25
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.*Loquere filiis Isræl ut tollant mihi primitias, etc. BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 3, tom. 2. Primitias bonorum Deo offerimus, cum bonum quod agimus, totum divinæ gratiæ tribuentes, et toto corde profitentes quod nec initium bonæ actionis vel cogitationis nisi a Domino possumus habere; mala vero semper a nobis diabolo instigante et cœpta et consummata, nec nisi Domino donante laxanda. Hæc sunt autem quæ accipere debeatis: aurum, et argentum, et æs,Hæc sunt autem quæ accipere debetis, etc. ID., ibid. Cuncta quæ sibi Dominus ad faciendum sanctuarium materialiter offerri præcepit, nos quoque, qui spirituales filii Isræl, id est imitatores Deum videntis populi esse cupimus, spiritualiter offerre debemus: ut per has oblationes voluntarias ipsi sanctuarium in nobis faciamus, ut ipse habitare in nostro corde et sibi mansionem consecrare dignetur. hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim: oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris: lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.Lapides onychinos, etc. ID., ibid. Hæc offerimus, etc., usque ad addita bonis operibus martyrii merita signantur. Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum:§Facientque mihi sanctuarium. ID., ibid. Ostendit Dominus Moysi tabernaculum in monte, etc., usque ad præclaram multitudinem sanctarum animarum recepit. juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud:**Juxta omnem similitudinem, etc. ID., ibid. Imitari debemus angelos diligendo Deum et proximum, etc., usque ad et post hanc vitam in illud tabernaculum, quod imitaris, introducat. Omnium vasorum. BED. Vasa tabernaculi, singulæ personæ angelorum, ex quibus Jerusalem, mater omnium nostrum, in vera pace et unitate consistit. Sicque facietis illud. Arcam, etc. ID., ibid., cap. 4. Arca fieri præcipitur, etc., usque ad sed in similitudine carnis peccati venit. Cujus longitudo ID. Quæritur cujus quantitatis sit iste cubitus, etc., usque ad unde patet quia illum designat cubitum quem duo palmi faciunt. Latitudo. ID., ibid. Unius cubiti latitudo pro dispensatione Dominicæ charitatis, etc., usque ad ubi eum toto corde diligamus, intremus. ID. Mystice. Longitudo arcæ longanimitatem Christi, etc., usque ad quia tarditatem discipulorum longanimiter ferebat. Altitudo, cubitum, etc. ID., ibid. Habet arca cubitum in altitudine, etc., et usque ad hoc tantillum non nisi ab illo habemus. 10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem. 11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum: 12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.††Et quatuor circulos, etc. GREG. Past., cap. 11, tom. 3. Arca, Ecclesia, etc., usque ad quæ in vobis est, etc. Duo circuli. BEDA, ut supra. Quia in figura quatuor animalium, etc., usque ad quæ ad futuræ vitæ gloriam pertinent expresserunt. 13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro. 14 Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis: 15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis. 16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.‡‡Testificationem quam dabo. ID., ibid. De qua Apostolus, etc., usque ad judicem omnium docuit sæculorum. 17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.§§Propitiatorium. ID. Propitiatorium tabula erat aurea ejusdem mensuræ cujus arca; sic dicta quia ibi Deus Moysi apparens, et cum eo loquens, propitiabatur populo, et misericordiam significat, unde bene super arcam erat, quia misericordia ejus super omnia opera ejus. 18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.***Duos quoque cherubim, etc. ID. Propter societatem angelicæ pacis, quæ minus quam inter duos haberi non potest. Cherubim autem angelicam militiam significat: angeli vero summa concordia et quiete Christum contemplantur; unde versis ad invicem vultibus propitiatorium respiciunt, quia illam beatitudinem se habere Dei gratia intelligunt. GREG., hom. 6 in Ezech. Duo cherubim, qui plenitudo scientiæ dicuntur, etc., usque ad si aliud promitteret quod aliud negaret. BEDA, ibid. Numero singulari cherub, plurali autem cherubim dicitur, etc., usque ad bene expansis alis ad volandum aptatis designantur. 19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero. 20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca, 21 in qua pones testimonium quod dabo tibi. 22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.†††Inde præcipiam, etc., super propitiatorium. ID., ibid. Super propitiatorio, etc., usque ad unde Habacuc ait: In medio duorum animalium innotesces Habac. 3.. BED., ibid. Potest in arca Ecclesia figurari, etc., usque ad quo ipsa in fundamento summæ veritatis stabilita consistunt. BED., ibid. Mensa de lignis Setim, etc., usque ad unde Cant. 2: Introduxit me rex in cellam vinariam, et ordinavit in me charitatem. 23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.‡‡‡In altitudine cubitum, etc. BED., ibid. Quod altitudo cubitum et semissem habet, etc., usque ad non per plenum cubitum figuratur. Faciesque illi labium., etc. BED., ibid. Labium aureum fit in mensa per circumitum etc., usque ad pro diversitate meritorum, gloria singulorum. 24 Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labium aureum per circuitum,§§§Coronam, etc., et super illam alteram coronam. BED., ibid. Corona aurea additur, cum per Evangelium his qui mandata custodiunt, etc., usque ad quod ei sublimior gloria in receptione corporum servetur. 25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam. 26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.*Per singulos, etc. BED., ibid. Mensa tabernaculi quatuor pedes habet, etc., usque ad intrent in regnum cœlorum. 27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.Ut mittantur vectes per eos. ID., ibid. Per circulos mittuntur vectes ad subvehendam mensam, etc., usque ad Domini mensam cum panibus et vasis in quatuor circulis portant. 28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam. 29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.Parabis et acetabula ac phialas. ID., ibid. Varia vasa quæ fiunt ad offerenda libamina, etc., usque ad unde: Quis putas est fidelis dispensator et prudens Luc. 12.? Parabis acetabula, etc. GREG., hom. 6 in Evang., tom. 2. Quid per phialas et cyathos nisi mensura prædicationis accipitur? etc., usque ad sed etiam parva et subtilia, quæ quasi per gustum notitiam præstent. IDEM. Alius doctrina veritatis plenus auditores inebriat, et quasi phialam porrigit: Alius explere quod sentit non valet, sed etiam quia utcumque denuntiat, per cyathum gustum præbet. Qui ergo per doctrinam sapientiæ ministrare phialas non possunt, quantum pro divina largitate sufficiunt, propinent proximis cyathos verbi. 30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.§Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. Josephus dicit duodecim panes ex simila fieri, singulos ex duabus decimis, qui Sabbato super mensam sex hinc et sex inde ponebantur: super quemque patena aurea cum pugillo thuris, et sic servabantur usque ad aliud Sabbatum, in quo thus cremabatur; panes vero sacerdotes comedebant calidos cum thure reponentes. Et pones super mensam, etc. BED. ubi supra. Bene panes propositionis vocantur, quia semper debet patere sermo salutis cunctis fidelibus, nec unquam deesse oportet in ecclesia verbum solatii: quod Dominus per præcones veritatis mundo proponens in conspectu suo apparere, et usque in finem his qui esuriunt et sitiunt justitiam incessanter abundare voluit. 31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.**Facies et candelabrum, etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Candelabrum Christus est in quo natura humanitatis fulsit lumine deitatis, etc., usque ad scyphi ergo et sphærulæ ad laborem pertinent, lilia ad retributionem. Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo. BEDA, ibid. Candelabrum tabernaculi, etc., usque ad et claritatem verbi omnibus prædicando et faciendo ostendit. Et calamos, scyphos et sphærulas. ID., ibid. Scilicet prædicatores de hastili procedentes, etc., usque ad quæ animabus sanctis, id est, floribus vernat æternis. 32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.††Sex calami, etc. ID., ibid. Senarius in quo factus est mundus, etc., usque ad unde Paulus: Gratia Domini nostri Jesu Christi et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus, sit semper cum omnibus vobis. Tres ex uno. ID., ibid. Tres calami ex uno latere, etc., usque ad visione ejus fruetur. ID., ubi supra. Fiunt scyphi in candelabro ad nucis modum, etc., usque ad quia continentes illius temporis tres ordines sanctorum eadem distinctione temporum habuerunt. 33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili:‡‡In nucis. ID. Nux Ecclesiam significat, unde: Descendit in hortum nucum. Nux enim dulcem fructum habet intus, qui nisi fracta testa non ostenditur foris: sic sanctorum vita suavitatem gratiæ in corde conservat, quæ non cognoscitur exterius nisi, soluto carnis domicilio animæ, in cœlesti luce sese conspiciant. ID. Tertius similiter calamus tres scyphos et sphærulas, et tria habet lilia: quia multi conjugati ante legem, sub lege et sub prophetis erant, qui verbum Domini audire, et viam ejus currere et bonorum operum præmia exspectare gauderent. ID. Item ex alio latere primus calamus, secundus et tertius, tres scyphos et sphærulas; tria quoque habebat lilia: quia in utroque Testamento in doctoribus, in continentibus, et in conjugatis Deo devotis tres fuerunt ordines temporum distantia. In primitiva scilicet ecclesia de Isræl, in nostra electione de gentibus, in ultima collectione reliquiarum Isræl, qui omnes suo tempore verbo vitæ inebriati, in via pacis properare, candorem perpetuæ lucis videre desiderant. 34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.§§In ipso autem candelabro, etc. ID., ubi supra. Diximus ipsum candelabrum, etc., usque ad sed innovata per spiritum corda capiunt. 35 Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.***Sphærulæque per singulos et lilia. Sphærulæ sub duobus calamis, etc. ID., ibid. Sunt per singulos scyphos sphærulæ simul et lilia, etc., usque ad unde: Læva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me. ID., ibid. Scyphi, sphærulæ et lilia sub duobus calamis sunt, etc., usque ad omnis plenitudo divinitatis corporaliter. 36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.†††Et sphærulæ igitur et calami. ID., ibid. Omne opus candelabri, etc., usque ad unde: In tribulatione dilatasti mihi, etc. 37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.‡‡‡Facies. ID. Lucernæ septem, septem sunt dona Spiritus sancti, qui in Christo semper manserunt, et fidelibus secundum voluntatem ejus distributa sunt: hæ super candelabrum ponuntur, quia requievit super eum Spiritus sapientiæ et intellectus Isai. 11.. Ut luceant, etc. ID., ibid. Lucernæ candelabri ex adverso tabernaculum illustrabant, cum Christus plenus gratia et veritate omnibus tribuebat de sua plenitudine; mansuetis et pauperibus verbum Evangelii committens; pœnitentibus medelam indulgentiæ conferens. Nunc tempus esse parcendi in futuro universalis judicii tempus affirmans. 38 Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.§§§Emunctoria quoque, et ubi quæ. ID., ibid. Divina verba, quibus manifeste signatur in plurimis non legis litteram, sed spiritualem sensum esse servandum: unde: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit. ID., ibid. Emunctorium, et vasa, ubi quæ emuncta sunt exstinguuntur, etc., usque ad dicens: Sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, etc. Emunctoria quoque, etc. ID., ibid. Sunt quædam in Scripturis præcepta, etc., usque ad et alibi: Ecce nova facio omnia. 39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.*Omne. ID., ibid. Hoc est corpus Christi cum ipso capite, scilicet omnes electi, etc., usque ad quia merito scelerum in abyssum gravantis pœnæ decidunt. 40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.Inspice. ID., ibid. Ostensum est Mosi in monte exemplar candelabri quod faceret, etc., usque ad exemplar auditoribus exsecutione operis et verbo doctrinæ ostendit.

*25:2 Loquere filiis Isræl ut tollant mihi primitias, etc. BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 3, tom. 2. Primitias bonorum Deo offerimus, cum bonum quod agimus, totum divinæ gratiæ tribuentes, et toto corde profitentes quod nec initium bonæ actionis vel cogitationis nisi a Domino possumus habere; mala vero semper a nobis diabolo instigante et cœpta et consummata, nec nisi Domino donante laxanda.

25:3 Hæc sunt autem quæ accipere debetis, etc. ID., ibid. Cuncta quæ sibi Dominus ad faciendum sanctuarium materialiter offerri præcepit, nos quoque, qui spirituales filii Isræl, id est imitatores Deum videntis populi esse cupimus, spiritualiter offerre debemus: ut per has oblationes voluntarias ipsi sanctuarium in nobis faciamus, ut ipse habitare in nostro corde et sibi mansionem consecrare dignetur.

25:7 Lapides onychinos, etc. ID., ibid. Hæc offerimus, etc., usque ad addita bonis operibus martyrii merita signantur.

§25:8 Facientque mihi sanctuarium. ID., ibid. Ostendit Dominus Moysi tabernaculum in monte, etc., usque ad præclaram multitudinem sanctarum animarum recepit.

**25:9 Juxta omnem similitudinem, etc. ID., ibid. Imitari debemus angelos diligendo Deum et proximum, etc., usque ad et post hanc vitam in illud tabernaculum, quod imitaris, introducat. Omnium vasorum. BED. Vasa tabernaculi, singulæ personæ angelorum, ex quibus Jerusalem, mater omnium nostrum, in vera pace et unitate consistit. Sicque facietis illud. Arcam, etc. ID., ibid., cap. 4. Arca fieri præcipitur, etc., usque ad sed in similitudine carnis peccati venit. Cujus longitudo ID. Quæritur cujus quantitatis sit iste cubitus, etc., usque ad unde patet quia illum designat cubitum quem duo palmi faciunt. Latitudo. ID., ibid. Unius cubiti latitudo pro dispensatione Dominicæ charitatis, etc., usque ad ubi eum toto corde diligamus, intremus. ID. Mystice. Longitudo arcæ longanimitatem Christi, etc., usque ad quia tarditatem discipulorum longanimiter ferebat. Altitudo, cubitum, etc. ID., ibid. Habet arca cubitum in altitudine, etc., et usque ad hoc tantillum non nisi ab illo habemus.

††25:12 Et quatuor circulos, etc. GREG. Past., cap. 11, tom. 3. Arca, Ecclesia, etc., usque ad quæ in vobis est, etc. Duo circuli. BEDA, ut supra. Quia in figura quatuor animalium, etc., usque ad quæ ad futuræ vitæ gloriam pertinent expresserunt.

‡‡25:16 Testificationem quam dabo. ID., ibid. De qua Apostolus, etc., usque ad judicem omnium docuit sæculorum.

§§25:17 Propitiatorium. ID. Propitiatorium tabula erat aurea ejusdem mensuræ cujus arca; sic dicta quia ibi Deus Moysi apparens, et cum eo loquens, propitiabatur populo, et misericordiam significat, unde bene super arcam erat, quia misericordia ejus super omnia opera ejus.

***25:18 Duos quoque cherubim, etc. ID. Propter societatem angelicæ pacis, quæ minus quam inter duos haberi non potest. Cherubim autem angelicam militiam significat: angeli vero summa concordia et quiete Christum contemplantur; unde versis ad invicem vultibus propitiatorium respiciunt, quia illam beatitudinem se habere Dei gratia intelligunt. GREG., hom. 6 in Ezech. Duo cherubim, qui plenitudo scientiæ dicuntur, etc., usque ad si aliud promitteret quod aliud negaret. BEDA, ibid. Numero singulari cherub, plurali autem cherubim dicitur, etc., usque ad bene expansis alis ad volandum aptatis designantur.

†††25:22 Inde præcipiam, etc., super propitiatorium. ID., ibid. Super propitiatorio, etc., usque ad unde Habacuc ait: In medio duorum animalium innotesces Habac. 3.. BED., ibid. Potest in arca Ecclesia figurari, etc., usque ad quo ipsa in fundamento summæ veritatis stabilita consistunt. BED., ibid. Mensa de lignis Setim, etc., usque ad unde Cant. 2: Introduxit me rex in cellam vinariam, et ordinavit in me charitatem.

‡‡‡25:23 In altitudine cubitum, etc. BED., ibid. Quod altitudo cubitum et semissem habet, etc., usque ad non per plenum cubitum figuratur. Faciesque illi labium., etc. BED., ibid. Labium aureum fit in mensa per circumitum etc., usque ad pro diversitate meritorum, gloria singulorum.

§§§25:24 Coronam, etc., et super illam alteram coronam. BED., ibid. Corona aurea additur, cum per Evangelium his qui mandata custodiunt, etc., usque ad quod ei sublimior gloria in receptione corporum servetur.

*25:26 Per singulos, etc. BED., ibid. Mensa tabernaculi quatuor pedes habet, etc., usque ad intrent in regnum cœlorum.

25:27 Ut mittantur vectes per eos. ID., ibid. Per circulos mittuntur vectes ad subvehendam mensam, etc., usque ad Domini mensam cum panibus et vasis in quatuor circulis portant.

25:29 Parabis et acetabula ac phialas. ID., ibid. Varia vasa quæ fiunt ad offerenda libamina, etc., usque ad unde: Quis putas est fidelis dispensator et prudens Luc. 12.? Parabis acetabula, etc. GREG., hom. 6 in Evang., tom. 2. Quid per phialas et cyathos nisi mensura prædicationis accipitur? etc., usque ad sed etiam parva et subtilia, quæ quasi per gustum notitiam præstent. IDEM. Alius doctrina veritatis plenus auditores inebriat, et quasi phialam porrigit: Alius explere quod sentit non valet, sed etiam quia utcumque denuntiat, per cyathum gustum præbet. Qui ergo per doctrinam sapientiæ ministrare phialas non possunt, quantum pro divina largitate sufficiunt, propinent proximis cyathos verbi.

§25:30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. Josephus dicit duodecim panes ex simila fieri, singulos ex duabus decimis, qui Sabbato super mensam sex hinc et sex inde ponebantur: super quemque patena aurea cum pugillo thuris, et sic servabantur usque ad aliud Sabbatum, in quo thus cremabatur; panes vero sacerdotes comedebant calidos cum thure reponentes. Et pones super mensam, etc. BED. ubi supra. Bene panes propositionis vocantur, quia semper debet patere sermo salutis cunctis fidelibus, nec unquam deesse oportet in ecclesia verbum solatii: quod Dominus per præcones veritatis mundo proponens in conspectu suo apparere, et usque in finem his qui esuriunt et sitiunt justitiam incessanter abundare voluit.

**25:31 Facies et candelabrum, etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Candelabrum Christus est in quo natura humanitatis fulsit lumine deitatis, etc., usque ad scyphi ergo et sphærulæ ad laborem pertinent, lilia ad retributionem. Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo. BEDA, ibid. Candelabrum tabernaculi, etc., usque ad et claritatem verbi omnibus prædicando et faciendo ostendit. Et calamos, scyphos et sphærulas. ID., ibid. Scilicet prædicatores de hastili procedentes, etc., usque ad quæ animabus sanctis, id est, floribus vernat æternis.

††25:32 Sex calami, etc. ID., ibid. Senarius in quo factus est mundus, etc., usque ad unde Paulus: Gratia Domini nostri Jesu Christi et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus, sit semper cum omnibus vobis. Tres ex uno. ID., ibid. Tres calami ex uno latere, etc., usque ad visione ejus fruetur. ID., ubi supra. Fiunt scyphi in candelabro ad nucis modum, etc., usque ad quia continentes illius temporis tres ordines sanctorum eadem distinctione temporum habuerunt.

‡‡25:33 In nucis. ID. Nux Ecclesiam significat, unde: Descendit in hortum nucum. Nux enim dulcem fructum habet intus, qui nisi fracta testa non ostenditur foris: sic sanctorum vita suavitatem gratiæ in corde conservat, quæ non cognoscitur exterius nisi, soluto carnis domicilio animæ, in cœlesti luce sese conspiciant. ID. Tertius similiter calamus tres scyphos et sphærulas, et tria habet lilia: quia multi conjugati ante legem, sub lege et sub prophetis erant, qui verbum Domini audire, et viam ejus currere et bonorum operum præmia exspectare gauderent. ID. Item ex alio latere primus calamus, secundus et tertius, tres scyphos et sphærulas; tria quoque habebat lilia: quia in utroque Testamento in doctoribus, in continentibus, et in conjugatis Deo devotis tres fuerunt ordines temporum distantia. In primitiva scilicet ecclesia de Isræl, in nostra electione de gentibus, in ultima collectione reliquiarum Isræl, qui omnes suo tempore verbo vitæ inebriati, in via pacis properare, candorem perpetuæ lucis videre desiderant.

§§25:34 In ipso autem candelabro, etc. ID., ubi supra. Diximus ipsum candelabrum, etc., usque ad sed innovata per spiritum corda capiunt.

***25:35 Sphærulæque per singulos et lilia. Sphærulæ sub duobus calamis, etc. ID., ibid. Sunt per singulos scyphos sphærulæ simul et lilia, etc., usque ad unde: Læva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me. ID., ibid. Scyphi, sphærulæ et lilia sub duobus calamis sunt, etc., usque ad omnis plenitudo divinitatis corporaliter.

†††25:36 Et sphærulæ igitur et calami. ID., ibid. Omne opus candelabri, etc., usque ad unde: In tribulatione dilatasti mihi, etc.

‡‡‡25:37 Facies. ID. Lucernæ septem, septem sunt dona Spiritus sancti, qui in Christo semper manserunt, et fidelibus secundum voluntatem ejus distributa sunt: hæ super candelabrum ponuntur, quia requievit super eum Spiritus sapientiæ et intellectus Isai. 11.. Ut luceant, etc. ID., ibid. Lucernæ candelabri ex adverso tabernaculum illustrabant, cum Christus plenus gratia et veritate omnibus tribuebat de sua plenitudine; mansuetis et pauperibus verbum Evangelii committens; pœnitentibus medelam indulgentiæ conferens. Nunc tempus esse parcendi in futuro universalis judicii tempus affirmans.

§§§25:38 Emunctoria quoque, et ubi quæ. ID., ibid. Divina verba, quibus manifeste signatur in plurimis non legis litteram, sed spiritualem sensum esse servandum: unde: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit. ID., ibid. Emunctorium, et vasa, ubi quæ emuncta sunt exstinguuntur, etc., usque ad dicens: Sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, etc. Emunctoria quoque, etc. ID., ibid. Sunt quædam in Scripturis præcepta, etc., usque ad et alibi: Ecce nova facio omnia.

*25:39 Omne. ID., ibid. Hoc est corpus Christi cum ipso capite, scilicet omnes electi, etc., usque ad quia merito scelerum in abyssum gravantis pœnæ decidunt.

25:40 Inspice. ID., ibid. Ostensum est Mosi in monte exemplar candelabri quod faceret, etc., usque ad exemplar auditoribus exsecutione operis et verbo doctrinæ ostendit.