9
Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare.*Habuit. Hucusque differentiam Testamentorum ostendit, et quod Veteri Novum supereminet, et illud immutat. Nunc idem ostendit ex ipsius tabernaculi schemate. Sanctum, non spiritale, sed: Sæculare. Quia putabatur ab hominibus sanctum. Et vere habuit sanctum sæculare, quia tabernaculum primum et secundum. Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.Tabernaculum enim sanctum. Primum tabernaculum intus habuit altare incensi; ante fores sub dio, altare holocaustorum: vel quod foris est significat Vetus Testamentum, et est figura figuræ; intus significat Novum Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula.Cherubim. Per Cherubim significatur plenitudo scientiæ; per propitiatorium super arcam, Christus, quia ipsi Christo a Deo Patre specialiter datum est, ut esset propitiatio pro peccatis nostris. His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia:§In anno. Quod singulis annis intrabatur, significabatur non venisse adhuc perfectionem. Pro sua et populi ignorantia. Christus pro populo suo obtulit, pro se vero non, nisi in membris suis. Unde ipse ait: Verba delictorum meorum Psal. 21.. Delicta enim nostra sua dicit, quia ea suscepit, non ad habendum, sed ad delendum. hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum:**Nondum propalatam. Cœlum adhuc inaccessibile est mortalibus secundum corporis conditionem, ante vero etiam secundum animas. Sed patienter exspectanda est resurrectio, in qua et corporibus per Christum patebit in cœlum accessus. Sanctorum viam. Via sanctorum est Christus, vel spiritualis intelligentia legis per quam ascenditur in interiora cœli. quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,††Quæ parabola. Quod autem hæc de sacrificiis consummandis vel in primo vel in secundo tabernaculo secundum significationem dicta sint, aperit, subdens: quæ parabola est, etc. 10 et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.‡‡Usque ad tempus correctionis; id est usque ad tempus gratiæ, quo in melius corrigendi erant ii qui hucusque sub pædagogo erant, quos lex non poterat perfectos facere, non tamen eo tempore debebat cessare. 11 Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis:§§Per amplius. Christus introivit tabernaculum, id est, cœlum. Nomine signi, id est tabernaculi, designat Apostolus signatum, id est cœlum, quod bene dicitur, per amplius, quia plures capit quam terrenum illud, et perfectius, quia ibi perfecta beatitudo. 12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.***In sancta. Exponit quod dixerat: Tabernaculum non manufactum, sancta sanctorum, id est cœlestia. 13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis:†††Si enim sanguis. Quod per Christum potuerit esse redemptio, a minori probat, quia per illa legalia fiebat mundatio corporalis. Hircorum. Hircus Christum significat, per similitudinem carnis peccati. Taurus dicitur Christus, quia duorum Testamentorum cornibus ventilat inimicos. Ad emundationem carnis, id est, ut caro emundata sit propter legis præceptum; sed in Christo est perfectio. 14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?‡‡‡Obtulit semetipsum. Christus, medius inter Deum et homines, dator est Novi Testamenti: quasi pontifex nobis est dator legis novæ. Immaculatum. Illius sanguis est immaculatus. Ac operibus mortuis; id est peccatis, quæ qui tangit inquinatur, sicut qui tangebat mortuum coinquinabatur; nec intrat in cœlum, sicut nec ille in templum. Viventi. Christi tamen mors erat necessaria in redemptione non modo gentilium, sed et earum prævaricationum quas lex ostendebat, non solvebat. Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus nisi Unigenitus Dei pro nobis moreretur, debitoribus mortis; sed sic fecit nos dignos Testamenti et promissæ hæreditatis, et ita Testamentum factum est firmum. 15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.§§§Intercedente. Inter Vetus Testamentum et Novum (in quibus non solum sacramenta divisa sunt, sed et promissa) distinctio est passio Christi, in cujus morte constat terrena non promitti, sed æterna. In morte enim Unigeniti necesse est magna sperari. 16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.*Ubi enim. Christus est dator Novi Testamenti, morte intercedente, nunc vero in confirmationem Testamenti, poterat Christus mori ut probat consuetudine humanæ legis. 17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. 18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. 19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,Lana. Charitas Christi est nobis lana, de qua vestem faciamus. 20 dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. 21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. 22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.Et sine sanguinis effusione, etc. Hæc determinatio ideo apponitur, quia per aquam aspersionis quæ fiebat de cinere vitulæ rufæ, fiebat remissio peccatorum aliquando, quando non effundebatur sanguis, sed tamen effusus erat in immolatione vitulæ. In illis autem sacrificiis quamvis magis ea perverso populo fuerint congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata, figura tamen veritatis fuerunt quæ Christus est, cujus sanguine redempti et mundati sumus, quia nostra emundatio et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est. 23 Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.§Ipsa autem cœlestia. Christus, qui in quibusdam significatus est, non indiguit mundari, sed omnes sui indigent; attamen signa ejus quæ in tabernaculo usum ministrationis præstabant, sanguine mundata sunt. 24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: 25 neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno:**Neque ut sæpe, etc. Probavit, quod Christus per hostiam suam cœlestia mundavit; modo probat quod melioribus hostiis, id est, quod ejus hostia fuit dignior et efficacior omnibus aliis: quia illæ sæpe iteratæ sine consummatione, hæc semel oblata ad patriam reducit. 26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.††Alioquin, etc. Si semel oblatus non sufficeret omnium in se credentium peccata exhaurire, oportuisset eum pati sæpius ab origine mundi; quod, ne fieret, semel passus est in consummatione sæculorum. In consummatione. Id est, in ultima ætate in qua sunt omnia adimpleta quæ ante imperfecta, et ideo non opus fuit, ut inciperet pati ab origine mundi. 27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium:‡‡Et quemadmodum. Lex naturalis id ostendit, quod per inconveniens probatum est. Semel mori. Non est intelligendum quod aliqua peccati sui, necessitate Christus oblatus sit, etiam semel, imo sola voluntate. Verum ut homo semel mortuus necessitate et jure naturæ amplius non moritur, sic et Christus eodem jure semel oblatus non potest amplius mori. Post hoc autem. Post semel mori, restat judicium, in quo omnes accipiant secundum quod meruerunt; non restat autem ut iterum surgant, et denuo moriantur. 28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.§§Sine peccato apparebit. Ita quod tunc non erit hostia pro peccato, sed justitia in remunerando, vel damnando. Quod si nec in die iræ hostia erit, multo minus in aliis temporibus. Vel sine peccato, id est similitudine carnis peccati, sed potius in carne gloriosa.

*9:1 Habuit. Hucusque differentiam Testamentorum ostendit, et quod Veteri Novum supereminet, et illud immutat. Nunc idem ostendit ex ipsius tabernaculi schemate. Sanctum, non spiritale, sed: Sæculare. Quia putabatur ab hominibus sanctum. Et vere habuit sanctum sæculare, quia tabernaculum primum et secundum.

9:2 Tabernaculum enim sanctum. Primum tabernaculum intus habuit altare incensi; ante fores sub dio, altare holocaustorum: vel quod foris est significat Vetus Testamentum, et est figura figuræ; intus significat Novum

9:5 Cherubim. Per Cherubim significatur plenitudo scientiæ; per propitiatorium super arcam, Christus, quia ipsi Christo a Deo Patre specialiter datum est, ut esset propitiatio pro peccatis nostris.

§9:7 In anno. Quod singulis annis intrabatur, significabatur non venisse adhuc perfectionem. Pro sua et populi ignorantia. Christus pro populo suo obtulit, pro se vero non, nisi in membris suis. Unde ipse ait: Verba delictorum meorum Psal. 21.. Delicta enim nostra sua dicit, quia ea suscepit, non ad habendum, sed ad delendum.

**9:8 Nondum propalatam. Cœlum adhuc inaccessibile est mortalibus secundum corporis conditionem, ante vero etiam secundum animas. Sed patienter exspectanda est resurrectio, in qua et corporibus per Christum patebit in cœlum accessus. Sanctorum viam. Via sanctorum est Christus, vel spiritualis intelligentia legis per quam ascenditur in interiora cœli.

††9:9 Quæ parabola. Quod autem hæc de sacrificiis consummandis vel in primo vel in secundo tabernaculo secundum significationem dicta sint, aperit, subdens: quæ parabola est, etc.

‡‡9:10 Usque ad tempus correctionis; id est usque ad tempus gratiæ, quo in melius corrigendi erant ii qui hucusque sub pædagogo erant, quos lex non poterat perfectos facere, non tamen eo tempore debebat cessare.

§§9:11 Per amplius. Christus introivit tabernaculum, id est, cœlum. Nomine signi, id est tabernaculi, designat Apostolus signatum, id est cœlum, quod bene dicitur, per amplius, quia plures capit quam terrenum illud, et perfectius, quia ibi perfecta beatitudo.

***9:12 In sancta. Exponit quod dixerat: Tabernaculum non manufactum, sancta sanctorum, id est cœlestia.

†††9:13 Si enim sanguis. Quod per Christum potuerit esse redemptio, a minori probat, quia per illa legalia fiebat mundatio corporalis. Hircorum. Hircus Christum significat, per similitudinem carnis peccati. Taurus dicitur Christus, quia duorum Testamentorum cornibus ventilat inimicos. Ad emundationem carnis, id est, ut caro emundata sit propter legis præceptum; sed in Christo est perfectio.

‡‡‡9:14 Obtulit semetipsum. Christus, medius inter Deum et homines, dator est Novi Testamenti: quasi pontifex nobis est dator legis novæ. Immaculatum. Illius sanguis est immaculatus. Ac operibus mortuis; id est peccatis, quæ qui tangit inquinatur, sicut qui tangebat mortuum coinquinabatur; nec intrat in cœlum, sicut nec ille in templum. Viventi. Christi tamen mors erat necessaria in redemptione non modo gentilium, sed et earum prævaricationum quas lex ostendebat, non solvebat. Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus nisi Unigenitus Dei pro nobis moreretur, debitoribus mortis; sed sic fecit nos dignos Testamenti et promissæ hæreditatis, et ita Testamentum factum est firmum.

§§§9:15 Intercedente. Inter Vetus Testamentum et Novum (in quibus non solum sacramenta divisa sunt, sed et promissa) distinctio est passio Christi, in cujus morte constat terrena non promitti, sed æterna. In morte enim Unigeniti necesse est magna sperari.

*9:16 Ubi enim. Christus est dator Novi Testamenti, morte intercedente, nunc vero in confirmationem Testamenti, poterat Christus mori ut probat consuetudine humanæ legis.

9:19 Lana. Charitas Christi est nobis lana, de qua vestem faciamus.

9:22 Et sine sanguinis effusione, etc. Hæc determinatio ideo apponitur, quia per aquam aspersionis quæ fiebat de cinere vitulæ rufæ, fiebat remissio peccatorum aliquando, quando non effundebatur sanguis, sed tamen effusus erat in immolatione vitulæ. In illis autem sacrificiis quamvis magis ea perverso populo fuerint congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata, figura tamen veritatis fuerunt quæ Christus est, cujus sanguine redempti et mundati sumus, quia nostra emundatio et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est.

§9:23 Ipsa autem cœlestia. Christus, qui in quibusdam significatus est, non indiguit mundari, sed omnes sui indigent; attamen signa ejus quæ in tabernaculo usum ministrationis præstabant, sanguine mundata sunt.

**9:25 Neque ut sæpe, etc. Probavit, quod Christus per hostiam suam cœlestia mundavit; modo probat quod melioribus hostiis, id est, quod ejus hostia fuit dignior et efficacior omnibus aliis: quia illæ sæpe iteratæ sine consummatione, hæc semel oblata ad patriam reducit.

††9:26 Alioquin, etc. Si semel oblatus non sufficeret omnium in se credentium peccata exhaurire, oportuisset eum pati sæpius ab origine mundi; quod, ne fieret, semel passus est in consummatione sæculorum. In consummatione. Id est, in ultima ætate in qua sunt omnia adimpleta quæ ante imperfecta, et ideo non opus fuit, ut inciperet pati ab origine mundi.

‡‡9:27 Et quemadmodum. Lex naturalis id ostendit, quod per inconveniens probatum est. Semel mori. Non est intelligendum quod aliqua peccati sui, necessitate Christus oblatus sit, etiam semel, imo sola voluntate. Verum ut homo semel mortuus necessitate et jure naturæ amplius non moritur, sic et Christus eodem jure semel oblatus non potest amplius mori. Post hoc autem. Post semel mori, restat judicium, in quo omnes accipiant secundum quod meruerunt; non restat autem ut iterum surgant, et denuo moriantur.

§§9:28 Sine peccato apparebit. Ita quod tunc non erit hostia pro peccato, sed justitia in remunerando, vel damnando. Quod si nec in die iræ hostia erit, multo minus in aliis temporibus. Vel sine peccato, id est similitudine carnis peccati, sed potius in carne gloriosa.