3
Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum:*Unde fratres. Ex omnibus superioribus infert; quasi: Quia potens, quia passus pro nobis, et potest auxiliari. qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.Qui fidelis. Incipit Christum comparare Moysi, sicut supra prophetis et angelis, ita ut sit præ Moyse fidelis, quia non suam, sed Patris gloriam quæsivit, nec ejus mandata abscondit. Qui Christus fidelis est Patri (sicut Moyses) in omni domo Judæorum et gentium. Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.Amplioris. Quasi: Quod fidelis fuerit, ipse effectus indicat: quia dignus est gloria, ut Moyses: et quidem ampliore præ Moyse, id est, quam Moyses, vel præ Moyse exsistens in merendo. Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.§Omnis namque domus, etc. Fabricavit dico, per se enim non potest fieri, sed ab aliquo. An ideo a Christo? Vere, quia Deus est qui facit domum, et omnia. Qui autem omnia creavit, et domum. Deus est. Utriusque enim domus tam ejus quam rexit Moyses, quam ejus quam erexit Christus, factor est Deus. Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant:**Et Moyses. Ostendit Christum dignum ampliori gloria quam Moysen, quia Christus fabricator est domus, non autem Moyses. Hic aliam rationem etiam ostendit, quia scilicet Christus filius, Moyses famulus est, qui et carnalia carnalibus tradebat, Christus vero spiritualia. Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis,††Quapropter. Cum supra præ angelis et prophetis Christum commendasset in multis, subintulit nos oportere observare quæ ab illo audivimus; ita et nunc commendato ipso præ Moyse, incipit eos terrere, ne sint increduli Christo, per patrum similitudinem; et ne amittant requiem, blanditur, per opportunitatem temporis. Hodie. Modo, per se loquitur, qui prius per præcones: si tunc duri modo estote molles. nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,‡‡Nolite obdurare corda vestra; id est, nolite Deo rebelles et contumaces esse, sed obsequentes. ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea§§Probaverunt; id est, curiositatis causa exquisierunt. 10 quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,***Offensus. Valde et implacabiliter iratus. Infensus. Vel proximus adhibendo correctionis flagella. 11 sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.†††In ira mea. Irasci dicitur Deus per figuram anthropopathos. Si introibunt in requiem meam. Aposiopesis est, id est non introibunt. 12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo:‡‡‡Cor malum incredulitatis. Ut putetis Christum non sufficere sine lege, quod est malum, quia sic ruit homo in multa peccata. Nec hoc leve, quia hoc est cor discedendi a Deo vivo. 13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.§§§Donec hodie; id est, tempus gratiæ, et de quo aiebat propheta superius in psalmis, quia non minus modo præstatur credentibus gratia ad salutem, quam ipso Christo præsente corporaliter. Fallacia peccati, id est diaboli, qui est causa peccati. 14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.*Participes enim Christi. Debetis hortari, et non esse duri, quia quod non eramus, facti sumus per gratiam, habentes partem cum Christo in hæreditate: hac tamen conditione, si initium substantiæ, id est fidei, quæ est initium bonorum, per quam Deus existit, in nobis, et per quam deificamur, et divinæ substantiæ participamus, usque ad finem, firmum retineamus. 15 Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. 16 Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.Quidam enim audientes. Hoc ideo dicit, ne quis putet satis esse audire de requie, quia et illi omnes audierunt, sed non omnes audierunt, sed non omnes pervenerunt. 17 Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? 18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? 19 Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.

*3:1 Unde fratres. Ex omnibus superioribus infert; quasi: Quia potens, quia passus pro nobis, et potest auxiliari.

3:2 Qui fidelis. Incipit Christum comparare Moysi, sicut supra prophetis et angelis, ita ut sit præ Moyse fidelis, quia non suam, sed Patris gloriam quæsivit, nec ejus mandata abscondit. Qui Christus fidelis est Patri (sicut Moyses) in omni domo Judæorum et gentium.

3:3 Amplioris. Quasi: Quod fidelis fuerit, ipse effectus indicat: quia dignus est gloria, ut Moyses: et quidem ampliore præ Moyse, id est, quam Moyses, vel præ Moyse exsistens in merendo.

§3:4 Omnis namque domus, etc. Fabricavit dico, per se enim non potest fieri, sed ab aliquo. An ideo a Christo? Vere, quia Deus est qui facit domum, et omnia. Qui autem omnia creavit, et domum. Deus est. Utriusque enim domus tam ejus quam rexit Moyses, quam ejus quam erexit Christus, factor est Deus.

**3:5 Et Moyses. Ostendit Christum dignum ampliori gloria quam Moysen, quia Christus fabricator est domus, non autem Moyses. Hic aliam rationem etiam ostendit, quia scilicet Christus filius, Moyses famulus est, qui et carnalia carnalibus tradebat, Christus vero spiritualia.

††3:7 Quapropter. Cum supra præ angelis et prophetis Christum commendasset in multis, subintulit nos oportere observare quæ ab illo audivimus; ita et nunc commendato ipso præ Moyse, incipit eos terrere, ne sint increduli Christo, per patrum similitudinem; et ne amittant requiem, blanditur, per opportunitatem temporis. Hodie. Modo, per se loquitur, qui prius per præcones: si tunc duri modo estote molles.

‡‡3:8 Nolite obdurare corda vestra; id est, nolite Deo rebelles et contumaces esse, sed obsequentes.

§§3:9 Probaverunt; id est, curiositatis causa exquisierunt.

***3:10 Offensus. Valde et implacabiliter iratus. Infensus. Vel proximus adhibendo correctionis flagella.

†††3:11 In ira mea. Irasci dicitur Deus per figuram anthropopathos. Si introibunt in requiem meam. Aposiopesis est, id est non introibunt.

‡‡‡3:12 Cor malum incredulitatis. Ut putetis Christum non sufficere sine lege, quod est malum, quia sic ruit homo in multa peccata. Nec hoc leve, quia hoc est cor discedendi a Deo vivo.

§§§3:13 Donec hodie; id est, tempus gratiæ, et de quo aiebat propheta superius in psalmis, quia non minus modo præstatur credentibus gratia ad salutem, quam ipso Christo præsente corporaliter. Fallacia peccati, id est diaboli, qui est causa peccati.

*3:14 Participes enim Christi. Debetis hortari, et non esse duri, quia quod non eramus, facti sumus per gratiam, habentes partem cum Christo in hæreditate: hac tamen conditione, si initium substantiæ, id est fidei, quæ est initium bonorum, per quam Deus existit, in nobis, et per quam deificamur, et divinæ substantiæ participamus, usque ad finem, firmum retineamus.

3:16 Quidam enim audientes. Hoc ideo dicit, ne quis putet satis esse audire de requie, quia et illi omnes audierunt, sed non omnes audierunt, sed non omnes pervenerunt.