*10:1 Hæ sunt generationes, etc. Benedictus duobus filiis Nœ, et medio maledicto, generationes eorum texuntur, ex quibus septuaginta duæ generationes sunt ortæ: quindecim de Japheth, triginta de Cham, viginti septem de Sem. Ad quas misit Dominus septuaginta duos discipulos. Sem ALC. Sem, ut æstimant, Asiam; Cham Africam, Japheth Europam sortitus est. Japheth. Minoris filii, de quo nati sunt septem filii, qui tenuerunt septentrionalem regionem a Tauro et Amano, montibus Ciliciæ et Syriæ, usque ad fluvium Tanaim, in Europa vero usque ad Gadira. Nomina vero locis et gentibus relinquentes, ex quibus plurima mutata, cætera permanent.
†10:2 Gomer. Hi sunt Galatæ, secundum Josephum, qui Latine Gallogræci dicuntur. Thubal. Iberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italicos suspicentur. Chanaan. Hic obtinuit terram quam Judæi postea possederunt, ejectis Chananæis.
‡10:8 Regma et Saba, etc. HIERON. Paulatim antiqua nomina perdiderunt, et quæ nunc pro veteribus habeant, ignoratur. Saba. Alia quam superior, et differunt in scriptura: illa enim per samech, hæc per schin scribitur; ubi enim dicimus: Reges Arabum et Saba dona adducent, in Hebræo habetur scheba et seba. Nemrod. Qui ultra naturam cœlum penetrare voluit. Significat diabolum, qui ait: Ascendam super astra cœli. Nemrod, secundum Josephum, nova regni cupiditate tyrannidem arripuit, et fuit auctor ædificandæ turris quæ tangeret cœlum. Ipse cœpit esse potens, vel gigas, secundum alios. Sed antea gigantes natos Scriptura commemorat. Sed forte post diluvium novitas generis humani reparandi memoratur, quia ipse cœpit esse gigas super terram.
§10:9 Robustus venator. ALC. Id est, hominum oppressor et exstinctor, quos allexit ut turrem contra Deum construerent.
**10:10 Babylon. Est confusio, quia ibi facta est linguarum divisio.
††10:11 Assur. Imperium Assyriorum, quod primum fuit sub Nino, qui ædificavit Ninivem, quæ propter pœnitentiam pulchra appellatur.
‡‡10:13 At vero Mesraim, etc. HIERON. Exceptis Laabin, a quibus Libyes postea nominati sunt, qui prius Phutæi vocabantur; et Chasluim, qui postea Philistiim dicti sunt, quos nos corrupte Palæstinos dicimus, cæteræ sex gentes nobis ignotæ sunt, quia bello Æthiopico subversæ. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Ægypti. Ludim et Anamim. Laabim, Nephetuim, etc. Hæc omnia ignorantur, vel quia deletæ sunt gentes bello Æthiopico, vel quia ignoratur quæ nomina nunc habeant.
§§10:21 De Sem. De hoc novissime loquitur, quia ejus generationem, et generationis lineam prosequitur. Heber. Qui tamen quintus a filio Nœ Sem. Utrum quia Hebræi dicuntur ex illo appellati, vel quia per illum generatio ad Abraham transit? Quid ergo probabilius sit Hebræos dici tanquam Heberæos, vel tanquam Abraæos, merito quæritur.
***10:22 Assur. Qui ædificavit Ninivem.
†††10:25 Natique sunt Heber filii, etc. Heber, transitor, a quo Hebræi, id est, transitores. Veri Hebræi sunt, qui de præsentibus ad futura, de caducis ad mansura transeunt. Hæ gentes a fluvio Cono possederunt omnem regionem quæ vocatur Geria.