45
Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus: unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ. Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis. Et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum. Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum. Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti. Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.*Misit me Deus, etc. AUG. Quæst. in Gen., tom. 3 Quid est quod juxta alia exemplaria ita legitur: Misit enim me Deus ante vos, remanere reliquias vestras super terram, et enutrire semen reliquiarum vestrarum magnum? Hoc enim non usquequaque consonat, etc., usque ad et sic omnis Isræl salvus fieret. Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti. Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Hæc mandat filius tuus Joseph: Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti: descende ad me, ne moreris, 10 et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides:Habitabis in terra Gessen, etc. HIERON. In Hebræo habetur Gosen. Unde error increvit quod terra Gessen in Arabia sit. Porro, sicut in nostris codicibus est, per extremum m scribitur Gessem, quod mihi nequaquam placet terram significare complutam. Gessem enim in imbrem vertitur, ubi et in plerisque Gessem reperitur. 11 ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides. 12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos. 13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto: festinate, et adducite eum ad me. 14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum ejus. 15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum. 16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.Et gavisus est Pharao, etc. Hæc verba Pharaonis quæ ad Joseph de Jacob et filiis ejus locutus est, significant gaudia gentilis populi de conversione Judæorum. Magna enim devotio est Ecclesiæ gentium quod Isræliticus populus ad fidem veniat, quibus, si convertantur et fidei participes exstiterint, promittit spirituales opes virtutum, et gratiam Spiritus sancti, quam qui accipit, indigentia boni non laborabit. 17 Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan, 18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ. 19 Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes. 20 Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes Ægypti vestræ erunt. 21 Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere. 22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis:§Benjamin vero dedit, etc. Trecenti argentei dantur Benjamin, quos a Christo accepit qui prædicat Trinitatem, vel Christi crucem. Unde Paulus ait I ad Corinth. 2: Non judicavi me aliquid scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. Quinque stolas accepit, id est sapientiam omnium sensuum. Præcellit ergo Paulus abundantia meritorum: sed et fratres, id est alii prædicatores, habent gratiam suam, id est binas stolas, ut confiteantur Christum Deum et hominem. Unde Prov. 31: Omnes domestici ejus vestiti duplicibus, id est mystica et morali intelligentia. Mittuntur et patri munera, et Christus promissis muneribus invitat populum suum. Munera portant asini, id est gentiles, inutiles et laboriosi: nunc autem portant utiles in typo Christi munera, in Evangelio munerum largitore. ISID. Expavit Jacob, id est plebs incredula: sed postquam gesta Christi cognovit, revixit spiritus ejus, et qui mortuus videbatur, fide resurrectionis Christi vivificatur. Vocatur ergo a filiis suis, id est, a Petro, Paulo et Joanne, populus Judæorum ad gratiam. Occurrit illi Judas, qui interpretatur confessio, quia præcedit confessio quos ante perfidia possidebat: et sic Joseph, id est Christus, occurrit, qui senem jam ætate suscipiat ultimo tempore populum Judæorum, non secundum merita, sed secundum electionem gratiæ, et imponat manum super oculos ejus, et cæcitatem auferat; quod distulit, ut postremus crederet, qui ante non putavit esse credendum. Unde ad Romanos undecimo capite: Quia cæcitas ex parte in Isræl facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Isræl salvus fieret. 23 tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes. 24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via. 25 Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob. 26 Et nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis. 27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus, 28 et ait: Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar.

*45:7 Misit me Deus, etc. AUG. Quæst. in Gen., tom. 3 Quid est quod juxta alia exemplaria ita legitur: Misit enim me Deus ante vos, remanere reliquias vestras super terram, et enutrire semen reliquiarum vestrarum magnum? Hoc enim non usquequaque consonat, etc., usque ad et sic omnis Isræl salvus fieret.

45:10 Habitabis in terra Gessen, etc. HIERON. In Hebræo habetur Gosen. Unde error increvit quod terra Gessen in Arabia sit. Porro, sicut in nostris codicibus est, per extremum m scribitur Gessem, quod mihi nequaquam placet terram significare complutam. Gessem enim in imbrem vertitur, ubi et in plerisque Gessem reperitur.

45:16 Et gavisus est Pharao, etc. Hæc verba Pharaonis quæ ad Joseph de Jacob et filiis ejus locutus est, significant gaudia gentilis populi de conversione Judæorum. Magna enim devotio est Ecclesiæ gentium quod Isræliticus populus ad fidem veniat, quibus, si convertantur et fidei participes exstiterint, promittit spirituales opes virtutum, et gratiam Spiritus sancti, quam qui accipit, indigentia boni non laborabit.

§45:22 Benjamin vero dedit, etc. Trecenti argentei dantur Benjamin, quos a Christo accepit qui prædicat Trinitatem, vel Christi crucem. Unde Paulus ait I ad Corinth. 2: Non judicavi me aliquid scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. Quinque stolas accepit, id est sapientiam omnium sensuum. Præcellit ergo Paulus abundantia meritorum: sed et fratres, id est alii prædicatores, habent gratiam suam, id est binas stolas, ut confiteantur Christum Deum et hominem. Unde Prov. 31: Omnes domestici ejus vestiti duplicibus, id est mystica et morali intelligentia. Mittuntur et patri munera, et Christus promissis muneribus invitat populum suum. Munera portant asini, id est gentiles, inutiles et laboriosi: nunc autem portant utiles in typo Christi munera, in Evangelio munerum largitore. ISID. Expavit Jacob, id est plebs incredula: sed postquam gesta Christi cognovit, revixit spiritus ejus, et qui mortuus videbatur, fide resurrectionis Christi vivificatur. Vocatur ergo a filiis suis, id est, a Petro, Paulo et Joanne, populus Judæorum ad gratiam. Occurrit illi Judas, qui interpretatur confessio, quia præcedit confessio quos ante perfidia possidebat: et sic Joseph, id est Christus, occurrit, qui senem jam ætate suscipiat ultimo tempore populum Judæorum, non secundum merita, sed secundum electionem gratiæ, et imponat manum super oculos ejus, et cæcitatem auferat; quod distulit, ut postremus crederet, qui ante non putavit esse credendum. Unde ad Romanos undecimo capite: Quia cæcitas ex parte in Isræl facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Isræl salvus fieret.