige, si voluntati ejus obtemperes, si legem ejus sequaris, elementa tibi contra naturam servire compellit. Audivi a majoribus traditum quod singulis tribubus singulæ aquarum divisiones factæ sunt, et propria unicuique via. Idque ostenditur ex eo quod dicitur psalmo CXXXV: Qui divisit mare Rubrum in divisiones, etc. Et alibi, psal. LXVII: Ibi Benjamin minor in stupore. Principes Juda, duces eorum, principes Zabulon et principes Nephthali: proprius unicuique tribui enumerari videtur ingressus. Apostolus baptismum in Mose consummatum dicit in nube et in mari, ut qui baptizaris in Christo, in aqua et in Spiritu, scias te insectari Ægyptios et ad servitium revocare, rectores scilicet mundi, et spirituales nequitias, quibus ante servisti. Sed tu descendis in aquam, et evadis incolumis et novus ascendis peccatorum sordibus ablutus, paratus ad cantandum novum canticum. Ægyptii insequentes merguntur in abyssum, et si rogare videntur Jesum ne eos iterum mergat in abyssum. ID. Aliter, si Ægyptum fugias, id est ignorantiæ tenebras, si sequaris Mosen, id est Dei legem, occurrat autem mare, id est, contradicentium fluctus, percute et tu obluctantes undas virga, id est. verbo legis et vigilantia Scripturarum; iter tibi disputando per adversarios pande, et cedent undæ victori, mirantibusque et stupore defixis qui ante contradicebant, legitimis disputationum lineis rectum fidei iter secabis, et in tantum doctrinæ verbo proficies, ut auditores tui, quos tu in verba legis erudisti, jam contra Ægyptios, velut fluctus maris, insurgent, nec solum impugnent, sed et superent et exstinguant. Exstinguit enim Ægyptum, qui non agit opera tenebrarum, qui non carnaliter, sed spiritualiter vivit; qui cogitationes sordidas vel corde expellit, vel omnino non recipit, secundum illud Eph. 6: Assumentes scutum fidei, ut possitis omnia maligni ignita jacula exstinguere. Hoc ergo modo possumus etiam Ægyptios hodie videre mortuos, et ipsum Pharaonem, si tanta fide vivamus, ut Deus conterat Satanam sub pedibus nostris velociter per Jesum Christum. 16 Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum. 17 Ego autem indurabo cor Ægyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius. 18 Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus. 19 Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum**Tollensque se angelus Dei, etc. STRAB. Angelus, qui nuntius interpretatur, significat doctores, qui nobis præcepta vitæ annuntiant, et cum nube, id est scientia Scripturarum castra Isræl, id est Ecclesiam præcedunt, quia cum scientia Scripturarum præsident. Supervenientibus Ægyptiis retrorsum abit, quia tempore persecutionis opponent se pro subjectis. Nubes vero tenebrosa erat Ægyptiis, lucida Hebræis. 20 stetit, inter castra Ægyptiorum et castra Israël: et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. 21 Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua.††Tota nocte, etc. Quia toto tempore hujus vitæ, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spirituali Ægypto in terram promissionis transeant: hostium vero suffocat exercitum. ISID. Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat; hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata præterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur: premunt Ægyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus infidelibus, et fideles de lavacro ascendentes, exstinctis peccatis, hymnum decantant dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim, etc. 22 Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva. 23 Persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris. 24 Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum, 25 et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii: Fugiamus Israëlem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos. 26 Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum. 27 Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. 28 Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis. 29 Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris: 30 liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Ægyptiorum. 31 Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.

*14:2 Phihahiroth, quæ est inter Magdalum, etc. ORIG., hom. 5 in Exod. Videamus quæ via præcipitur eligenda. De Othon, inquit, conversi, iter facite inter Epauleum et Magdalum, quod est contra Beelsephon, etc. Epauleum ascensio tortuosa, Magdalum turris, Beelsephon ascensio speculæ, vel habens speculam, interpretatur. Credebat forsitan quod ostenderet Deus planum iter et molle, sed ascensio est et tortuosa. Non enim proclive iter est quo tenditur ad virtutes, sed ascenditur anguste et difficulter. Unde Matth. 7: Arcta est enim et angusta via quæ ducit ad vitam. Est ergo iter quo inceditur ascensio tortuosa, et ascensio speculæ vel habens speculam. Ascensio ad actus pertinet, specula ad fidem; ostenditur ergo quia et in actibus et in fide multa est difficultas, multus labor: multæ enim tentationes nobis occurrunt, multa offendicula, volentibus agere quæ Dei sunt. Deinde in fide multa invenies tortuosa, plurimas quæstiones, objectiones hæreticorum, contradictiones infidelium: hoc ergo iter agendum est sequentibus Dominum. Sed et turris est in hoc itinere, de qua dicitur Luc 14: Quis vestrum volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, si habet unde perficiat? Ista est ergo turris ex his ardua et excelsa virtutibus; quod videns Pharao dicit: Errant isti. Apud Pharaonem, qui Deum sequitur errare dicitur, quia iter sapientiæ tortuosum, multas habens difficultates et anfractus. Si confitearis unum Patrem invisibilem, et unum unigenitum ejus Jesum Christum, et unum Spiritum sanctum, tortuosum, difficile et incredibile videtur hoc in infidelibus. Si dicis Deum majestatis crucifixum filium hominis esse, qui de cœlo descendit: tortuosa videntur hæc et difficilia; qui audit nisi eum fide audiat, dicit quia errant isti. Sed tu fixus esto in hac fide, sciens quia Deus ostendit tibi hanc viam fidei, qui ait: Tollentes de Othon castra, collocate inter Epauleum et Magdalum. Fuisset. ORIG. Fugiens Ægyptum venis ad ascensionem operis et fidei, et ad ædificium turris: venis ad mare, et occurrunt tibi fluctus tentationum. Unde II Tim. 3: Qui enim volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur, quia tentatio vita nostra est super terram. Sed si Moysen, id est legem Dei, sequeris, Ægyptus te insectatur. Sed vide quid fiet: Levavit, inquit, angelus Domini, qui antecedebat castra Isræl, et abiit post illos. Elevavit et columnam nubis a facie eorum, et stetit post illos, et intravit inter castra Ægyptiorum et Isræl. Hæc columna nubis populo Dei efficitur murus: Ægyptiis imponit tenebras; non transfertur columna ignis ad Ægyptios, ut videant lucem: sed nubis, ut in tenebris maneant, quia dilexerunt tenebras, non lucem. Et tu ergo si ab Ægyptiis recedas, si de potestate dæmonum fugias, vide quanta tibi præparantur auxilia, dummodo in fide fortis permaneas: nec Ægyptiorum equitatus et quadrigæ perterreant, nec reclames contra Dei legem, id est Moysen, dicens: Tanquam non essent sepulcra in Ægypto, ita eduxisti nos.

14:11 Forsitan non erant sepulcra, etc? ORIG., homil. 5 in Exod. Hæc fatiscentis in tentatione animi verba sunt: beatus est qui sic tentationes excipit ut nulla ei cogitatio ambiguitatis obrepat. Petro etiam dicitur Matth. 13: Modicæ fidei, quare dubitasti? Tentationis et fragilitatis hæc verba sunt. Alioquin falsum est, melius est enim in eremo mori quam Ægyptiis servire. Qui enim in eremo moritur, hoc ipso quod separatus est ab Ægyptiis, id est rectoribus tenebrarum et e potestate Satanæ, habuit aliquem profectum, etiamsi ad integrum non potuit pervenire. Melius est enim perfectam vitam quærenti in itinere mori, quam nec proficisci. Unde eorum videtur falli opinio, qui dum arduum et periculosum iter virtutis exponunt, nec incipiendum judicant. Melius est enim in itinere mori, quam inter Ægyptios necari et falsis atque amaris fluctibus obrui.

14:13 Ægyptios enim quos nunc, etc. AUG. quæst. 5 in Exod. Sicut enim vidistis Ægyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in æternum tempus. Quomodo autem sunt accipienda hæc ververba, cum viderint postea Isrælitæ Ægyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis suæ? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit quæstio nec de æterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic ut hodie.

§14:15 Quid clamas ad me? etc. GREG. Voces apud aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Æternam enim vitam si ore petimus, nec corde desideramus, clamantes tacemus: si vero corde desideramus, ore tacemus, tacentes clamamus. Unde in eremo cum populus vocibus perstreperet, et Moses a strepitu verborum taceret, silens auditur, et dicitur ei: Quid clamas ad me? In desiderio enim clamor secretus non pervenit ad aures humanas, divinas replet. ORIG., ut supra. Nulla vox Moysi auditur, et Dominus dicit: Quid clamas ad me? Velim scire quomodo sancti clamant sine voce ad Deum. Apostolus ad Gal. 4, dicit: Quia dabit Deus Spiritum Filii sui in cordibus nostris clamantem: Abba, Pater. Et addit: ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et iterum Rom. 8: Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus. Sic ergo postulante Spiritu sancto per silentium clamor sanctorum auditur. Jubetur Moses virga percutere mare, ut ingredienti populo Dei cedat, et aquæ quæ timebantur, dextra lævaque murus effectæ, non solum perniciem nesciant, sed etiam munimen exhibeant. Soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem: bonitatem Creatoris intellige, si voluntati ejus obtemperes, si legem ejus sequaris, elementa tibi contra naturam servire compellit. Audivi a majoribus traditum quod singulis tribubus singulæ aquarum divisiones factæ sunt, et propria unicuique via. Idque ostenditur ex eo quod dicitur psalmo CXXXV: Qui divisit mare Rubrum in divisiones, etc. Et alibi, psal. LXVII: Ibi Benjamin minor in stupore. Principes Juda, duces eorum, principes Zabulon et principes Nephthali: proprius unicuique tribui enumerari videtur ingressus. Apostolus baptismum in Mose consummatum dicit in nube et in mari, ut qui baptizaris in Christo, in aqua et in Spiritu, scias te insectari Ægyptios et ad servitium revocare, rectores scilicet mundi, et spirituales nequitias, quibus ante servisti. Sed tu descendis in aquam, et evadis incolumis et novus ascendis peccatorum sordibus ablutus, paratus ad cantandum novum canticum. Ægyptii insequentes merguntur in abyssum, et si rogare videntur Jesum ne eos iterum mergat in abyssum. ID. Aliter, si Ægyptum fugias, id est ignorantiæ tenebras, si sequaris Mosen, id est Dei legem, occurrat autem mare, id est, contradicentium fluctus, percute et tu obluctantes undas virga, id est. verbo legis et vigilantia Scripturarum; iter tibi disputando per adversarios pande, et cedent undæ victori, mirantibusque et stupore defixis qui ante contradicebant, legitimis disputationum lineis rectum fidei iter secabis, et in tantum doctrinæ verbo proficies, ut auditores tui, quos tu in verba legis erudisti, jam contra Ægyptios, velut fluctus maris, insurgent, nec solum impugnent, sed et superent et exstinguant. Exstinguit enim Ægyptum, qui non agit opera tenebrarum, qui non carnaliter, sed spiritualiter vivit; qui cogitationes sordidas vel corde expellit, vel omnino non recipit, secundum illud Eph. 6: Assumentes scutum fidei, ut possitis omnia maligni ignita jacula exstinguere. Hoc ergo modo possumus etiam Ægyptios hodie videre mortuos, et ipsum Pharaonem, si tanta fide vivamus, ut Deus conterat Satanam sub pedibus nostris velociter per Jesum Christum.

**14:19 Tollensque se angelus Dei, etc. STRAB. Angelus, qui nuntius interpretatur, significat doctores, qui nobis præcepta vitæ annuntiant, et cum nube, id est scientia Scripturarum castra Isræl, id est Ecclesiam præcedunt, quia cum scientia Scripturarum præsident. Supervenientibus Ægyptiis retrorsum abit, quia tempore persecutionis opponent se pro subjectis. Nubes vero tenebrosa erat Ægyptiis, lucida Hebræis.

††14:21 Tota nocte, etc. Quia toto tempore hujus vitæ, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spirituali Ægypto in terram promissionis transeant: hostium vero suffocat exercitum. ISID. Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat; hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata præterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur: premunt Ægyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus infidelibus, et fideles de lavacro ascendentes, exstinctis peccatis, hymnum decantant dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim, etc.