*33:1 Elevans autem Jacob oculosdivisitque filios Liæ et Rachel, etc. Aquila dimidiavit, ut unum cuneum faceret ancillarum cum parvulis suis, et alterum liberarum cum filiis suis; primasque mitteret ancillas, secundas liberas: ipse ante omnes fratrem adoraturus occurreret.
†33:10 Sic enim vidi, etc. AUG., Q. in Gen. tom. 3 Utrum paventis et perturbati animi verba, etc., usque ad qui Græcum audire et intelligere solent.
‡33:14 Et ego sequar, etc. AUG. Quæritur si mendacium fratri promiserit. Hoc enim, sicut Scriptura narrat, non fecit; sed eo perrexit itinere quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promisit, sed aliud postea cogitando delegit? Socoth. HIERON. Ubi nos tabernacula habemus, in Hebræo legitur Socoth Est autem usque hodie civitas trans Jordanem hoc vocabulo, in parte Scytopoleos de qua in libro Locorum scripsimus.
§33:18 Transivitque in Salem, etc. HIERON. Quæstio oboritur quomodo Salem Sichen civitas appelletur, cum Hierusalem, in qua regnavit Melchisedech, Salem ante dicta sit. Aut igitur unius utraque urbs nominis est, quod de pluribus Judææ locis invenimus, ut idem urbs et loci nomen in alia et alia tribu sit. Aut ista Salem, quæ pro Sichem nunc nominatur, dicemus interpretari consummatam atque perfectam: et illam quæ postea Hierusalem dicta est, pacificam. Utrumque accentu paululum declinato, hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebræi quod femur claudicantis Jacob ibi sanatum sit: ideoque civitatem curati atque perfecti vocabulum consecutam.