21
Hæc sunt judicia quæ propones eis.*Hæc sunt judicia, etc. AUG., loc. 91 in Exod. Distinctius amodo explicantur ea quæ ad proximum pertinent; notanda locutio cum dictum sit Moysi: Hæc sunt judicia quæ propones eis; cætera ad populum dicuntur. Si emeris servum Hebræum, etc. AUG., quæst. 77 in Exod. Ne Christiani hic flagitarent a dominis suis, apostolus jubet dominis servos esse subditos I Petr. 2., ne nomen Domini et doctrina blasphemetur: illud enim inde constat in mysterio esse præceptum, quia pertundi subula ejus aurem ad postem præcepit Deus, qui libertatem recusasset. GREG., hom. 3 in Ezech., tom. 2. Sciendum quia cum activa et contemplativa vita ex Dei gratia sint, etc., usque ad quia illa quies intima in ænigmate videtur. Sex annis. ISID. In sex ætatibus hujus sæculi servientes, septimo die, id est æterno sabbato, liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi dum in hoc sæculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur auricula in testimonium inobedientiæ, et cum uxore et filiis nostris, quos prætulimus libertati, id est cum carne et operibus ejus, peccato serviemus in æternum. Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis. Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul. Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos; non egrediar liber: offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula: et erit ei servus in sæculum. Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.Si quis vendiderit filiam, etc. AUG., quæst. 78 in Exod. Non abibit ita ut recedunt ancillæ, etc., usque ad intelligitur quod cum eo gratis exibit, non a marito separata. Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. 10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit. 11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia. 12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. 13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.Qui autem non est insidiatus, etc. RAB., in Exod., tom. 2. Homicidis non spontaneis, etc., usque ad Christi posuerit, salvus erit. AUG., quæst. 79 in Exod. Si autem nolens, sed Deus tradiderit in manus ejus, etc. Ita hoc dicitur, etc., usque ad et Judas ideo juste tradidit. 14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur. 15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. 16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur. 17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur. 18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo:§Si rixati fuerint, etc. RAB. Idem est, si quis cum proximo contendens duritia mentis, vel parcitate, spernendo scilicet vel non consulendo, exasperavit; et ille infirmatus tristitia, a fervore dilectionis languerit, reus per confessionem, operam pœnitentiæ et impensam promissæ emendationis in medicos, id est doctores, impendat, qui infirmum baculo consolationis erigant, et fomentis prædicationum in pristinum dilectionis statum restituant. In correctione necessaria est discretio, ne qui corrigere debet, occidat, vel in desperationem vel odium mittat. 19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. 20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. 21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est. 22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.**Si rixati fuerint. ID. Si quis alicujus animam, post conceptum verbi, per incuriam vel fraudem læserit, ut vitale germen boni operis sanum proferre non possit: etiam si ipsa adhuc in fide vivens perstiterit, ut damnum illatum per pœnitentiam restituat, secundum Evangelii ministerium necesse habebit. Si autem ipsa anima per errorem necata, post prolatum abortivum, hoc est opus mortiferum, in infidelitate perseveraverit, sine dubio seductor illius, quasi verus homicida, æterna morte reus erit. AUG., quæst. 80 in Exod. Quod non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, etc., usque ad et ideo nondum sensibus prædita. ORIG., hom. 10 in Exod. Quod si litigabunt duo viri, et percusserint mulierem prægnantem, et exierit infans ejus nondum formatus, detrimentum patietur, quantum indixerit vir mulieris, et dabit pro anima sua. Quod si formatus fuerit, dabit animam pro anima, oculum pro oculo, etc. Primum videamus de eo qui nondum formatus exierit, quomodo jubetur damno pecuniæ percuti unus ex litigantibus, cum duo dicantur. Quid etiam hoc quod vir mulieris imponit ei, et non eis; et dabit, et non potius dabunt. Quod si infans jam formatus exierit, animam dare pro anima facile intelligimus: morte scilicet vindicetur peccatum. Quæ autem sequuntur, operæ pretium est explicare. Nec enim videtur etiam infans formatus calce litigantis percussus, oculum in ventre perdidisse, dentes vero omnino non habuit. Si enim hoc ad matrem referamus, quomodo abortiens mulier oculum perdit, aut dentes dolet? Sed esto aut in oculo aut in dente percussa abortivit, livorem vel vulnus accepit, quid etiam combusturam dicimus pro combustura? Nunquid litigantibus viris assistens mulier comburi potuit, ut combustura pro combustura solvatur? In Deuteronomio quoque hæc facile explicari non queunt. In Scripturis tamen iisdem vocabulis et officiis membra animæ nominantur, quibus utuntur vel appellantur membra corporis. Unde Matth. 7: Vides festucam in oculo fratris tui, et trabem quæ in oculo tuo est non vides. Et Matth. 13: Qui habet aures audiendi audiat. Et Rom. 10: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem! Ne nos ergo vocabulorum similitudo conturbet. Sunt ergo duo litigantes, duo disputantes et dogmatibus vel quæstionibus legis, et rixantes circa verborum pugnas; unde Apostolus, II Tim. 2: Nolite contendere verbis, etc. Et ibidem: Quæstiones legis devita, sciens quod generant lites. Qui ergo istis in quæstionibus litigant ad subversionem audientium, percutiunt mulierem prægnantem, et ejiciunt infantem formatum vel adhuc informem. Mulier prægnans dicitur anima, quæ nuper concepit verbum Dei; unde: A timore tuo, Domine, in utero concepimus et peperimus Isa. 26.. Qui ergo concipiunt, et statim pariunt, non mulieres existimandæ sunt, sed viri et perfecti; unde alibi: Si peperit terra in una die, et nata est gens die una simul Isa. 66.. Ista est ergo generatio perfectorum, quæ in die eadem concipitur et nascitur. Pariunt autem viri secundum illud Gal. 4: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus. Perfecti ergo et viri statim pariunt, id est, conceptum fidei verbum in opera perducunt: anima autem quæ concipit, et in ventre retinet et non parit, mulier dicitur. Unde Isa. 37: Dolores partus advenerunt ei: et virtus pariendi non est in ea. Hæc ergo, inter se duobus litigantibus et scandala proferentibus, percutitur et scandalizatur: ut verbum fidei quod tenuiter conceperat nondum formatum abjiciat. Est enim in aliquibus formatum verbum, in aliquibus non formatum; unde: Donec formetur in vobis Christus Gal. 4.; Christus enim est Verbum Dei. Damnum ergo patietur, qui excussit. De damnis ergo doctorem dicit Apostolus I Cor. 3: Si cujus opus arserit damnum patietur, etc. Et ipse Dominus in Evangelio, Matth. 16: Quid prodest homini si universum mundum lucretur, animam autem suam perdat? Unde videtur ostendi quod quædam peccata ad damnum pertinent, non tamen ad interitum, quia qui damnum passus fuerit, salvari dicitur, licet per ignem: unde Joannes dicit quædam peccata esse ad mortem, quædam non I Joan. 5.. Quæ autem sint ad mortem, non facile discerni potest, Delicta enim quis intelligit? Psal. 18. Sed cum referuntur super quinque mnas acquisitæ aliæ quinque, et super duas duæ Luc. 19., qui mercedem hujus acquisitionis perdit, damno dicitur percuti, sicut qui causam scandali infirmiori et muliebri animæ præbuit. Dabit autem secundum quod indixerit vir ejus, et dabit cum honore animæ discentis. Vir magister est Christus, vel qui pro Christo animarum doctor est. Patietur ergo damnum qui contendit ad subversionem audientium, pro anima quæ nondum habuit infantem formatum: quod potest de scandalo catechumeni accipi. Potest etiam fieri ut qui læsit, instruat et reparet animæ quæ perdidit, et cum honore, cum modestia scilicet, cum mansuetudine, non cum lite, sicut cum scandalum intulit. Sed cum formatus infans fuerit, dabit animam pro anima. Formatus infans potest videri sermo Dei in corde animæ quæ suscepit gratiam baptismatis, vel qui evidentius et clarius verbum Dei suscepit. Reddet ergo qui percussit, animam pro anima in die judicii, scilicet apud eum judicem qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Vel ut qui sibi conscius fuerit tanti scandali, ponat animam suam pro anima scandalizati, et usque ad mortem det operam quomodo ad fidem restituatur. Ponat oculum pro oculo: si oculum animæ læsit, id est, intellectum ejus turbavit, auferatur oculus ejus ab eo qui præest Ecclesiæ, id est intellectus. Si dentem læsit, qui suscipiens cibum verbi Dei comminuere vel molaribus terere solebat, ut subtilem ad ventrem animæ transmitteret sensum: si hunc dentem ille vexaverit et evulserit, ut contritione ejus non possit anima subtiliter et spiritualiter suscipere verbum Dei, auferetur dens ejus, qui non bene cibos verbi comminuit et dividit. Propter hoc enim fortasse de Domino dicitur: Dentes peccatorum contrivisti Psal. 3.. Et alibi: Molas leonum confringet Dominus Psal. 57.. Sic ergo per membra dicitur lædi anima et percuti. Manum quoque pro manu, et pedem pro pede deposcit. Manus animæ, virtus qua tenere aliquid et cor stringere potest, ut actus ejus et fortitudo; et pes quo incedit ad bona vel ad mala. Quia ergo scandalizata anima non solum in fide sed etiam in actibus dejicitur, qui per manus significantur, manus auferuntur illius, quibus non bene operatur, et pedes, quibus non bene incedit. Recipiet etiam combusturam, quia combussit et gehennæ tradidit animam. Per singula hæc ostenditur, ut percussor, truncatis omnibus membris, a corpore Ecclesiæ excidatur, ut cæteri videntes timorem habeant, et non similiter faciant. Ideo Apostolus cum doctorem describit Ecclesiæ, inter cætera præcipit, non percussorem I Tim. 3.: ne percutiens prægnantes mulieres, id est animas insipientes, ponat animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, etc. De qualibus dicitur Matth. 24: Væ prægnantibus et nutrientibus in illis diebus, in quibus scandalizabuntur, si fieri potest, etiam electi. Sciendum tamen quod non est perfectorum scandalizari, sed mulierum aut parvulorum; unde Matth. 18: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, etc. 23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, 24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, 25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. 26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. 27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos. 28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit. 29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.††Quod si bos cornupeta, etc. RAB. Hoc est, si superbum motum animi dominus, id est spiritus, non constringit, et animabus interitum, vel corporibus ingerit incommodum, reatus redundat in custodem. Unde Proverbiorum decimo sexto capitulo: Cor hominis erudiet os ejus, et labiis illius addet gratiam. Triginta siclos. Hoc est secundum legis mandata, per fidem et spem et charitatem emendabit. Argenti. Nitorem divini verbi, quo in fide Trinitatis et scientia decalogi instructi erant, compensabit. Si quis aperuerit, etc. GREG., lib. XVII Moral., cap. 13. Cisternam aperire est valido intellectu Scripturæ sacræ arcana penetrare, etc., usque ad inde infirmitas auditorum ad ima dilabatur. Si bos alienus, etc. AUG. Non hoc in solo bove servandum est, sed in omni pecore; a parte enim totum intelligitur. Sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quo non vescuntur. 30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. 31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit. 32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur. 33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam, 34 reddet dominus cisternæ pretium jumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit. 35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient. 36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

*21:1 Hæc sunt judicia, etc. AUG., loc. 91 in Exod. Distinctius amodo explicantur ea quæ ad proximum pertinent; notanda locutio cum dictum sit Moysi: Hæc sunt judicia quæ propones eis; cætera ad populum dicuntur. Si emeris servum Hebræum, etc. AUG., quæst. 77 in Exod. Ne Christiani hic flagitarent a dominis suis, apostolus jubet dominis servos esse subditos I Petr. 2., ne nomen Domini et doctrina blasphemetur: illud enim inde constat in mysterio esse præceptum, quia pertundi subula ejus aurem ad postem præcepit Deus, qui libertatem recusasset. GREG., hom. 3 in Ezech., tom. 2. Sciendum quia cum activa et contemplativa vita ex Dei gratia sint, etc., usque ad quia illa quies intima in ænigmate videtur. Sex annis. ISID. In sex ætatibus hujus sæculi servientes, septimo die, id est æterno sabbato, liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi dum in hoc sæculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur auricula in testimonium inobedientiæ, et cum uxore et filiis nostris, quos prætulimus libertati, id est cum carne et operibus ejus, peccato serviemus in æternum.

21:7 Si quis vendiderit filiam, etc. AUG., quæst. 78 in Exod. Non abibit ita ut recedunt ancillæ, etc., usque ad intelligitur quod cum eo gratis exibit, non a marito separata.

21:13 Qui autem non est insidiatus, etc. RAB., in Exod., tom. 2. Homicidis non spontaneis, etc., usque ad Christi posuerit, salvus erit. AUG., quæst. 79 in Exod. Si autem nolens, sed Deus tradiderit in manus ejus, etc. Ita hoc dicitur, etc., usque ad et Judas ideo juste tradidit.

§21:18 Si rixati fuerint, etc. RAB. Idem est, si quis cum proximo contendens duritia mentis, vel parcitate, spernendo scilicet vel non consulendo, exasperavit; et ille infirmatus tristitia, a fervore dilectionis languerit, reus per confessionem, operam pœnitentiæ et impensam promissæ emendationis in medicos, id est doctores, impendat, qui infirmum baculo consolationis erigant, et fomentis prædicationum in pristinum dilectionis statum restituant. In correctione necessaria est discretio, ne qui corrigere debet, occidat, vel in desperationem vel odium mittat.

**21:22 Si rixati fuerint. ID. Si quis alicujus animam, post conceptum verbi, per incuriam vel fraudem læserit, ut vitale germen boni operis sanum proferre non possit: etiam si ipsa adhuc in fide vivens perstiterit, ut damnum illatum per pœnitentiam restituat, secundum Evangelii ministerium necesse habebit. Si autem ipsa anima per errorem necata, post prolatum abortivum, hoc est opus mortiferum, in infidelitate perseveraverit, sine dubio seductor illius, quasi verus homicida, æterna morte reus erit. AUG., quæst. 80 in Exod. Quod non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, etc., usque ad et ideo nondum sensibus prædita. ORIG., hom. 10 in Exod. Quod si litigabunt duo viri, et percusserint mulierem prægnantem, et exierit infans ejus nondum formatus, detrimentum patietur, quantum indixerit vir mulieris, et dabit pro anima sua. Quod si formatus fuerit, dabit animam pro anima, oculum pro oculo, etc. Primum videamus de eo qui nondum formatus exierit, quomodo jubetur damno pecuniæ percuti unus ex litigantibus, cum duo dicantur. Quid etiam hoc quod vir mulieris imponit ei, et non eis; et dabit, et non potius dabunt. Quod si infans jam formatus exierit, animam dare pro anima facile intelligimus: morte scilicet vindicetur peccatum. Quæ autem sequuntur, operæ pretium est explicare. Nec enim videtur etiam infans formatus calce litigantis percussus, oculum in ventre perdidisse, dentes vero omnino non habuit. Si enim hoc ad matrem referamus, quomodo abortiens mulier oculum perdit, aut dentes dolet? Sed esto aut in oculo aut in dente percussa abortivit, livorem vel vulnus accepit, quid etiam combusturam dicimus pro combustura? Nunquid litigantibus viris assistens mulier comburi potuit, ut combustura pro combustura solvatur? In Deuteronomio quoque hæc facile explicari non queunt. In Scripturis tamen iisdem vocabulis et officiis membra animæ nominantur, quibus utuntur vel appellantur membra corporis. Unde Matth. 7: Vides festucam in oculo fratris tui, et trabem quæ in oculo tuo est non vides. Et Matth. 13: Qui habet aures audiendi audiat. Et Rom. 10: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem! Ne nos ergo vocabulorum similitudo conturbet. Sunt ergo duo litigantes, duo disputantes et dogmatibus vel quæstionibus legis, et rixantes circa verborum pugnas; unde Apostolus, II Tim. 2: Nolite contendere verbis, etc. Et ibidem: Quæstiones legis devita, sciens quod generant lites. Qui ergo istis in quæstionibus litigant ad subversionem audientium, percutiunt mulierem prægnantem, et ejiciunt infantem formatum vel adhuc informem. Mulier prægnans dicitur anima, quæ nuper concepit verbum Dei; unde: A timore tuo, Domine, in utero concepimus et peperimus Isa. 26.. Qui ergo concipiunt, et statim pariunt, non mulieres existimandæ sunt, sed viri et perfecti; unde alibi: Si peperit terra in una die, et nata est gens die una simul Isa. 66.. Ista est ergo generatio perfectorum, quæ in die eadem concipitur et nascitur. Pariunt autem viri secundum illud Gal. 4: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus. Perfecti ergo et viri statim pariunt, id est, conceptum fidei verbum in opera perducunt: anima autem quæ concipit, et in ventre retinet et non parit, mulier dicitur. Unde Isa. 37: Dolores partus advenerunt ei: et virtus pariendi non est in ea. Hæc ergo, inter se duobus litigantibus et scandala proferentibus, percutitur et scandalizatur: ut verbum fidei quod tenuiter conceperat nondum formatum abjiciat. Est enim in aliquibus formatum verbum, in aliquibus non formatum; unde: Donec formetur in vobis Christus Gal. 4.; Christus enim est Verbum Dei. Damnum ergo patietur, qui excussit. De damnis ergo doctorem dicit Apostolus I Cor. 3: Si cujus opus arserit damnum patietur, etc. Et ipse Dominus in Evangelio, Matth. 16: Quid prodest homini si universum mundum lucretur, animam autem suam perdat? Unde videtur ostendi quod quædam peccata ad damnum pertinent, non tamen ad interitum, quia qui damnum passus fuerit, salvari dicitur, licet per ignem: unde Joannes dicit quædam peccata esse ad mortem, quædam non I Joan. 5.. Quæ autem sint ad mortem, non facile discerni potest, Delicta enim quis intelligit? Psal. 18. Sed cum referuntur super quinque mnas acquisitæ aliæ quinque, et super duas duæ Luc. 19., qui mercedem hujus acquisitionis perdit, damno dicitur percuti, sicut qui causam scandali infirmiori et muliebri animæ præbuit. Dabit autem secundum quod indixerit vir ejus, et dabit cum honore animæ discentis. Vir magister est Christus, vel qui pro Christo animarum doctor est. Patietur ergo damnum qui contendit ad subversionem audientium, pro anima quæ nondum habuit infantem formatum: quod potest de scandalo catechumeni accipi. Potest etiam fieri ut qui læsit, instruat et reparet animæ quæ perdidit, et cum honore, cum modestia scilicet, cum mansuetudine, non cum lite, sicut cum scandalum intulit. Sed cum formatus infans fuerit, dabit animam pro anima. Formatus infans potest videri sermo Dei in corde animæ quæ suscepit gratiam baptismatis, vel qui evidentius et clarius verbum Dei suscepit. Reddet ergo qui percussit, animam pro anima in die judicii, scilicet apud eum judicem qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Vel ut qui sibi conscius fuerit tanti scandali, ponat animam suam pro anima scandalizati, et usque ad mortem det operam quomodo ad fidem restituatur. Ponat oculum pro oculo: si oculum animæ læsit, id est, intellectum ejus turbavit, auferatur oculus ejus ab eo qui præest Ecclesiæ, id est intellectus. Si dentem læsit, qui suscipiens cibum verbi Dei comminuere vel molaribus terere solebat, ut subtilem ad ventrem animæ transmitteret sensum: si hunc dentem ille vexaverit et evulserit, ut contritione ejus non possit anima subtiliter et spiritualiter suscipere verbum Dei, auferetur dens ejus, qui non bene cibos verbi comminuit et dividit. Propter hoc enim fortasse de Domino dicitur: Dentes peccatorum contrivisti Psal. 3.. Et alibi: Molas leonum confringet Dominus Psal. 57.. Sic ergo per membra dicitur lædi anima et percuti. Manum quoque pro manu, et pedem pro pede deposcit. Manus animæ, virtus qua tenere aliquid et cor stringere potest, ut actus ejus et fortitudo; et pes quo incedit ad bona vel ad mala. Quia ergo scandalizata anima non solum in fide sed etiam in actibus dejicitur, qui per manus significantur, manus auferuntur illius, quibus non bene operatur, et pedes, quibus non bene incedit. Recipiet etiam combusturam, quia combussit et gehennæ tradidit animam. Per singula hæc ostenditur, ut percussor, truncatis omnibus membris, a corpore Ecclesiæ excidatur, ut cæteri videntes timorem habeant, et non similiter faciant. Ideo Apostolus cum doctorem describit Ecclesiæ, inter cætera præcipit, non percussorem I Tim. 3.: ne percutiens prægnantes mulieres, id est animas insipientes, ponat animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, etc. De qualibus dicitur Matth. 24: Væ prægnantibus et nutrientibus in illis diebus, in quibus scandalizabuntur, si fieri potest, etiam electi. Sciendum tamen quod non est perfectorum scandalizari, sed mulierum aut parvulorum; unde Matth. 18: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, etc.

††21:29 Quod si bos cornupeta, etc. RAB. Hoc est, si superbum motum animi dominus, id est spiritus, non constringit, et animabus interitum, vel corporibus ingerit incommodum, reatus redundat in custodem. Unde Proverbiorum decimo sexto capitulo: Cor hominis erudiet os ejus, et labiis illius addet gratiam. Triginta siclos. Hoc est secundum legis mandata, per fidem et spem et charitatem emendabit. Argenti. Nitorem divini verbi, quo in fide Trinitatis et scientia decalogi instructi erant, compensabit. Si quis aperuerit, etc. GREG., lib. XVII Moral., cap. 13. Cisternam aperire est valido intellectu Scripturæ sacræ arcana penetrare, etc., usque ad inde infirmitas auditorum ad ima dilabatur. Si bos alienus, etc. AUG. Non hoc in solo bove servandum est, sed in omni pecore; a parte enim totum intelligitur. Sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quo non vescuntur.