41
Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,*Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare, etc. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Sicut servus Abrahæ dixit, etc., usque ad ubi habitant terrena animalia. de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ nimis: et pascebantur in locis palustribus.De quo ascendebant septem boves, etc. HIERON. Q. Hebr. Ecce de fluvio ascendebant septem boves speciosæ ad videndum, etc., usque ad Græcam copulaverunt. Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ confectæque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus: devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao, rursum dormivit, et vidit alterum somnium: septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formosæ: aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur, devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem, et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Ægypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum:Tunc demum reminiscens pincernarum magister, etc. Quia gentilis populus tandem per exhibitionem præteritorum se intulit in spem futurorum. 10 iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum: 11 ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum. 12 Erat ibi puer hebræus, ejusdem ducis militum famulus: cui narrantes somnia, 13 audivimus quidquid postea rei probavit eventus; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce. 14 Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt: ac veste mutata obtulerunt ei. 15 Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quæ audivi te sapientissime conjicere. 16 Respondit Joseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni. 17 Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis,§Putabam me stare, etc. Septem anni, qui septem spicis plenis, vel septem vaccis pinguibus ostenduntur, spiritualia dona significant, quibus ubertas fidei larga pietate redundat. Septem vero steriles et jejuni, veritalis et justitiæ famem in novissimo tempore. 18 et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quæ in pastu paludis virecta carpebant. 19 Et ecce, has sequebantur aliæ septem boves, in tantum deformes et macilentæ, ut numquam tales in terra Ægypti viderim: 20 quæ, devoratis et consumptis prioribus, 21 nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, 22 vidi somnium. Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ. 23 Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula: 24 quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat. 25 Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni. 26 Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt. 27 Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis. 28 Qui hoc ordine complebuntur: 29 ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti, 30 quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram, 31 et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo. 32 Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. 33 Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti:**Nunc ergo, etc. Hoc tempore gratiæ videmus impletum: quia abundante doctrina apostolica, septiformi Spiritu ministrata, divina dispositione per singulas urbes episcopi et doctores ordinati sunt, qui abundantia doctrinæ divinitus sibi collatæ libros sanctos scripserunt, quibus abundante fame verbi, et deficientibus doctoribus, indigentiam nostram reficeremus. 34 qui constituat præpositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,††Et quintam partem fructuum, etc. Notandum Ægyptii quod quintam partem frugum in horrea regis congregant: quia filii tenebrarum, quinque sensibus dediti, cœlestia non curant: sed veri Isrælitæ decimas dant, quia cœlestem patriam, cujus decima pars corruit, reformare laborant. ISID. Congregavit Joseph per septem annos omnem frugum abundantiam: id est, frumenta fidei sanctorum horreis condens, per septem charismata, quasi per septem annos, ut cum septem anni inopiæ cœperint, id est, cum iniquitas occurrerit septem capitalium criminum sub Antichristo, quando fames fidei fuerit et salutis, tunc habeant copiosam justitiæ frugem, ne fides eorum inopia sermonis deficiat. 35 qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus. 36 Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia. 37 Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus: 38 locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?‡‡Qui Spiritus Dei plenus sit, etc. AUG. Q. in Gen. Tertio, nisi fallor, insinuatur nobis in hoc libro Spiritus sanctus. Primo ubi dictum est supra cap. 1: Spiritus ferebatur super aquas, secundo ubi dicit Deus supra cap. 6: Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, etc. Tertio cum dicit Pharao in Joseph esse Spiritum Dei: nondum tamen legimus Spiritum sanctum. 39 Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? 40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te præcedam. 41 Dixitque rursus Pharao ad Joseph: Ecce, constitui te super universam terram Ægypti.§§Dixitque rursus Pharao, etc. ISID. Allegorice. Joseph, qui typum Christi gerebat, currum meruit, et præco præconavit ante eum, et constituit eum Pharao super universam terram Ægypti: et Dominus noster, postquam distractus est a Juda, sicut Joseph a fratribus et de inferni carcere surrexit, ascendit currum cœlestis regni, de quo dicitur psalmo LXVII: Currus Dei decem millibus multiplex; et accepit potestatem prædicandi et judicandi a Patre. Unde Phil. 2: Dedit ei nomen quod est super omne nomen, etc. Accepit quoque annulum, id est, pontificatum fidei, quo credentium animæ salutis signo signantur, frontibusque et cordibus nostris per signum crucis figura æterni regis imprimitur. Induitur stola byssina, id est, carne sancta bysso splendidiore, et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est, intellectum bonum. Præco antecedit eum, id est, Joannes Baptista, qui ait Matth. 3: Parate viam Domini. Habebit et alium præconem, quia veniet in tuba angeli. Ecce constitui te super universam terram Ægypti, etc. Joseph de carcere eductus, super Ægyptum constituitur; et Christus resurgens accepit nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur Philipp. 2. 42 Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. 43 Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti.***Clamante præcone, etc. HIER. in Quæst. Hebr. et clamavit ante eum præco, et constituit eum super omnem terram Ægypti. Pro quo Aquila transtulit: Et clamavit in conspectu ejus ad geniculationem. Symmachus, etc., usque ad quod juxta prudentiam omnium pater fuit, sed juxta ætatem tenerrimus adolescens et puer. 44 Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti. 45 Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti†††Et vocavit, etc. HIER., ibid. Et vocavit Pharao nomen Joseph, etc., usque ad ut vera illa Hebræorum super eo quod ante diximus suspicio comprobetur. Deditque illi uxorem, etc. AUG., ubi supra. Quæri solet cujus Putipharis, alias Petefre, ut plerique habent et corrupte, ut supra dictum est, etc., usque ad non est fidei periculosum, nec contrarium veritati Scripturarum. 46 (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti. 47 Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti. 48 Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est. 49 Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet. 50 Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.‡‡‡Nati sunt autem Joseph filii duo, etc. HIERON. Observa propter quæstionem quæ post de filiis Joseph proponenda est, quod ante famis tempus, quo Jacob intravit in Ægyptum, duos tantum filios Joseph habuit, Manassem et Ephraim. 51 Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. 52 Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ. 53 Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in Ægypto, 54 cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph: et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat. 55 Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite. 56 Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis: nam et illos oppresserat fames.§§§Aperuitque Joseph universa horrea, etc. Allegorice. Joseph a penuria frumenti salvat Ægyptum, et Christus a fame verbi liberat mundum. Aperuit horrea sua Christus in orbem terrarum, et erogatione frumenti sui omnia subjugavit. Nisi fratres Joseph vendidissent, defecerat Ægyptus: nisi Judæi Christum crucifixissent, perierat mundus. Joseph interpretatur augmentatio sive ampliatio: sed in illo Joseph ampliationem non habuit nisi sola Ægyptus; in nostro vero, universus mundus. Ille erogavit triticum; noster Dei verbum. In omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18. 57 Omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerent escas, et malum inopiæ temperarent.

*41:1 Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare, etc. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Sicut servus Abrahæ dixit, etc., usque ad ubi habitant terrena animalia.

41:2 De quo ascendebant septem boves, etc. HIERON. Q. Hebr. Ecce de fluvio ascendebant septem boves speciosæ ad videndum, etc., usque ad Græcam copulaverunt.

41:9 Tunc demum reminiscens pincernarum magister, etc. Quia gentilis populus tandem per exhibitionem præteritorum se intulit in spem futurorum.

§41:17 Putabam me stare, etc. Septem anni, qui septem spicis plenis, vel septem vaccis pinguibus ostenduntur, spiritualia dona significant, quibus ubertas fidei larga pietate redundat. Septem vero steriles et jejuni, veritalis et justitiæ famem in novissimo tempore.

**41:33 Nunc ergo, etc. Hoc tempore gratiæ videmus impletum: quia abundante doctrina apostolica, septiformi Spiritu ministrata, divina dispositione per singulas urbes episcopi et doctores ordinati sunt, qui abundantia doctrinæ divinitus sibi collatæ libros sanctos scripserunt, quibus abundante fame verbi, et deficientibus doctoribus, indigentiam nostram reficeremus.

††41:34 Et quintam partem fructuum, etc. Notandum Ægyptii quod quintam partem frugum in horrea regis congregant: quia filii tenebrarum, quinque sensibus dediti, cœlestia non curant: sed veri Isrælitæ decimas dant, quia cœlestem patriam, cujus decima pars corruit, reformare laborant. ISID. Congregavit Joseph per septem annos omnem frugum abundantiam: id est, frumenta fidei sanctorum horreis condens, per septem charismata, quasi per septem annos, ut cum septem anni inopiæ cœperint, id est, cum iniquitas occurrerit septem capitalium criminum sub Antichristo, quando fames fidei fuerit et salutis, tunc habeant copiosam justitiæ frugem, ne fides eorum inopia sermonis deficiat.

‡‡41:38 Qui Spiritus Dei plenus sit, etc. AUG. Q. in Gen. Tertio, nisi fallor, insinuatur nobis in hoc libro Spiritus sanctus. Primo ubi dictum est supra cap. 1: Spiritus ferebatur super aquas, secundo ubi dicit Deus supra cap. 6: Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, etc. Tertio cum dicit Pharao in Joseph esse Spiritum Dei: nondum tamen legimus Spiritum sanctum.

§§41:41 Dixitque rursus Pharao, etc. ISID. Allegorice. Joseph, qui typum Christi gerebat, currum meruit, et præco præconavit ante eum, et constituit eum Pharao super universam terram Ægypti: et Dominus noster, postquam distractus est a Juda, sicut Joseph a fratribus et de inferni carcere surrexit, ascendit currum cœlestis regni, de quo dicitur psalmo LXVII: Currus Dei decem millibus multiplex; et accepit potestatem prædicandi et judicandi a Patre. Unde Phil. 2: Dedit ei nomen quod est super omne nomen, etc. Accepit quoque annulum, id est, pontificatum fidei, quo credentium animæ salutis signo signantur, frontibusque et cordibus nostris per signum crucis figura æterni regis imprimitur. Induitur stola byssina, id est, carne sancta bysso splendidiore, et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est, intellectum bonum. Præco antecedit eum, id est, Joannes Baptista, qui ait Matth. 3: Parate viam Domini. Habebit et alium præconem, quia veniet in tuba angeli. Ecce constitui te super universam terram Ægypti, etc. Joseph de carcere eductus, super Ægyptum constituitur; et Christus resurgens accepit nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur Philipp. 2.

***41:43 Clamante præcone, etc. HIER. in Quæst. Hebr. et clamavit ante eum præco, et constituit eum super omnem terram Ægypti. Pro quo Aquila transtulit: Et clamavit in conspectu ejus ad geniculationem. Symmachus, etc., usque ad quod juxta prudentiam omnium pater fuit, sed juxta ætatem tenerrimus adolescens et puer.

†††41:45 Et vocavit, etc. HIER., ibid. Et vocavit Pharao nomen Joseph, etc., usque ad ut vera illa Hebræorum super eo quod ante diximus suspicio comprobetur. Deditque illi uxorem, etc. AUG., ubi supra. Quæri solet cujus Putipharis, alias Petefre, ut plerique habent et corrupte, ut supra dictum est, etc., usque ad non est fidei periculosum, nec contrarium veritati Scripturarum.

‡‡‡41:50 Nati sunt autem Joseph filii duo, etc. HIERON. Observa propter quæstionem quæ post de filiis Joseph proponenda est, quod ante famis tempus, quo Jacob intravit in Ægyptum, duos tantum filios Joseph habuit, Manassem et Ephraim.

§§§41:56 Aperuitque Joseph universa horrea, etc. Allegorice. Joseph a penuria frumenti salvat Ægyptum, et Christus a fame verbi liberat mundum. Aperuit horrea sua Christus in orbem terrarum, et erogatione frumenti sui omnia subjugavit. Nisi fratres Joseph vendidissent, defecerat Ægyptus: nisi Judæi Christum crucifixissent, perierat mundus. Joseph interpretatur augmentatio sive ampliatio: sed in illo Joseph ampliationem non habuit nisi sola Ægyptus; in nostro vero, universus mundus. Ille erogavit triticum; noster Dei verbum. In omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18.