*15:1 His itaque transactis, etc., Noli timere. Triumphata multitudine vitiorum, confortatur spes cujusque fidelis a Domino ne titubet, sed mercedem exspectet.
†15:2 Dixitque Abram. HIERON. in Q. Hebr. Ego vado sine liberis, etc. usque ad ab hoc aiunt Damascum et nominatam, et conditam.
‡15:5 Suspice cœlum, etc. Superius dixit: Erit semen tuum sicut arena maris, quia in illa plebe quidam erant carnales et terreni, qui arenæ comparantur, quia aridi, et a bonis operibus infecundi; alii quasi stellæ fulgentes. RAB. Duplex significatio promissi seminis datur. Ostensis stellis dicitur ei: Sic faciam semen tuum, id est, gentem Christianam, cujus tu pater futurus es, in fide, scilicet resurrectionis lumine coruscare. Ostensa vero arena dicitur: Sic erit semen tuum, etc., id est, copiosa erit gens Judæorum, sed arida et infecunda.
§15:9 Sume, inquit, mihi, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Vacca triennis, plebs Judaica posita sub jugo legis, etc., usque ad quando per ignem separabuntur boni a malis. Vaccam triennem, et capram trimam, etc. Quia ab Adam usque ad Nœ, et inde usque ad Abram, deinde usque ad David, populus adolevit.
**15:11 Descenderuntque volucres, etc. GREG., lib. XVI Moral., c. 20 Tropologice. In ipso orationis sacrificio ingerunt se importunæ cogitationes, rapere vel violare cupientes: sed manu sanctæ discretionis debemus custodire quod foris offerimus, ne maligni spiritus et perversæ cogitationes rapiant.
††15:12 Pavor irruit, etc. AUG. in Quæst. Hebr. Tractanda est ista quæstio propter eos qui contendunt istas perturbationes non cadere in animum sapientis, etc., usque ad non dicendam perturbationem.
‡‡15:13 Scito prænoscens, etc. ISID. Populus Isræl in Ægypto serviturus prophetatur: non quod Ægyptiis annis quadringentis servierit, sed quia hic numerus in illa afflictione completus est, quia ab illo tempore computatur quod ista Abrahæ promittuntur. Scito prænoscens, etc. AUG. de Civ. lib. 16, c. 24 Non sic accipiendum est, tanquam in illa durissima servitute quadringentos annos populus Dei fuerit, etc., usque ad populus Dei in Ægypto dura servitute afflictus est.
§§15:16 Generatione autem, etc. HIERON. epist. ad Damas. Moses vero alibi dicit, etc., usque ad et ad Salomon perveniunt.