27
Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum.*Senuit autem Isaac, etc. HIPP. mart., ex Hieron., epist. ad Damasum, tom. 1 Mystice. Isaac portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris et zabuli, Jacob Ecclesiæ et Christi. Senectus Isaac, consummationem mundi; oculi caligantes periisse fidem de mundo, et religionis lumen neglectum esse, significant. Quia filius major vocatur, acceptio est legis Judæorum. Quia escas ejus et capturam dilexit pater: homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo Dei, repromissionis benedictio, et spes regni futuri, in quo cum Christo sunt regnaturi, et verum sabbatum celebraturi. Rebecca plena Spiritu sancto, sciens quod audisset antequam pareret, quia major serviet minori: hæc formam gerit Spiritus sancti, quæ quod futurum esse noverat in Christo, ante meditabatur in Jacob, loquitur ad filium minorem. Vade ad gregem et affer mihi duos hædos optimos; præfigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos liberaret qui peccatis tenebantur obnoxii. Hædi enim ubique peccatores significant. Duo afferri jubentur, ut duorum populorum assumptio significetur. Teneri scilicet et humani, docibiles scilicet et innocentis animæ. Stola Esau est fides, id est Scripturæ Hebræorum quæ illis primo datæ sunt quibus populus gentilium postea indutus; pelles circumdatæ brachiis ejus, peccata utriusque populi, quæ Christus in extensione manuum cruci secum affixit: ipse enim in corpore suo, non sua, sed aliena peccata portabat. Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.Vocavitque Esau. ISID. in Gen., tom. 5 Esau venator, et agricola Jacob vero simplex habitabat in tabernaculis. Esau populum Hebraicum, Jacob gentilem populum significat. Isaac vero Deum, qui utrumque populum, illum per legem, istum per fidem, sibi filios fecit. Esau agricola erat, quia Judæus pro terrenis Deo serviebat, cui non est dictum, ut esset pauper spiritu, mitis, pacificus, misericors, persecutionem patiens, ut copiosam mercedem haberet in cœlis; sed: Si custodieritis mandata mea, dabo vobis pluvias temporibus suis, etc., quæ pertinent ad carnis delicias. Fuit etiam venator, quia per effusionem sanguinis arietum et vitulorum, et hircorum, Deum placabat. Jacob simplex habitabat in tabernaculis, quia electi de gentibus fide et voluntate Deo placere studuerunt. Per tabernacula, diversas per orbem Ecclesias vel diversos ordines intelligimus Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis,Sume arma, etc. Isaac diligebat Esau, quia de venatione ejus vescebatur. Rebecca diligebat Jacob, Isaac Deum; Rebecca autem præscientiam Dei figurat, quia diligebat Deus populum Judæorum, eo quod assidue eorum oblationibus placabatur. Sed præsciens populum gentium multo meliorem futurum, per præscientiæ suæ gratiam amplius diligebat. Esau in venatione morante, ut de agrestibus animalibus cibos patri exhiberet et benediceretur, mater Jacob ad benedictionem percipiendam patri applicuit: quia adhuc Judæi in legalibus morantur, et ad fidem Christi tarde occurrunt, mater gratia gentiles fidem avide suscipientes ad percipiendam benedictionem Judæis debitam obtulit. Qualiter autem benedictionis donum promeruerint, testantur opera Jacob, quæ pro benedictione suscipienda gessit. fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar. Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret, dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei:§Dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem, etc. Allegorice. Per duos hædos confessionem peccatorum gentilis populi et pœnitentiam possumus accipere. Hædi optimi, quia confessio peccatorum et pœnitentia valde est Deo acceptabilis. Unde Luc. 15: Gaudium erit in cœlo super uno peccatore pœnitentiam agente, etc. Historice. Per unum peccatorem populum gentium, per nonaginta novem justos, Judæos intelligit qui sibi videbantur justi in observantia legis. Unde Luc. 16: Ut quid justificatis vos coram hominibus, etc.; qui imperfecto numero ponuntur, quia nullum ad perfectum adduxit lex. Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar. Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis: et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur: 10 quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur. 11 Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis: 12 si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione. 13 Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi. 14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.**Paravit illa cibos, etc. ISID. Mystice. Per delectabiles escas quæ de hædis præparantur Isaac, intelligimus pœnitentiæ opera, etc., usque ad peccata præterita ante oculos mentis sæpe producit. 15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum:††Et vestibus Esau, etc. HIER. In hoc loco tradunt Hebræi primogenitos functos officio sacerdotum, et habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti victimas offerebant, antequam Aaron in sacerdotium eligeretur. 16 pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit: 17 deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit. 18 Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi? 19 Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. 20 Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.‡‡Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? HIPPOLYT. Quærit Isaac a Jacob cur tam cito venerit, admiratus scilicet velocem credentium fidem. Cibi delectabiles offeruntur, quia hostia Deo placens, salus peccatorum. Quia post esum sequitur benedictio, et ejus odore perfruitur, virtutem resurrectionis et regni aperte pronuntiat. Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni. Hæc est benedictio. Odore nominis Christi, sicut ager, mundus impletur. Benedictio est de rore cœli, id est pluvia divini verbi; et de pinguedine terræ, id est congregatione populorum; multitudine frumenti et vini, hæc est multitudo, quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui. Illi serviunt populi, id est gentiles conversi. Ipsum adorant tribus populi, per circumcisionem conversi credentes. Ipse est Dominus fratrum suorum, id est Judæorum. Ipsum adorant filii matris ejus, quia secundum carnem natus est ex ea: ipsum qui maledixerit, maledicetur; et qui benedixerit, benedicetur. Christus ex ore populi Patrem ignorantis benedicitur, id est, veraciter dicitur, sed a Judæis alius benedici putatur, qui ab errantibus exspectatur. 21 Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. 22 Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau. 23 Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi, 24 ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum. 25 At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,§§Quos cum oblatos comedisset, etc. Mystice. Postquam Isaac cibum sumpsit, Jacob obtulit ei vinum: sic per cibum activæ vitæ opera designantur; per vinum, quod mentes alienat, contemplativa accipitur, quæ ab amore sæculi mentes electorum alienas facit. Post cibum et potum. Jacob benedicitur, quia illi benedictionem cœlestem a Deo percipiunt qui eum usque in finem bonis operibus placare student. 26 dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. 27 Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: [Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.***Benedicens, ait, etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Alter ad venandum mittitur, etc., usque ad quæ major foras exiens reliquit intus. GREG., ibid. Isaac, caligantibus oculis, Jacob filium nesciens benedixit; quæ ventura erant prævidit, et qui præsens assisteret, nescivit. Constat enim quia Judæi, qui plene legem didicerunt, adventum Christi cognoverunt. Unde Matth. 2, Herodes a principibus sacerdotum inquirit ubi Christus nasceretur; cui protinus responderunt, In Bethlehem. Prius ergo noverant quem passionis tempore cum despicerent, ignorabant; quorum notitia prior, et ignorantia posterior, Isaac caligante signatur; qui dum Jacob benediceret, quid in futuro ei eveniret prævidebat, sed quod præsens assisteret nesciebat. Sic Judæorum populus prophetiæ mysteria accepit, sed cæcos oculos in contemplatione tenuit, quia præsentem non vidit, de quo multa in futuro prævidit. Ante se enim positum cernere non valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit. GREG., hom. 10 in Ezech., tom. 2 Isaac filium nescit, quem benedixit, etc., usque ad et quia per quosdam in contemplationem surgit, per quosdam in activæ vitæ opera pinguescit. Sequitur: 28 Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini.†††Det tibi Deus de rore cœli, etc. Ros desuper et subtiliter cadit, et toties de rore cœli accipimus, quoties per infusionem contemplationis intimæ de supernis aliquid tenuiter videmus. Cum vero bona opera per corpus agimus, de terræ pinguedine ditamur. Abundantiam frumenti, etc. ISID. Hæc est multitudo quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui. 29 Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.] 30 Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,‡‡‡Venit Esau, etc. Sero Esau ad patrem revertitur, quia prior populus in fine convertetur. Unde psal. LVIII: Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circumibunt civitatem. Et alibi: Aperuerunt ora sua, sicut comedens in abscondito. 31 coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua. 32 Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau. 33 Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus?§§§Expavit Isaac. Benedictionem repromissam repetente majore filio, expavit Isaac, et alium pro alio se benedixisse cognovit; nec indignatur cognito sacramento, sed confirmabat benedictionem dicens: Et benedixi eum, et benedictus est. Hæc est prima benedictio Isaac minori populo Christianorum data. Sed nec major filius omnino despectus, quia, cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Isræl salvus erit. Cujus secundæ benedictionis prophetia est. In pinguedine terræ, et in rore cœli desuper erit benedictio tua. In pinguedidine terræ, id est, in fecunditate rerum, et potentia regni, quæ in illo populo fuit; et in rore cœli, eloquiis Dei. Ipsis enim eloquia Dei credita sunt, et legis testamenta. Vives in gladio: quia sanguini populus ille deditus, necem in Christo et prophetis exercuit, Et servies fratri tuo minori, id est, populo Christiano. Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis; cum scilicet per cognitionem fidei et gratiam Christi conversus, deposueris onus legis; quando jam tunc non servies minori, sed per fidem frater vocaberis. Expavit Isaac, etc. Ut quædam mentis alienatio sequeretur, quæ exstasis dicitur, quæ in magnarum rerum revelationibus fieri solet. Unde intelligendum est spiritualiter admonitum esse Isaac, ut confirmaret benedictionem in Jacob, cui potius irascendum fuit, quia patrem fefellit. In Adam quoque exstasis processit, antequam diceret: Erunt duo in carne una Gen. 2, quod est magnum sacramentum in Christo et in Ecclesia. Benedixique ei, etc. ALC. Si justi viri voluntas bona est, quid est quod Isaac non Esau quem voluit, sed Jacob quem noluit, benedixit? Justi hominis, quantum ad conscientiam, voluntas bona est: Deus vero solus de futuris judicat. Isaac humano more filium majorem benedicendum putavit: sed Deus, qui occultorum est cognitor, minorem dignum benedictione ostendit, ut non hominis ostenderet esse benedictionem, sed Dei: ideo in Numeris ad Mosen et Aaron sacerdotes dicitur: Ponite nomen meum super filios Isræl. Ego Dominus benedicam eos Num. 6. Sacerdotis est benedicere, Dei effectum tribuere. Ut autem intellexit Isaac per spiritum prophetiæ benedictionem minori destinatam, ait, Benedixi, et erit benedictus. 34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi. 35 Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam. 36 At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?*Juste vocatum est nomen ejus Jacob: Supplantavit enim me, etc. HIER. Jacob supplantator interpretatur. Ab eo igitur quod fratrem ante deceperit, allusit ad nomen, qui ideo ante Jacob vocatus est, quod in ortu plantam fratris apprehendit. 37 Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam? 38 Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret, 39 motus Isaac, dixit ad eum: [In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper, 40 erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.]Et fratri tuo servies, etc. Quia Idumæi tributarii fuerunt Isræl, qui Jacob vocatur. Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus., etc. Hoc impletum est quando rebellaverunt Idumæi ne essent sub Juda. Tempusque veniet, etc. Quasi: Judaicus populus a servitute peccati in fine liberabitur, ut cum plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiet Rom. 11. 41 Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.Dixitque in corde suo. Cum Scriptura dicat, Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo vel a quo sunt hæc nuntiata Rebeccæ? Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur. Propter insanabile odium Judæorum, per spiritum consilii præceptum est apostolis ut, relicta Judæa, transirent ad gentes. Venient dies luctus, etc. Nolebat enim hoc facere vivente patre, ne incurreret odium ejus, et malediceretur ab eo. DIOD. Quod autem scriptum est, dixit Esau in corde suo, significat Esau mortem fratris non subita ira, sed perfecto mentis consensu exoptasse. 42 Nuntiata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.§Nuntiata sunt hæc Rebeccæ, etc. Hic consequenter ponitur matris obviatio, cum dicitur, Nuntiata sunt hæc. Ex quo patet quod Esau prædictam machinationem non sic celavit in corde suo, quin appareret exterius in signis et verbis. Quæ mittens et vocans Jacob, etc. Ut induceret eum ad dandum locum iræ et recedendum ad tempus. Sequitur: Cur utroque orbabor filio? etc. Ac si diceret: Si invadat te, poterit esse quod ambo eritis interfecti; vel si unus remaneat, oportebit quod sit fugitivus a me. Dixit quoque Rebecca, etc. Quia Jacob non poterat convenienter recedere sine scitu patris, ideo Rebecca convertit se ad inducendum Isaac ut mitteret Jacob filium suum ad Laban, ut ibi acciperet uxorem dicens. Tædet me, etc. Id est propter uxores Esau: non autem dixit ipsi Isaac aliam causam, scilicet de machinatione Esau in mortem Jacob, ne in senectute sua nimis affligeretur. Si acceperit Jacob uxorem, etc. Ac si diceret: Si diligis vitam meam, mitte eum ad domum fratris mei, ut ibi accipiat uxorem. 43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran: 44 habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, 45 et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc: cur utroque orbabor filio in uno die? 46 Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.

*27:1 Senuit autem Isaac, etc. HIPP. mart., ex Hieron., epist. ad Damasum, tom. 1 Mystice. Isaac portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris et zabuli, Jacob Ecclesiæ et Christi. Senectus Isaac, consummationem mundi; oculi caligantes periisse fidem de mundo, et religionis lumen neglectum esse, significant. Quia filius major vocatur, acceptio est legis Judæorum. Quia escas ejus et capturam dilexit pater: homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo Dei, repromissionis benedictio, et spes regni futuri, in quo cum Christo sunt regnaturi, et verum sabbatum celebraturi. Rebecca plena Spiritu sancto, sciens quod audisset antequam pareret, quia major serviet minori: hæc formam gerit Spiritus sancti, quæ quod futurum esse noverat in Christo, ante meditabatur in Jacob, loquitur ad filium minorem. Vade ad gregem et affer mihi duos hædos optimos; præfigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos liberaret qui peccatis tenebantur obnoxii. Hædi enim ubique peccatores significant. Duo afferri jubentur, ut duorum populorum assumptio significetur. Teneri scilicet et humani, docibiles scilicet et innocentis animæ. Stola Esau est fides, id est Scripturæ Hebræorum quæ illis primo datæ sunt quibus populus gentilium postea indutus; pelles circumdatæ brachiis ejus, peccata utriusque populi, quæ Christus in extensione manuum cruci secum affixit: ipse enim in corpore suo, non sua, sed aliena peccata portabat.

27:2 Vocavitque Esau. ISID. in Gen., tom. 5 Esau venator, et agricola Jacob vero simplex habitabat in tabernaculis. Esau populum Hebraicum, Jacob gentilem populum significat. Isaac vero Deum, qui utrumque populum, illum per legem, istum per fidem, sibi filios fecit. Esau agricola erat, quia Judæus pro terrenis Deo serviebat, cui non est dictum, ut esset pauper spiritu, mitis, pacificus, misericors, persecutionem patiens, ut copiosam mercedem haberet in cœlis; sed: Si custodieritis mandata mea, dabo vobis pluvias temporibus suis, etc., quæ pertinent ad carnis delicias. Fuit etiam venator, quia per effusionem sanguinis arietum et vitulorum, et hircorum, Deum placabat. Jacob simplex habitabat in tabernaculis, quia electi de gentibus fide et voluntate Deo placere studuerunt. Per tabernacula, diversas per orbem Ecclesias vel diversos ordines intelligimus

27:3 Sume arma, etc. Isaac diligebat Esau, quia de venatione ejus vescebatur. Rebecca diligebat Jacob, Isaac Deum; Rebecca autem præscientiam Dei figurat, quia diligebat Deus populum Judæorum, eo quod assidue eorum oblationibus placabatur. Sed præsciens populum gentium multo meliorem futurum, per præscientiæ suæ gratiam amplius diligebat. Esau in venatione morante, ut de agrestibus animalibus cibos patri exhiberet et benediceretur, mater Jacob ad benedictionem percipiendam patri applicuit: quia adhuc Judæi in legalibus morantur, et ad fidem Christi tarde occurrunt, mater gratia gentiles fidem avide suscipientes ad percipiendam benedictionem Judæis debitam obtulit. Qualiter autem benedictionis donum promeruerint, testantur opera Jacob, quæ pro benedictione suscipienda gessit.

§27:6 Dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem, etc. Allegorice. Per duos hædos confessionem peccatorum gentilis populi et pœnitentiam possumus accipere. Hædi optimi, quia confessio peccatorum et pœnitentia valde est Deo acceptabilis. Unde Luc. 15: Gaudium erit in cœlo super uno peccatore pœnitentiam agente, etc. Historice. Per unum peccatorem populum gentium, per nonaginta novem justos, Judæos intelligit qui sibi videbantur justi in observantia legis. Unde Luc. 16: Ut quid justificatis vos coram hominibus, etc.; qui imperfecto numero ponuntur, quia nullum ad perfectum adduxit lex.

**27:14 Paravit illa cibos, etc. ISID. Mystice. Per delectabiles escas quæ de hædis præparantur Isaac, intelligimus pœnitentiæ opera, etc., usque ad peccata præterita ante oculos mentis sæpe producit.

††27:15 Et vestibus Esau, etc. HIER. In hoc loco tradunt Hebræi primogenitos functos officio sacerdotum, et habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti victimas offerebant, antequam Aaron in sacerdotium eligeretur.

‡‡27:20 Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? HIPPOLYT. Quærit Isaac a Jacob cur tam cito venerit, admiratus scilicet velocem credentium fidem. Cibi delectabiles offeruntur, quia hostia Deo placens, salus peccatorum. Quia post esum sequitur benedictio, et ejus odore perfruitur, virtutem resurrectionis et regni aperte pronuntiat. Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni. Hæc est benedictio. Odore nominis Christi, sicut ager, mundus impletur. Benedictio est de rore cœli, id est pluvia divini verbi; et de pinguedine terræ, id est congregatione populorum; multitudine frumenti et vini, hæc est multitudo, quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui. Illi serviunt populi, id est gentiles conversi. Ipsum adorant tribus populi, per circumcisionem conversi credentes. Ipse est Dominus fratrum suorum, id est Judæorum. Ipsum adorant filii matris ejus, quia secundum carnem natus est ex ea: ipsum qui maledixerit, maledicetur; et qui benedixerit, benedicetur. Christus ex ore populi Patrem ignorantis benedicitur, id est, veraciter dicitur, sed a Judæis alius benedici putatur, qui ab errantibus exspectatur.

§§27:25 Quos cum oblatos comedisset, etc. Mystice. Postquam Isaac cibum sumpsit, Jacob obtulit ei vinum: sic per cibum activæ vitæ opera designantur; per vinum, quod mentes alienat, contemplativa accipitur, quæ ab amore sæculi mentes electorum alienas facit. Post cibum et potum. Jacob benedicitur, quia illi benedictionem cœlestem a Deo percipiunt qui eum usque in finem bonis operibus placare student.

***27:27 Benedicens, ait, etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Alter ad venandum mittitur, etc., usque ad quæ major foras exiens reliquit intus. GREG., ibid. Isaac, caligantibus oculis, Jacob filium nesciens benedixit; quæ ventura erant prævidit, et qui præsens assisteret, nescivit. Constat enim quia Judæi, qui plene legem didicerunt, adventum Christi cognoverunt. Unde Matth. 2, Herodes a principibus sacerdotum inquirit ubi Christus nasceretur; cui protinus responderunt, In Bethlehem. Prius ergo noverant quem passionis tempore cum despicerent, ignorabant; quorum notitia prior, et ignorantia posterior, Isaac caligante signatur; qui dum Jacob benediceret, quid in futuro ei eveniret prævidebat, sed quod præsens assisteret nesciebat. Sic Judæorum populus prophetiæ mysteria accepit, sed cæcos oculos in contemplatione tenuit, quia præsentem non vidit, de quo multa in futuro prævidit. Ante se enim positum cernere non valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit. GREG., hom. 10 in Ezech., tom. 2 Isaac filium nescit, quem benedixit, etc., usque ad et quia per quosdam in contemplationem surgit, per quosdam in activæ vitæ opera pinguescit. Sequitur:

†††27:28 Det tibi Deus de rore cœli, etc. Ros desuper et subtiliter cadit, et toties de rore cœli accipimus, quoties per infusionem contemplationis intimæ de supernis aliquid tenuiter videmus. Cum vero bona opera per corpus agimus, de terræ pinguedine ditamur. Abundantiam frumenti, etc. ISID. Hæc est multitudo quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui.

‡‡‡27:30 Venit Esau, etc. Sero Esau ad patrem revertitur, quia prior populus in fine convertetur. Unde psal. LVIII: Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circumibunt civitatem. Et alibi: Aperuerunt ora sua, sicut comedens in abscondito.

§§§27:33 Expavit Isaac. Benedictionem repromissam repetente majore filio, expavit Isaac, et alium pro alio se benedixisse cognovit; nec indignatur cognito sacramento, sed confirmabat benedictionem dicens: Et benedixi eum, et benedictus est. Hæc est prima benedictio Isaac minori populo Christianorum data. Sed nec major filius omnino despectus, quia, cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Isræl salvus erit. Cujus secundæ benedictionis prophetia est. In pinguedine terræ, et in rore cœli desuper erit benedictio tua. In pinguedidine terræ, id est, in fecunditate rerum, et potentia regni, quæ in illo populo fuit; et in rore cœli, eloquiis Dei. Ipsis enim eloquia Dei credita sunt, et legis testamenta. Vives in gladio: quia sanguini populus ille deditus, necem in Christo et prophetis exercuit, Et servies fratri tuo minori, id est, populo Christiano. Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis; cum scilicet per cognitionem fidei et gratiam Christi conversus, deposueris onus legis; quando jam tunc non servies minori, sed per fidem frater vocaberis. Expavit Isaac, etc. Ut quædam mentis alienatio sequeretur, quæ exstasis dicitur, quæ in magnarum rerum revelationibus fieri solet. Unde intelligendum est spiritualiter admonitum esse Isaac, ut confirmaret benedictionem in Jacob, cui potius irascendum fuit, quia patrem fefellit. In Adam quoque exstasis processit, antequam diceret: Erunt duo in carne una Gen. 2, quod est magnum sacramentum in Christo et in Ecclesia. Benedixique ei, etc. ALC. Si justi viri voluntas bona est, quid est quod Isaac non Esau quem voluit, sed Jacob quem noluit, benedixit? Justi hominis, quantum ad conscientiam, voluntas bona est: Deus vero solus de futuris judicat. Isaac humano more filium majorem benedicendum putavit: sed Deus, qui occultorum est cognitor, minorem dignum benedictione ostendit, ut non hominis ostenderet esse benedictionem, sed Dei: ideo in Numeris ad Mosen et Aaron sacerdotes dicitur: Ponite nomen meum super filios Isræl. Ego Dominus benedicam eos Num. 6. Sacerdotis est benedicere, Dei effectum tribuere. Ut autem intellexit Isaac per spiritum prophetiæ benedictionem minori destinatam, ait, Benedixi, et erit benedictus.

*27:36 Juste vocatum est nomen ejus Jacob: Supplantavit enim me, etc. HIER. Jacob supplantator interpretatur. Ab eo igitur quod fratrem ante deceperit, allusit ad nomen, qui ideo ante Jacob vocatus est, quod in ortu plantam fratris apprehendit.

27:40 Et fratri tuo servies, etc. Quia Idumæi tributarii fuerunt Isræl, qui Jacob vocatur. Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus., etc. Hoc impletum est quando rebellaverunt Idumæi ne essent sub Juda. Tempusque veniet, etc. Quasi: Judaicus populus a servitute peccati in fine liberabitur, ut cum plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiet Rom. 11.

27:41 Dixitque in corde suo. Cum Scriptura dicat, Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo vel a quo sunt hæc nuntiata Rebeccæ? Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur. Propter insanabile odium Judæorum, per spiritum consilii præceptum est apostolis ut, relicta Judæa, transirent ad gentes. Venient dies luctus, etc. Nolebat enim hoc facere vivente patre, ne incurreret odium ejus, et malediceretur ab eo. DIOD. Quod autem scriptum est, dixit Esau in corde suo, significat Esau mortem fratris non subita ira, sed perfecto mentis consensu exoptasse.

§27:42 Nuntiata sunt hæc Rebeccæ, etc. Hic consequenter ponitur matris obviatio, cum dicitur, Nuntiata sunt hæc. Ex quo patet quod Esau prædictam machinationem non sic celavit in corde suo, quin appareret exterius in signis et verbis. Quæ mittens et vocans Jacob, etc. Ut induceret eum ad dandum locum iræ et recedendum ad tempus. Sequitur: Cur utroque orbabor filio? etc. Ac si diceret: Si invadat te, poterit esse quod ambo eritis interfecti; vel si unus remaneat, oportebit quod sit fugitivus a me. Dixit quoque Rebecca, etc. Quia Jacob non poterat convenienter recedere sine scitu patris, ideo Rebecca convertit se ad inducendum Isaac ut mitteret Jacob filium suum ad Laban, ut ibi acciperet uxorem dicens. Tædet me, etc. Id est propter uxores Esau: non autem dixit ipsi Isaac aliam causam, scilicet de machinatione Esau in mortem Jacob, ne in senectute sua nimis affligeretur. Si acceperit Jacob uxorem, etc. Ac si diceret: Si diligis vitam meam, mitte eum ad domum fratris mei, ut ibi accipiat uxorem.