35
Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei. Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.*Dederunt ergo ei, etc. HIER. Q. in Gen., tom. 3 Plane hoc ordine et his profectibus ascendendum est in Bethel, id est, in domum Dei, quæ est Ecclesia Christi. Primum est, pristinos abdicare errores, et unius veri Dei profiteri fidem, quod est auferre deos alienos: deinde baptizari, quod est mundari; ac deinceps in novitate vitæ ambulare, quod est vestimenta mutare. Significant autem inaures falsæ doctrinæ phaleras, sermone nitidas, sed sensu veritatis vacuas. Et inaures, etc. AUG. Quæritur quale inaures, quæ ornamenta erant ad idololatriam non pertinentia? sed intelligendum est phylacteria fuisse deorum alienorum. Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes. Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo.Venit igitur Jacob Suzam, etc. AUG. Notandum est tria nomina hujus civitatis esse commemorata, etc., usque ad multis de causis adduntur nomina vel mutantur. HIERON. Ecce manifestissime comprobatur Bethel non Ulam, ut supra dictum est, sed Luzan, id est, amygdalum, antea esse vocatam. Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum. Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus. Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ, benedixitque ei 10 dicens: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,Non vocaberis ultra, etc. AUG. Quæritur cum semel dictum sit, Non vocaberis ultra Jacob, etc., cur legatur postea Jacob vocatus? Sed hoc nomen ad illam pertinet promissionem, in qua videtur Deus quomodo non est antea patribus visus, ubi non erit nomen vetus: quia nihil remanebit hic in ipso corpore vetustatis, et visio Dei summum præmium erit. HIERON. Non vocaberis ultra Jacob, etc. Nondum enim ab angelo nomen ei imponitur, sed imponendum a Deo prædicitur. Quod igitur illuc futurum promittitur, hic expletum docetur. 11 dixitque ei: Ego Deus omnipotens: cresce, et multiplicare: gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,§Cresce et multiplicare. Moraliter. Hæc promissio ad spirituale semen Jacob pertinet, sicut jam ante de Abraham dictum est. Omnes enim qui supplantant vitia, et veterem hominem cum actibus suis deponunt, et mentis oculos ad Deum intendunt, recte ad Jacob pertinent, cujus fidem et actus imitantur. Regesque de lumbis ejus egredientur, id est, sancti qui secundum voluntatem Dei se et subditos vere regunt: de cujus semine spirituali, id est imitatione fidei, in bonis operibus fecundantur. 12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te. 13 Et recessit ab eo. 14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum:**Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat, etc. AUG. Factum est iterum hoc in loco quod antea factum fuerat; vel memoratum hic quod ante fuerat factum. Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi. Non ergo sicut idololatræ solent aras ante lapidem constituere, et tanquam Deo lapidi libare. 15 vocansque nomen loci illius Bethel. 16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel,††Ephratam. HIERON. Ephrata et Bethleem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili. Interpretatur enim frugifera et domus panis, propter panem qui de cœlo descendit. 17 ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium. 18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.‡‡Egrediente autem, etc. ISID. Quid sibi vult quod eumdem Bennoni Rachel, cum pareret, vocavit filium doloris mei? Nisi futurum ex ea tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiæ tempore persecutionis suæ? Aliter per Benjamin terrestris Hierusalem figuratur, quæ est in tribu Benjamin: cujus populus gravi dolore matrem afficit fundendo sanguinem prophetarum, et in necem Christi clamando: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27. Et factum est cum dimitteret animam. HIERON. Siquidem moriebatur, vocavit nomen ejus, filius doloris mei: pater vero ejus vocavit nomen ejus Benjamin. In Hebræo similitudo nominis resonat, filius enim doloris mei, quod nomen moriens mater imposuit, dicitur Bennoni. Filius vero dextræ, id est virtutis, quod Jacob mutavit, dicitur Benjamin. Unde errant qui putant Benjamin filium dierum interpretari: dextera enim dicitur iamin, et finitur in n; dies vero appellatur iamim, et terminatur in m. 19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem. 20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus: hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem. 21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.§§Egressus inde, etc. HIERON. Hunc locum volunt esse Hebræi, etc., usque ad vel quod verius est quodam vaticinio futurum jam tunc mysterium monstrabatur. 22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.***Abiit Ruben, etc. ISID. Allegorice. Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Isræl figuratur: qui thorum concubinæ polluit, id est legem Veteris Testamenti prævaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. 4: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera, etc. Erant autem, etc. AUG. Quæritur quomodo hoc verum sit, etc., usque ad quam ut per synecdochen accipiatur. 23 Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon. 24 Filii Rachel: Joseph et Benjamin. 25 Filii Balæ ancillæ Rachelis: Dan et Nephthali. 26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ. 27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.†††Civitatem Arbee. HIERON. Pro Arbee in LXX campum habetur, cum Hebron in monte sit. Eadem autem civitas antiquitus Mambre ab amico Abrahæ dicta est. Civitatem Arbee, etc. Angelorum vel sanctarum animarum, quibus est appositus, nulla remanente sollicitudine tentationum, vel periculo peccatorum. 28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum. 29 Consumptusque ætate mortuus est: et appositus est populo suo senex et plenus dierum: et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.

*35:4 Dederunt ergo ei, etc. HIER. Q. in Gen., tom. 3 Plane hoc ordine et his profectibus ascendendum est in Bethel, id est, in domum Dei, quæ est Ecclesia Christi. Primum est, pristinos abdicare errores, et unius veri Dei profiteri fidem, quod est auferre deos alienos: deinde baptizari, quod est mundari; ac deinceps in novitate vitæ ambulare, quod est vestimenta mutare. Significant autem inaures falsæ doctrinæ phaleras, sermone nitidas, sed sensu veritatis vacuas. Et inaures, etc. AUG. Quæritur quale inaures, quæ ornamenta erant ad idololatriam non pertinentia? sed intelligendum est phylacteria fuisse deorum alienorum.

35:6 Venit igitur Jacob Suzam, etc. AUG. Notandum est tria nomina hujus civitatis esse commemorata, etc., usque ad multis de causis adduntur nomina vel mutantur. HIERON. Ecce manifestissime comprobatur Bethel non Ulam, ut supra dictum est, sed Luzan, id est, amygdalum, antea esse vocatam.

35:10 Non vocaberis ultra, etc. AUG. Quæritur cum semel dictum sit, Non vocaberis ultra Jacob, etc., cur legatur postea Jacob vocatus? Sed hoc nomen ad illam pertinet promissionem, in qua videtur Deus quomodo non est antea patribus visus, ubi non erit nomen vetus: quia nihil remanebit hic in ipso corpore vetustatis, et visio Dei summum præmium erit. HIERON. Non vocaberis ultra Jacob, etc. Nondum enim ab angelo nomen ei imponitur, sed imponendum a Deo prædicitur. Quod igitur illuc futurum promittitur, hic expletum docetur.

§35:11 Cresce et multiplicare. Moraliter. Hæc promissio ad spirituale semen Jacob pertinet, sicut jam ante de Abraham dictum est. Omnes enim qui supplantant vitia, et veterem hominem cum actibus suis deponunt, et mentis oculos ad Deum intendunt, recte ad Jacob pertinent, cujus fidem et actus imitantur. Regesque de lumbis ejus egredientur, id est, sancti qui secundum voluntatem Dei se et subditos vere regunt: de cujus semine spirituali, id est imitatione fidei, in bonis operibus fecundantur.

**35:14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat, etc. AUG. Factum est iterum hoc in loco quod antea factum fuerat; vel memoratum hic quod ante fuerat factum. Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi. Non ergo sicut idololatræ solent aras ante lapidem constituere, et tanquam Deo lapidi libare.

††35:16 Ephratam. HIERON. Ephrata et Bethleem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili. Interpretatur enim frugifera et domus panis, propter panem qui de cœlo descendit.

‡‡35:18 Egrediente autem, etc. ISID. Quid sibi vult quod eumdem Bennoni Rachel, cum pareret, vocavit filium doloris mei? Nisi futurum ex ea tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiæ tempore persecutionis suæ? Aliter per Benjamin terrestris Hierusalem figuratur, quæ est in tribu Benjamin: cujus populus gravi dolore matrem afficit fundendo sanguinem prophetarum, et in necem Christi clamando: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27. Et factum est cum dimitteret animam. HIERON. Siquidem moriebatur, vocavit nomen ejus, filius doloris mei: pater vero ejus vocavit nomen ejus Benjamin. In Hebræo similitudo nominis resonat, filius enim doloris mei, quod nomen moriens mater imposuit, dicitur Bennoni. Filius vero dextræ, id est virtutis, quod Jacob mutavit, dicitur Benjamin. Unde errant qui putant Benjamin filium dierum interpretari: dextera enim dicitur iamin, et finitur in n; dies vero appellatur iamim, et terminatur in m.

§§35:21 Egressus inde, etc. HIERON. Hunc locum volunt esse Hebræi, etc., usque ad vel quod verius est quodam vaticinio futurum jam tunc mysterium monstrabatur.

***35:22 Abiit Ruben, etc. ISID. Allegorice. Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Isræl figuratur: qui thorum concubinæ polluit, id est legem Veteris Testamenti prævaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. 4: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera, etc. Erant autem, etc. AUG. Quæritur quomodo hoc verum sit, etc., usque ad quam ut per synecdochen accipiatur.

†††35:27 Civitatem Arbee. HIERON. Pro Arbee in LXX campum habetur, cum Hebron in monte sit. Eadem autem civitas antiquitus Mambre ab amico Abrahæ dicta est. Civitatem Arbee, etc. Angelorum vel sanctarum animarum, quibus est appositus, nulla remanente sollicitudine tentationum, vel periculo peccatorum.