INCIPIT AD HEBRÆOS
1
Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis:*Argumentum In primis videndum est cur apostolus Paulus in hac epistola scribenda non servaverit morem suum, ut vel vocabulum nominis sui, vel ordinis describeret dignitatem. Hæc causa est: quod ad eos scribens qui ex circumcisione crediderant, quasi gentium apostolus et non Hebræorum, sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem ipse demonstrans, meritum officii sui noluit anteferre. Simili etiam modo Joannes apostolus propter humilitatem, in epistola sua nomen suum eadem ratione non prætulit. Hanc autem epistolam ad Hebræos conscriptam, Hebraica lingua fertur Apostolus misisse: cujus sensum et ordinem retinens Lucas evangelista, post excessum beati apostoli Pauli Græco sermone composuit. Olim. Non est novum. Deus, qui est invariabilis tunc et nunc. Loquens. Dicit: loquens, in præsenti, quia quod tunc etiam nunc. Patribus. Id est iis qui carne et cultu Dei patres nobis sunt. In prophetis. Non enim ipsi, sed Deus in eis. Multifarie. Id est multotiens Abrahæ, Isaac, Jacob et cæteris, ac eisdem sæpe. Multisque modis. Quia modo per somnia, ut Danieli: modo aperta voce, ut Moysi: modo interiori inspiratione, ut David. novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula:In Filio, qui prophetis est major. Est enim Dominus prophetarum impletor et sanctificator. Sic ergo propheta est, quod et Dominus prophetarum. Sic et angelus Christus est, ut et Dominus angelorum. Constituit immutabiliter. Hæredem universorum, id est possessorem omnis creaturæ. Non enim jam portio Domini est Jacob, et pars ejus Isræl: sed omnes prorsus nationes mundi. qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis:Qui cum sit splendor gloriæ, etc. Hic secundum divinam naturam commendat Christum, ostendens eum coæternum et coæqualem Patri, ejusdemque cum eo substantiæ, sed alterum in persona. Figura substantiæ. Ecce aliter personaliter, ut figura ab eo cujus est figura. Sed æqualis, quia non dissimilis, sicut ipse ait: Pater in me est; et: Qui videt me, videt et Patrem meum Joan. 14.. Attende quod hæc nomina, scilicet lumen, gloria, quandoque ad naturam divinam referuntur, quandoque ad personam. Et quando ad personam referuntur; modo ad Patrem, modo ad Filium referuntur. Dicimus enim: Pater est lumen, et Filius est lumen. Similiter Pater est gloria, Filius gloria, et hi duo una gloria et unum lumen, non duo. Et dicitur Filius gloria de gloria, sicut lumen de lumine, et principium de principio, et Deus de Deo, non tamen duo dii, sed unus, non duo principia, sed unum. Splendor autem et figura, sicut et imago proprie ad personam Filii referuntur et relative dicuntur. Portansque omnia, etc. Supra dictum est, quia per ipsum fecit omnia. Hic ei nunc summam auctoritatis attribuit, ex eo quod cum auctoritate cuncta gubernat et continet. Sicut enim ab eo creata sunt omnia, ita per eum immutabilem conservantur. Creatoris enim omnipotentia causa est subsistendi omni creaturæ, quæ virtus si ab eis quæ condidit regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret. Purgationem. Postquam ostendit ejus excellentiam quo cuncta creavit et gubernat, hic humilitatis ejus benignitatem commendat. Commonet enim nos crucis et resurrectionis et ascensionis, ubi ait: Sedet, etc. In excelsis. Dicens hoc, non loco concludit Deum: sed ostendit hominem Christum omnibus altiorem, et omnibus eminentiorem. Sic et per dexteram, non Deum deformavit, sed similitudinem honoris demonstravit. Confessus enim nihil demonstrat aliud nisi honoris æqualitatem. tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.§Tanto melior. In psalmo tamen ait: Paulo minus minoratus est ab angelis Psal. 8.. Hic eisdem melior dicitur. Et sicut illud secundum humanam naturam, ita et hoc secundum divinam dictum esse posset intelligi, nisi adderetur effectus, per quod aperitur, quod hic loquitur de eo secundum carnem. Nam secundum hoc quod Patris substantiæ consubstantialis agnoscitur, non est factus, sed natus: de eo ergo sermo versatur secundum humanam naturam, secundum quam et minor fuit angelis passione, et major et melior etiam gratiæ plenitudine, de qua et ipsi angeli ad mensuram accipiunt. Differentius nomen. Dum fuit mortalis, differens nomen habuit, quia angeli ministrabant ei. Postquam immortalis, magis differens. Et quia hoc habere posset, et non pro illis, addit præ illis, id est, valde differens a nomine angelorum, hoc est nomen quod est super omne nomen, scilicet Deus, sive Filius, quod revera dignius est illo quo illi dicuntur angeli, id est nuntii. Filii enim nomen proprietatem ostendit, non adoptionem, quia nisi esset proprius Filius, non posset ex hoc Apostolus amplitudinem honoris asserere. Proprius autem Filius est de ipso Patre genitus. Si autem adoptionis gratia esset Filius, non solum Patre, sed etiam angelis minor esset. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?**Hodie. Ne præterita generatio videretur, dixit hodie. Quanquam enim possit etiam ille dies intelligi, quo Christus secundum hominem natus est, tamen quia hodie præsentiam significat, atque in æternitate nec præteritum est quidquam quasi esse desierit, nec futurum quasi nondum sit, sed præsens tantum: quia quidquid æternum est, semper est: divinius accipitur de sempiterna generatione sapientiæ Dei, quam fides sincerissima et catholica prædicat. Ego ero illi. Id est, honorem illius, vel illi homini de virgine nascituro. Potest tamen et secundum carnem hoc accipi dictum, etenim caro communicat altioribus, sicut et divinitas humilibus. Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.††Iterum introducit, visibilem carne assumpta qui ante invisibilis in mundo erat, quæ assumptio dicitur exitus a Patre: introductio ad hæreditatem, ubi jubetur adorari. Et adorent. Et iterum dicit Pater de eodem Filio: Cum introducit. Id est, cum ostendit intro, usque ad corda hominum, ducendum, per fidem; quid dicit? Et adorent. Adorant angeli, quia jussioni ejus obtemperant et reverentur. Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.‡‡Angelos. Spiritus, naturæ nomen est; angelus, officii. Quos enim Deus spiritus condidit, mittendo nuntios, angelos facit. Et omnibus utitur ad incommutabile arbitrium sententiæ suæ, sive bonis per gratiam ejus, sive malis per propriam voluntatem. Ac per hoc voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum atque motionum. Nihil enim visibiliter fit, quod non de interiori invisibili atque intelligibili aula summi imperatoris, aut jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam. Vel illi spiritus dicuntur angeli quando levia nuntiare mittuntur: quando autem ad vindictam, ut in Sodoma, dicuntur ignis ardens. Sic et ministri Ecclesiæ, ignis sunt dum vitia nostra uruntur, angeli autem, dum verbum Dei nuntiant. Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui.§§Ad Filium. Hic per dignitatem simul et potestatem commendat Christum. In sæculum. Quia semper regnabit, et novissimum judicium semper stabit; unde: Ibunt hi in ignem æternum, et illi in vitam æternam Matth. 25.. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.***Unxit te. Secundum hominem, quia Deitas nullo indiguit. Unctus significat regem vel sacerdotem. Deus repetitur ex magna dilectione. Vel secundum Augustinum: Alter casus est vocativus, alter nominativus, ut sic: O tu Deus Fili, unxit te Deus tuus, scilicet, Pater. In Latino putatur idem casus, sed in Græco evidentissima distinctio est: qua aliter nominativus, aliter vocativus intelligitur. 10 Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.†††Et tu. Post humanitatis excellentiam, iterum redit ad æternitatem Filii. In principio. Quia Creator ante creata exsistit sine ullo initio. Manuum. Virtus jussionis, id est, potentia voluntatis vocatur manus, quia ut voluit facta sunt omnia. 11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent:‡‡‡Peribunt. Ab eo quod sunt, dum immutabuntur in melius creaturæ. Tu autem permanebis. Ut sicut æternus ante omnia, sic quia permanet, idem erit post mutata omnia. Veterascent. Veterascere dicitur quod more vestis consumitur, sicut caro humana, quæ tamen in melius mutabitur. 12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.§§§Et velut amictum. Significat mutationem cœli. Unde: Vidi cœlum novum et terram novam Apoc. 21.. Mutabis eos, etc. Quia facta Dei sub æternitate stabunt, ne ad corruptionem revertantur. Tu autem, ex toto immutabilis. 13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?*Ad quem angelorum. Agere instituit de gloria humanitatis. Sede. Victori Filio confessus offertur a Patre. Pedum. Per pedes stabilitas æterna signatur, id est, in æternitatem, ubi vestigiis quasi positis virtute omnipotentiæ consistit. 14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis?Nonne sunt omnes, etc. Quasi dicat: Utique. Intellige igitur quantus honor nobis exsistit, ut ad nos sicut ad amicos ministros angelos suos destinet Deus. Quamvis enim multum intersit inter angelos et homines, propinquos tamen eos nobiscum fecit, quia nostræ saluti student, propter nos discurrunt, pro nobis suo funguntur officio, hoc est opus angelicum, angelicæ functionis officium, ut omnia fiant pro salute proximorum. Magis autem hoc est opus Christi, quia angelis nobis superioribus præcepit ad nostram salutem suum exhibere ministerium.

*1:1 Argumentum In primis videndum est cur apostolus Paulus in hac epistola scribenda non servaverit morem suum, ut vel vocabulum nominis sui, vel ordinis describeret dignitatem. Hæc causa est: quod ad eos scribens qui ex circumcisione crediderant, quasi gentium apostolus et non Hebræorum, sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem ipse demonstrans, meritum officii sui noluit anteferre. Simili etiam modo Joannes apostolus propter humilitatem, in epistola sua nomen suum eadem ratione non prætulit. Hanc autem epistolam ad Hebræos conscriptam, Hebraica lingua fertur Apostolus misisse: cujus sensum et ordinem retinens Lucas evangelista, post excessum beati apostoli Pauli Græco sermone composuit. Olim. Non est novum. Deus, qui est invariabilis tunc et nunc. Loquens. Dicit: loquens, in præsenti, quia quod tunc etiam nunc. Patribus. Id est iis qui carne et cultu Dei patres nobis sunt. In prophetis. Non enim ipsi, sed Deus in eis. Multifarie. Id est multotiens Abrahæ, Isaac, Jacob et cæteris, ac eisdem sæpe. Multisque modis. Quia modo per somnia, ut Danieli: modo aperta voce, ut Moysi: modo interiori inspiratione, ut David.

1:2 In Filio, qui prophetis est major. Est enim Dominus prophetarum impletor et sanctificator. Sic ergo propheta est, quod et Dominus prophetarum. Sic et angelus Christus est, ut et Dominus angelorum. Constituit immutabiliter. Hæredem universorum, id est possessorem omnis creaturæ. Non enim jam portio Domini est Jacob, et pars ejus Isræl: sed omnes prorsus nationes mundi.

1:3 Qui cum sit splendor gloriæ, etc. Hic secundum divinam naturam commendat Christum, ostendens eum coæternum et coæqualem Patri, ejusdemque cum eo substantiæ, sed alterum in persona. Figura substantiæ. Ecce aliter personaliter, ut figura ab eo cujus est figura. Sed æqualis, quia non dissimilis, sicut ipse ait: Pater in me est; et: Qui videt me, videt et Patrem meum Joan. 14.. Attende quod hæc nomina, scilicet lumen, gloria, quandoque ad naturam divinam referuntur, quandoque ad personam. Et quando ad personam referuntur; modo ad Patrem, modo ad Filium referuntur. Dicimus enim: Pater est lumen, et Filius est lumen. Similiter Pater est gloria, Filius gloria, et hi duo una gloria et unum lumen, non duo. Et dicitur Filius gloria de gloria, sicut lumen de lumine, et principium de principio, et Deus de Deo, non tamen duo dii, sed unus, non duo principia, sed unum. Splendor autem et figura, sicut et imago proprie ad personam Filii referuntur et relative dicuntur. Portansque omnia, etc. Supra dictum est, quia per ipsum fecit omnia. Hic ei nunc summam auctoritatis attribuit, ex eo quod cum auctoritate cuncta gubernat et continet. Sicut enim ab eo creata sunt omnia, ita per eum immutabilem conservantur. Creatoris enim omnipotentia causa est subsistendi omni creaturæ, quæ virtus si ab eis quæ condidit regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret. Purgationem. Postquam ostendit ejus excellentiam quo cuncta creavit et gubernat, hic humilitatis ejus benignitatem commendat. Commonet enim nos crucis et resurrectionis et ascensionis, ubi ait: Sedet, etc. In excelsis. Dicens hoc, non loco concludit Deum: sed ostendit hominem Christum omnibus altiorem, et omnibus eminentiorem. Sic et per dexteram, non Deum deformavit, sed similitudinem honoris demonstravit. Confessus enim nihil demonstrat aliud nisi honoris æqualitatem.

§1:4 Tanto melior. In psalmo tamen ait: Paulo minus minoratus est ab angelis Psal. 8.. Hic eisdem melior dicitur. Et sicut illud secundum humanam naturam, ita et hoc secundum divinam dictum esse posset intelligi, nisi adderetur effectus, per quod aperitur, quod hic loquitur de eo secundum carnem. Nam secundum hoc quod Patris substantiæ consubstantialis agnoscitur, non est factus, sed natus: de eo ergo sermo versatur secundum humanam naturam, secundum quam et minor fuit angelis passione, et major et melior etiam gratiæ plenitudine, de qua et ipsi angeli ad mensuram accipiunt. Differentius nomen. Dum fuit mortalis, differens nomen habuit, quia angeli ministrabant ei. Postquam immortalis, magis differens. Et quia hoc habere posset, et non pro illis, addit præ illis, id est, valde differens a nomine angelorum, hoc est nomen quod est super omne nomen, scilicet Deus, sive Filius, quod revera dignius est illo quo illi dicuntur angeli, id est nuntii. Filii enim nomen proprietatem ostendit, non adoptionem, quia nisi esset proprius Filius, non posset ex hoc Apostolus amplitudinem honoris asserere. Proprius autem Filius est de ipso Patre genitus. Si autem adoptionis gratia esset Filius, non solum Patre, sed etiam angelis minor esset.

**1:5 Hodie. Ne præterita generatio videretur, dixit hodie. Quanquam enim possit etiam ille dies intelligi, quo Christus secundum hominem natus est, tamen quia hodie præsentiam significat, atque in æternitate nec præteritum est quidquam quasi esse desierit, nec futurum quasi nondum sit, sed præsens tantum: quia quidquid æternum est, semper est: divinius accipitur de sempiterna generatione sapientiæ Dei, quam fides sincerissima et catholica prædicat. Ego ero illi. Id est, honorem illius, vel illi homini de virgine nascituro. Potest tamen et secundum carnem hoc accipi dictum, etenim caro communicat altioribus, sicut et divinitas humilibus.

††1:6 Iterum introducit, visibilem carne assumpta qui ante invisibilis in mundo erat, quæ assumptio dicitur exitus a Patre: introductio ad hæreditatem, ubi jubetur adorari. Et adorent. Et iterum dicit Pater de eodem Filio: Cum introducit. Id est, cum ostendit intro, usque ad corda hominum, ducendum, per fidem; quid dicit? Et adorent. Adorant angeli, quia jussioni ejus obtemperant et reverentur.

‡‡1:7 Angelos. Spiritus, naturæ nomen est; angelus, officii. Quos enim Deus spiritus condidit, mittendo nuntios, angelos facit. Et omnibus utitur ad incommutabile arbitrium sententiæ suæ, sive bonis per gratiam ejus, sive malis per propriam voluntatem. Ac per hoc voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum atque motionum. Nihil enim visibiliter fit, quod non de interiori invisibili atque intelligibili aula summi imperatoris, aut jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam. Vel illi spiritus dicuntur angeli quando levia nuntiare mittuntur: quando autem ad vindictam, ut in Sodoma, dicuntur ignis ardens. Sic et ministri Ecclesiæ, ignis sunt dum vitia nostra uruntur, angeli autem, dum verbum Dei nuntiant.

§§1:8 Ad Filium. Hic per dignitatem simul et potestatem commendat Christum. In sæculum. Quia semper regnabit, et novissimum judicium semper stabit; unde: Ibunt hi in ignem æternum, et illi in vitam æternam Matth. 25..

***1:9 Unxit te. Secundum hominem, quia Deitas nullo indiguit. Unctus significat regem vel sacerdotem. Deus repetitur ex magna dilectione. Vel secundum Augustinum: Alter casus est vocativus, alter nominativus, ut sic: O tu Deus Fili, unxit te Deus tuus, scilicet, Pater. In Latino putatur idem casus, sed in Græco evidentissima distinctio est: qua aliter nominativus, aliter vocativus intelligitur.

†††1:10 Et tu. Post humanitatis excellentiam, iterum redit ad æternitatem Filii. In principio. Quia Creator ante creata exsistit sine ullo initio. Manuum. Virtus jussionis, id est, potentia voluntatis vocatur manus, quia ut voluit facta sunt omnia.

‡‡‡1:11 Peribunt. Ab eo quod sunt, dum immutabuntur in melius creaturæ. Tu autem permanebis. Ut sicut æternus ante omnia, sic quia permanet, idem erit post mutata omnia. Veterascent. Veterascere dicitur quod more vestis consumitur, sicut caro humana, quæ tamen in melius mutabitur.

§§§1:12 Et velut amictum. Significat mutationem cœli. Unde: Vidi cœlum novum et terram novam Apoc. 21.. Mutabis eos, etc. Quia facta Dei sub æternitate stabunt, ne ad corruptionem revertantur. Tu autem, ex toto immutabilis.

*1:13 Ad quem angelorum. Agere instituit de gloria humanitatis. Sede. Victori Filio confessus offertur a Patre. Pedum. Per pedes stabilitas æterna signatur, id est, in æternitatem, ubi vestigiis quasi positis virtute omnipotentiæ consistit.

1:14 Nonne sunt omnes, etc. Quasi dicat: Utique. Intellige igitur quantus honor nobis exsistit, ut ad nos sicut ad amicos ministros angelos suos destinet Deus. Quamvis enim multum intersit inter angelos et homines, propinquos tamen eos nobiscum fecit, quia nostræ saluti student, propter nos discurrunt, pro nobis suo funguntur officio, hoc est opus angelicum, angelicæ functionis officium, ut omnia fiant pro salute proximorum. Magis autem hoc est opus Christi, quia angelis nobis superioribus præcepit ad nostram salutem suum exhibere ministerium.