12
Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen:*Ideoque et nos. Post fidei commendationem, ad illud quod incœperat redit, exhortans ad patientiam pluribus modis, et præcipue ipsius Christi exemplo. Nubem. Id est multitudinem sanctorum, qui testes sunt fidei, qui ut nubes exemplo sui in æstu tribulationum nos refrigerant, et doctrinis compluunt. aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.Qui proposito sibi gaudio, etc. Sic nos proposito nobis æterno gaudio, posthabita confusione, debemus currere; vel, proposito sibi gaudio temporalis regni, quando voluerunt eum turbæ rapere ut facerent regem, et noluit, quia erat via humilitatis. Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.Deficientes. Deficere est timore tribulationis fidem negare. Itaque non debetis deficere, neque enim estis obliti vos consolationis, nec debetis oblivisci. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes: et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit.§Omnem filium. Etiam unicum qui fuit sine peccato. Si ergo exceptus es a passione flagellorum, exceptus es a numero filiorum. Unicus ille de Patris substantia natus æqualis Patri in forma Dei, Verbum quo facta sunt omnia, non habebat ubi flagellaretur. Ad hoc autem carne indutus est, ut sine flagello non esset. Qui flagellat unicum sine peccato, relinquit adoptatum qui est cum peccato? Unicus sine peccato, non tamen sine flagello, exemplum nobis proposuit in passionibus suis. Non ergo turbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna perpetitur, si obliti non sumus quæ pertulerit Justus justorum, Sanctusque sanctorum. Et attende hic justitiam et misericordiam Dei. Justitia est in eo quod flagellat. Misericordia vero in eo quod recipit. In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis.**Ergo adulteri. Nota non jure vocari patrem, qui ex adulterio genuerit, quia ab eo geniti, non dicuntur filii legitimi. Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?††Reverebamur. Revereri est cum timore honorem impendere. 10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.‡‡Et illi quidem. Hic alia ratio ostenditur, quare obtemperandum sit Deo. Ad id quod utile est, scilicet, in recipiendo sanctificationem ejus. 11 Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.§§Disciplina. Hæc græce dicitur, id est, eruditio per molestias, quando pro peccatis suis mala quis patitur, ut corrigatur prout hic intelligitur. Est et disciplina quæ scientia dicitur, et a discendo nomen accepit, et Græce dicitur. 12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,***Manus. Id est affectum charitatis, quo Deum complectebamini olim, iterum erigite sursum ad Deum; et genua, id est fortitudinem, quæ soluta est refrigerata charitate. 13 et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.†††Gressus. Ut vestra fides recte incedat, confitendo quod credit, etsi opus est patiendo. Fides recte dicitur pes, quia totum portat. Ita gressus rectos, ut non aliquis deviet a vera via fidei, sicut ille qui carnales observantias recipit, nam hoc est errare. Et non claudicet, sicut qui timore passionis titubat, sed sanctur, si erravit vel timuit; vel recti gressus, sunt recta intentio in operibus. 14 Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum:‡‡‡Sanctimoniam. Id est castitatem mentis et corporis; unde: Beati mundo corde, quoniam Matth. 5., etc. Sine qua nemo videbit Deum. Ecce quomodo exterruit amatorem boni, id est, visionis Dei. Non dixit, in ignem mittetur; vel, infatigabilibus tortoribus dabitur (quæ tamen vera sunt); sed volens te amatorem boni esse, id est, visionis Dei, non formidatorem mali, ait: sine qua nemo, etc. Ex eo ipso quod desideras, te terret. 15 contemplantes nequis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.§§§Contemplantes, etc. Ne dubitetis posse esse tam patientes, quia gratia Dei præsto est; sed ne desitis ei, hoc modo potestis retinere gratiam. Ne qua radix, etc. Delectatio peccati vere dicitur amaritudo, et ideo vitanda. Radix amaritudinis, mala cogitatio, quæ non dulces fructus, id est opera, sed amaros generat, quibus impeditur iter ad cœlum. 16 Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua:*Ne quis fornicator, etc. Hic quomodo contemplari debeant, ne qua radix amaritudinis germinet, ostendit per partes in quibus aliquos de illis notat. Primitiva. Vel primogenita sua. Primitiva hic appellat honorem et dignitatem sacerdotii, quia ante sacerdotium Aaron, omnes primogeniti erant sacerdotes, sicut fuit Sem: et hæc erat magna dignitas, quia et de substantia et de hæreditate paterna majorem portionem sumebat. Vestiumque ornatu locupletior resplendebat, eique benedictio dabatur. Ecce quam procul a religione fuit Esau, qui pro ventre dedit benedictionem. Cujus factum ideo commemorat, ut dehortetur ab illius similitudine. 17 scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. 18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,Non enim accessistis. Dixerat, ne quis desit gratiæ his modis quos subdidit, parata enim est gratia, et hoc est: Non enim accessistis ad asperitatem legis, quam describit, ut econtra intelligatur suavitas gratiæ, non ad ignem, sed ad Spiritum sanctum, qui est ignis consumens peccata, ad quem non motu corporis, sed spiritu itur. Turbinem. Turbo est vis ventorum cum grandine et pluvia, et significat impetum vitiorum quæ per legem magis damnata sunt. Sed modo venitur ad serenitatem per gratiam Spiritus. Caliginem. Hoc ponit quia obscura lex fuit, modo clara intelligentia. Procellam, quæ est major quam turbo, et est tempestas quæ quocunque impellit. Hæc est servitus peccati secundum operationem quæ per legem trahebat homines: modo autem est requies a vitiis imperfectis. 19 et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.Tubæ sonum. Tuba est signum motionis ad bellum, et est motus delectationis qui non per legem, sed per gratiam exstinguitur. Vocem verborum. Hujusmodi vox est legis præceptio et comminatio, quam populus gravem putavit et intolerabilem, quia sola præceptio erat, sine gratia adjuvante. 20 Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.§Non enim portabant. Quia sine gratia insufficientes erant ad observanda præcepta. Et si bestia, etc. Mons est divinitas; bestia, defectus rationis, quod est quando verbum blasphemiæ profertur in Deum. Tangere est offendere. Tangit ergo montem bestia, qui offendit Deum blasphemia, quem præcipit lex sine misericordia lapidari; sed in Ecclesia, si vult reverti, misericorditer suscipitur. 21 Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus. 22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam,**Sed accessistis. Ex superioribus ista pendent, ubi dicit ad quæ accesserint post remotionem illorum, et non ponit contraria eorum quæ ex opposito intelliguntur, sicut supra assignatum est, sed primum quod ex eis sequitur, ut per hoc magis suadeat tenendam esse gratiam. Ad Sion. Id est, ad eos qui in alto speculantur Deum, quod speculari est magnum præmium. Et civitatem Dei. Hoc dicit, quia Deus in eis habitat quando eos justificat. 23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,††Qui conscripti sunt. Quasi dicat: Ne dubitetis ad angelos pervenire, quia vestri antecessores pervenerunt, et hoc est: Qui conscripti sunt, id est, cum eis qui in cœlis sunt, scripti sunt, id est in eorum ordine sunt. 24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. 25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. 26 Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum.‡‡Adhuc semel, etc. Quasi dicat: Jam fuerunt mota, sed adhuc movebo: per semel notat quod ulterius non sunt movenda. Sed etiam cœlum, quod inferius est, scilicet æreum: unde dicuntur aves cœli. Totus autem pene ær iste ventosus, quem cœlum vel cœlos Scriptura vocat: istos utique imos, non illos supremos (ubi sol et luna et sidera constituta sunt) dicit hic Scriptura movendos, et alibi, perituros, propter magnam sui quamdam commutationem. 27 Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia.§§Quæ sunt immobilia. Quasi dicat: Id profecto sunt, quia quidquid erunt vel in principalibus essentiis, vel in formis extrinsecus sumptis, secundum id immobilia erunt. 28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.***Itaque regnum immobile. Quia Deus cœlum et terram immobilem promittit, patet quod habemus gratiam, sine qua non possemus ad illud promissum pervenire, sed per eam suscipimus illud regnum immobile, ut ideo nullus desit gratiæ. Habeamus gratiam. Id est, fidem, spem et charitatem in sancta operatione; vel: Habeamus gratiam, id est, gratias agamus de omnibus, non murmurantes in aliquo, quia sic bene servitur Deo. 29 Etenim Deus noster ignis consumens est.†††Deus noster ignis. Id est Spiritus sanctus, qui est donum et gratia illa, quia nobis gratis datus.

*12:1 Ideoque et nos. Post fidei commendationem, ad illud quod incœperat redit, exhortans ad patientiam pluribus modis, et præcipue ipsius Christi exemplo. Nubem. Id est multitudinem sanctorum, qui testes sunt fidei, qui ut nubes exemplo sui in æstu tribulationum nos refrigerant, et doctrinis compluunt.

12:2 Qui proposito sibi gaudio, etc. Sic nos proposito nobis æterno gaudio, posthabita confusione, debemus currere; vel, proposito sibi gaudio temporalis regni, quando voluerunt eum turbæ rapere ut facerent regem, et noluit, quia erat via humilitatis.

12:3 Deficientes. Deficere est timore tribulationis fidem negare. Itaque non debetis deficere, neque enim estis obliti vos consolationis, nec debetis oblivisci.

§12:6 Omnem filium. Etiam unicum qui fuit sine peccato. Si ergo exceptus es a passione flagellorum, exceptus es a numero filiorum. Unicus ille de Patris substantia natus æqualis Patri in forma Dei, Verbum quo facta sunt omnia, non habebat ubi flagellaretur. Ad hoc autem carne indutus est, ut sine flagello non esset. Qui flagellat unicum sine peccato, relinquit adoptatum qui est cum peccato? Unicus sine peccato, non tamen sine flagello, exemplum nobis proposuit in passionibus suis. Non ergo turbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna perpetitur, si obliti non sumus quæ pertulerit Justus justorum, Sanctusque sanctorum. Et attende hic justitiam et misericordiam Dei. Justitia est in eo quod flagellat. Misericordia vero in eo quod recipit.

**12:8 Ergo adulteri. Nota non jure vocari patrem, qui ex adulterio genuerit, quia ab eo geniti, non dicuntur filii legitimi.

††12:9 Reverebamur. Revereri est cum timore honorem impendere.

‡‡12:10 Et illi quidem. Hic alia ratio ostenditur, quare obtemperandum sit Deo. Ad id quod utile est, scilicet, in recipiendo sanctificationem ejus.

§§12:11 Disciplina. Hæc græce dicitur, id est, eruditio per molestias, quando pro peccatis suis mala quis patitur, ut corrigatur prout hic intelligitur. Est et disciplina quæ scientia dicitur, et a discendo nomen accepit, et Græce dicitur.

***12:12 Manus. Id est affectum charitatis, quo Deum complectebamini olim, iterum erigite sursum ad Deum; et genua, id est fortitudinem, quæ soluta est refrigerata charitate.

†††12:13 Gressus. Ut vestra fides recte incedat, confitendo quod credit, etsi opus est patiendo. Fides recte dicitur pes, quia totum portat. Ita gressus rectos, ut non aliquis deviet a vera via fidei, sicut ille qui carnales observantias recipit, nam hoc est errare. Et non claudicet, sicut qui timore passionis titubat, sed sanctur, si erravit vel timuit; vel recti gressus, sunt recta intentio in operibus.

‡‡‡12:14 Sanctimoniam. Id est castitatem mentis et corporis; unde: Beati mundo corde, quoniam Matth. 5., etc. Sine qua nemo videbit Deum. Ecce quomodo exterruit amatorem boni, id est, visionis Dei. Non dixit, in ignem mittetur; vel, infatigabilibus tortoribus dabitur (quæ tamen vera sunt); sed volens te amatorem boni esse, id est, visionis Dei, non formidatorem mali, ait: sine qua nemo, etc. Ex eo ipso quod desideras, te terret.

§§§12:15 Contemplantes, etc. Ne dubitetis posse esse tam patientes, quia gratia Dei præsto est; sed ne desitis ei, hoc modo potestis retinere gratiam. Ne qua radix, etc. Delectatio peccati vere dicitur amaritudo, et ideo vitanda. Radix amaritudinis, mala cogitatio, quæ non dulces fructus, id est opera, sed amaros generat, quibus impeditur iter ad cœlum.

*12:16 Ne quis fornicator, etc. Hic quomodo contemplari debeant, ne qua radix amaritudinis germinet, ostendit per partes in quibus aliquos de illis notat. Primitiva. Vel primogenita sua. Primitiva hic appellat honorem et dignitatem sacerdotii, quia ante sacerdotium Aaron, omnes primogeniti erant sacerdotes, sicut fuit Sem: et hæc erat magna dignitas, quia et de substantia et de hæreditate paterna majorem portionem sumebat. Vestiumque ornatu locupletior resplendebat, eique benedictio dabatur. Ecce quam procul a religione fuit Esau, qui pro ventre dedit benedictionem. Cujus factum ideo commemorat, ut dehortetur ab illius similitudine.

12:18 Non enim accessistis. Dixerat, ne quis desit gratiæ his modis quos subdidit, parata enim est gratia, et hoc est: Non enim accessistis ad asperitatem legis, quam describit, ut econtra intelligatur suavitas gratiæ, non ad ignem, sed ad Spiritum sanctum, qui est ignis consumens peccata, ad quem non motu corporis, sed spiritu itur. Turbinem. Turbo est vis ventorum cum grandine et pluvia, et significat impetum vitiorum quæ per legem magis damnata sunt. Sed modo venitur ad serenitatem per gratiam Spiritus. Caliginem. Hoc ponit quia obscura lex fuit, modo clara intelligentia. Procellam, quæ est major quam turbo, et est tempestas quæ quocunque impellit. Hæc est servitus peccati secundum operationem quæ per legem trahebat homines: modo autem est requies a vitiis imperfectis.

12:19 Tubæ sonum. Tuba est signum motionis ad bellum, et est motus delectationis qui non per legem, sed per gratiam exstinguitur. Vocem verborum. Hujusmodi vox est legis præceptio et comminatio, quam populus gravem putavit et intolerabilem, quia sola præceptio erat, sine gratia adjuvante.

§12:20 Non enim portabant. Quia sine gratia insufficientes erant ad observanda præcepta. Et si bestia, etc. Mons est divinitas; bestia, defectus rationis, quod est quando verbum blasphemiæ profertur in Deum. Tangere est offendere. Tangit ergo montem bestia, qui offendit Deum blasphemia, quem præcipit lex sine misericordia lapidari; sed in Ecclesia, si vult reverti, misericorditer suscipitur.

**12:22 Sed accessistis. Ex superioribus ista pendent, ubi dicit ad quæ accesserint post remotionem illorum, et non ponit contraria eorum quæ ex opposito intelliguntur, sicut supra assignatum est, sed primum quod ex eis sequitur, ut per hoc magis suadeat tenendam esse gratiam. Ad Sion. Id est, ad eos qui in alto speculantur Deum, quod speculari est magnum præmium. Et civitatem Dei. Hoc dicit, quia Deus in eis habitat quando eos justificat.

††12:23 Qui conscripti sunt. Quasi dicat: Ne dubitetis ad angelos pervenire, quia vestri antecessores pervenerunt, et hoc est: Qui conscripti sunt, id est, cum eis qui in cœlis sunt, scripti sunt, id est in eorum ordine sunt.

‡‡12:26 Adhuc semel, etc. Quasi dicat: Jam fuerunt mota, sed adhuc movebo: per semel notat quod ulterius non sunt movenda. Sed etiam cœlum, quod inferius est, scilicet æreum: unde dicuntur aves cœli. Totus autem pene ær iste ventosus, quem cœlum vel cœlos Scriptura vocat: istos utique imos, non illos supremos (ubi sol et luna et sidera constituta sunt) dicit hic Scriptura movendos, et alibi, perituros, propter magnam sui quamdam commutationem.

§§12:27 Quæ sunt immobilia. Quasi dicat: Id profecto sunt, quia quidquid erunt vel in principalibus essentiis, vel in formis extrinsecus sumptis, secundum id immobilia erunt.

***12:28 Itaque regnum immobile. Quia Deus cœlum et terram immobilem promittit, patet quod habemus gratiam, sine qua non possemus ad illud promissum pervenire, sed per eam suscipimus illud regnum immobile, ut ideo nullus desit gratiæ. Habeamus gratiam. Id est, fidem, spem et charitatem in sancta operatione; vel: Habeamus gratiam, id est, gratias agamus de omnibus, non murmurantes in aliquo, quia sic bene servitur Deo.

†††12:29 Deus noster ignis. Id est Spiritus sanctus, qui est donum et gratia illa, quia nobis gratis datus.