31
Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus:*Postquam autem audivit, etc. Mutavit mercedem, etc. HIERON. in Quæst. Hebr. Pro eo quod posuimus, mutavit mercedem meam decem vicibus, Septuaginta posuerunt decem annis: cum verbum Hebraicum monim numerum magis quam annos sonat; et ex sequentibus is sensus probatur, quod per singulos fetus super Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus, dicebat: Volo ut in futuro nascantur mihi varia; tunc Jacob virgas in canalibus non ponebat, ut fetus unicolor nasceretur: quo facto Laban ea pecora suæ parti fieri debere dicebat; sic usque ad decem vices mutata est conditio: et quodcunque proposuerat Laban ut sibi nasceretur, in contrarium colorem vertebatur. Nunc autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles viderentur; sed lege Virgilium, in quo dicitur: Bis gravidæ pecudes. Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiæ eadem esse dicitur. animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius, maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum. Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro. Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. Si quando dixit: Variæ erunt mercedes tuæ: pariebant omnes oves varios fœtus; quando vero e contrario, ait: Alba quæque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt. Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi. 10 Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum. 11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum. 12 Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.Vidi enim omnia, etc. Ex hoc discimus quod Jacob nullo malo dolo fecit, sed divina dispositione, vel quia omnia in figura gerebantur. Unde angelica visione meruit confortari. 13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.Nunc ergo surge. GREG., Moral. 30, 16 Post longam servitutem præcepit Dominus Jacob ut reverteretur in patriam: tunc, ignorante socero, cum uxoribus et comitatu properabat. Laban autem consecutus est eum in monte Galaad cum furore idola requirens, nec reperit. Laban autem in hoc loco diaboli typum gerit. Interpretatur enim dealbatio. Diabolus vero, cum tenebrosus sit, transfigurat se in angelum lucis. Huic servivit Jacob, id est, Judaicus populus ex parte reproborum, de quo natus est Christus secundum carnem. 14 Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri? 15 nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum? 16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac. 17 Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit. 18 Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. 19 Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. 20 Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret. 21 Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad, 22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob. 23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad. 24 Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. 25 Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium. 26 Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio? 27 cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis? 28 Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem 29 valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius. 30 Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos? 31 Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas. 32 Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.§Ignorabat quod Rachel furata esset idola. HIERON. Ubi nos idola legimus, in Hebræo theraphim scriptum est; quod Aquila figuras, vel imagines interpretatur. Hoc autem ideo dico ut sciamus quid in Judicum libro theraphim sonet. Contra montem Galaad, etc. Non quod eo tempore mons Galaad diceretur, sed per anticipationem illo nomine vocatur, quo postea nuncupatus est. Qui, assumptis fratribus suis, persecutus, etc. GREG. Historice. Potest per Laban mundus exprimi: qui cum furore Jacob sequitur, quia electos, qui sunt membra Christi, opprimere conatur. Filiam mundi vel diaboli Jacob abstulit, cum sibi Christus Ecclesiam ex gentibus conjunxit, cui per prophetam dicitur psal. 44: Obliviscere populum tuum, etc. In idolis avaritia signatur, quæ est idolorum servitus. Laban veniens apud Jacob idolum non reperit, quia, ostensis mundi divitiis Redemptori nostro, diabolus vestigia concupiscentiæ non reperit. Sed quæ Jacob non habuit, Rachel sedendo operuit, quæ interpretatur ovis, et Ecclesiam significat. Sedere autem est humilitatem pœnitentiæ appetere. Unde psal. CXXVI: Surgite postquam sederitis. Rachel idola sedendo operit, quia Ecclesia Christum sequens vitium terrenæ concupiscentiæ per humilitatem pœnitentiæ cooperuit. Unde psal. 13: Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Nos igitur Rachel significat, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiæ pœnitendo damnamus; quæ avaritiæ immunditia non viriliter currentes impedit, sed effeminate gradientes per blandimenta sæculi resolvuntur, quod his verbis significatur: Juxta consuetudinem feminarum accidit mihi. Quasi enim muliebria pati se innotuit. Ut oscularer filios meos ac filias. More Scripturæ filios ac filias Jacob suos appellat, quæ filios vel fratres cognatos appellat; unde in sequentibus: Dixitque Jacob fratribus suis: Afferte lapides. In Evangelio quoque filii Mariæ, materteræ Domini, fratres ejus vocantur Matthæi 12. Timui ne violenter auferres filias tuas, quod autem furti me arguis, etc. Quasi ideo non tibi manifestavi, ne acerbitate persecutionis superares animas infirmas, noviter tibi ereptas. 33 Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis, 34 illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti, 35 ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quærentis est. 36 Tumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me, 37 et scrutatus es omnem supellectilem meam? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te. 38 Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi: 39 nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas: 40 die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.**Die noctuque æstu urebar, et gelu. Fugiebat somnus ab oculis meis. Unus effectus est caloris et frigoris. 41 Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. 42 Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri. 43 Respondit ei Laban: Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis? 44 Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te. 45 Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum: 46 dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum:††Afferte lapides, etc. HIERON. de Loc. Hebr. Acervus lingua Hebræa, etc., usque ad in qua habitabat sermone mutaverat. ISID. Mystice. Inter fideles, tam Judæos quam gentiles, testis est lapis eminens in similitudinem Christi; et acervus lapidum, qui est multitudo credentium. 47 quem vocavit Laban Tumulum testis: et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ. 48 Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis. 49 Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis, 50 si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit. 51 Dixitque rursus ad Jacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te, 52 testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans. 53 Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac:‡‡Juravit Jacob, etc. Per timorem scilicet quo timebat Deum, quem commendavit supra, dicens, Et timor, etc. 54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi: 55 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.§§Laban vero de nocte, etc. Quia Laban et Jacob trans fluvium perrexerunt, significare potest duos populos per baptismum ad Ecclesiam venientes. Sed Jacob ultra progrediente, Laban reversus est, quia, filiis lucis in profectu virtutum post baptismum meantibus, reprobi de percepta dignitate post Satanam in apostasiam redeunt.

*31:1 Postquam autem audivit, etc. Mutavit mercedem, etc. HIERON. in Quæst. Hebr. Pro eo quod posuimus, mutavit mercedem meam decem vicibus, Septuaginta posuerunt decem annis: cum verbum Hebraicum monim numerum magis quam annos sonat; et ex sequentibus is sensus probatur, quod per singulos fetus super Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus, dicebat: Volo ut in futuro nascantur mihi varia; tunc Jacob virgas in canalibus non ponebat, ut fetus unicolor nasceretur: quo facto Laban ea pecora suæ parti fieri debere dicebat; sic usque ad decem vices mutata est conditio: et quodcunque proposuerat Laban ut sibi nasceretur, in contrarium colorem vertebatur. Nunc autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles viderentur; sed lege Virgilium, in quo dicitur: Bis gravidæ pecudes. Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiæ eadem esse dicitur.

31:12 Vidi enim omnia, etc. Ex hoc discimus quod Jacob nullo malo dolo fecit, sed divina dispositione, vel quia omnia in figura gerebantur. Unde angelica visione meruit confortari.

31:13 Nunc ergo surge. GREG., Moral. 30, 16 Post longam servitutem præcepit Dominus Jacob ut reverteretur in patriam: tunc, ignorante socero, cum uxoribus et comitatu properabat. Laban autem consecutus est eum in monte Galaad cum furore idola requirens, nec reperit. Laban autem in hoc loco diaboli typum gerit. Interpretatur enim dealbatio. Diabolus vero, cum tenebrosus sit, transfigurat se in angelum lucis. Huic servivit Jacob, id est, Judaicus populus ex parte reproborum, de quo natus est Christus secundum carnem.

§31:32 Ignorabat quod Rachel furata esset idola. HIERON. Ubi nos idola legimus, in Hebræo theraphim scriptum est; quod Aquila figuras, vel imagines interpretatur. Hoc autem ideo dico ut sciamus quid in Judicum libro theraphim sonet. Contra montem Galaad, etc. Non quod eo tempore mons Galaad diceretur, sed per anticipationem illo nomine vocatur, quo postea nuncupatus est. Qui, assumptis fratribus suis, persecutus, etc. GREG. Historice. Potest per Laban mundus exprimi: qui cum furore Jacob sequitur, quia electos, qui sunt membra Christi, opprimere conatur. Filiam mundi vel diaboli Jacob abstulit, cum sibi Christus Ecclesiam ex gentibus conjunxit, cui per prophetam dicitur psal. 44: Obliviscere populum tuum, etc. In idolis avaritia signatur, quæ est idolorum servitus. Laban veniens apud Jacob idolum non reperit, quia, ostensis mundi divitiis Redemptori nostro, diabolus vestigia concupiscentiæ non reperit. Sed quæ Jacob non habuit, Rachel sedendo operuit, quæ interpretatur ovis, et Ecclesiam significat. Sedere autem est humilitatem pœnitentiæ appetere. Unde psal. CXXVI: Surgite postquam sederitis. Rachel idola sedendo operit, quia Ecclesia Christum sequens vitium terrenæ concupiscentiæ per humilitatem pœnitentiæ cooperuit. Unde psal. 13: Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Nos igitur Rachel significat, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiæ pœnitendo damnamus; quæ avaritiæ immunditia non viriliter currentes impedit, sed effeminate gradientes per blandimenta sæculi resolvuntur, quod his verbis significatur: Juxta consuetudinem feminarum accidit mihi. Quasi enim muliebria pati se innotuit. Ut oscularer filios meos ac filias. More Scripturæ filios ac filias Jacob suos appellat, quæ filios vel fratres cognatos appellat; unde in sequentibus: Dixitque Jacob fratribus suis: Afferte lapides. In Evangelio quoque filii Mariæ, materteræ Domini, fratres ejus vocantur Matthæi 12. Timui ne violenter auferres filias tuas, quod autem furti me arguis, etc. Quasi ideo non tibi manifestavi, ne acerbitate persecutionis superares animas infirmas, noviter tibi ereptas.

**31:40 Die noctuque æstu urebar, et gelu. Fugiebat somnus ab oculis meis. Unus effectus est caloris et frigoris.

††31:46 Afferte lapides, etc. HIERON. de Loc. Hebr. Acervus lingua Hebræa, etc., usque ad in qua habitabat sermone mutaverat. ISID. Mystice. Inter fideles, tam Judæos quam gentiles, testis est lapis eminens in similitudinem Christi; et acervus lapidum, qui est multitudo credentium.

‡‡31:53 Juravit Jacob, etc. Per timorem scilicet quo timebat Deum, quem commendavit supra, dicens, Et timor, etc.

§§31:55 Laban vero de nocte, etc. Quia Laban et Jacob trans fluvium perrexerunt, significare potest duos populos per baptismum ad Ecclesiam venientes. Sed Jacob ultra progrediente, Laban reversus est, quia, filiis lucis in profectu virtutum post baptismum meantibus, reprobi de percepta dignitate post Satanam in apostasiam redeunt.