3
Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.*Nolite. Sicut monui vos ad opera facienda, sic moneo ad vitanda stulta magisteria. Nolite plures. Multi fuere temporibus apostolorum, qui descendentes de Judæa Antiochiam, non bene eruditi in lege fidei, docebant, credentes ex gentibus debere circumcidi, et alios errores inducebant, quæ veris prædicatoribus non parvum laborem quæstionis contulerunt. Hos ergo ab officio verbi removet, ne impediant veros prædicatores. Majus. BED. Qui indoctus officium docendi usurpat, et Christum non sinceriter nuntiat, majorem damnationem meretur quam si solus suo scelere periret; sicut contra, qui bene ministrat, gradum sibi bonum acquirit. In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus.In multis. Vere periculosum est reliquis præesse velle, quia non tantum vos minus eruditi, sed nos omnes prædicatores, etiam majores in multis offendimus, alii male docendo, et aliis male vivendo, et aliis modis. Se illis beatus Apostolus connumerat, ut liberius arguat. Aliter justus, aliter malus offendit; justus carnis fragilitate, nec justus esse desinit, unde Salomon: Septies in die cadet justus et resurget; sicut quotidiana est offensio, ita quotidiana est medela orationum, et bonorum operum, sed impii corruunt in malum. Si quis. Vult ostendere inevitabilem verbi offensionem, ut imperitos deterreat, ne cupiant prælationem: quia eum qui cupit præesse, oportet aliis perfectiorem esse, ne offendat dum debet prodesse; sed imperiti non possunt in prædicando non offendere. In verbo non offendit. BED. Illo videlicet, cujus offensionem humana potest vitare fragilitas. Ut verbum doli, detractionis, superbiæ, jactantiæ, sed et otiosæ et superfluæ locutionis, hic perfectus est vir. Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.Si autem frenos equis in ora mittimus. BED. In ora nostra multo magis debemus mittere. Quidam libri habent: Sicut autem frenos equis, et conjungitur sic ad sequentia: Sicut autem frenos equis in ora mittimus, ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit. Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !§Et magna exaltat. ID. Præmia, si impetus dirigentis bene eam gubernat; si male, sibi suisque magnam perditionem exaltat, unde Salomon: Mors et vita in manibus linguæ Prov. 18.. Vitam exaltat, si bene docet Ecclesiam; mortem si male. Agitur namque contra illos qui, et vita et scientia destituti, docere præsumebant. Magna ergo exaltat lingua quæ cæterorum verba et sensus despiciens, singulariter se sapientiem jactat et facundam. Contra quod: Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Ecce quantus ignis. Sic et lingua incontinens magnam materiam bonorum operum perire facit, itaque, cum fere sit impossibile vitari peccatum linguæ etiam a perfectis, non quivis debet appetere magisterium. Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.**Universitas iniquitatis. Universitatem dicit, quia per eam cuncta fere facinora, aut concinantur, ut latrocinia, stupra: aut patrantur, ut perjuria, falsa testimonia: aut defenduntur, ut cum quilibet impurus excusando scelus quod admisit, simulat bonum quod non fecit. Quæ maculat totum corpus. Et quia talis est lingua totum corpus maculat, et immundum facit reputari in conspectu Dei, et ideo grave est subire magisterium: quia constituitur in membris nostris, una est de membris nostris, nimis propinqua nobis. Inflammat rotam, etc. BED. Contaminat totum procursum vitæ temporalis, etc., usque ad per cætera membra ad effectum perducere cogit. Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana:††Omnis enim natura bestiarum, etc. ID. Legimus in Plinio immanissimam aspidem in Ægypto a quodam patrefamilias domitam, quotidie de caverna sua egressam et a mensa ejus annonam percipere solitam. Legimus in Marcellino, tigridem mansuetam factam ab India Anastasio principi missam. linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. 10 Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.‡‡Ex ipso ore procedit. Alii videntes quod agimus exemplo nostro inducuntur, ut similiter benedicant et maledicant. Non oportet. Vere non oportet ut eodem ore benedicamus de capite, et maledicamus de membris, quia amaritudine maledictionis consumitur dulcedo benedictionis. 11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?§§Nunquid fons. Oportet prædicatorem aliquando amara prædicatione uti, abstrahendo, increpando. Quod satis difficile est, ut diversis verbis ad idem tendentibus utrumque facere possit. 12 Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.***Nunquid potest, fratres. Non potest fieri ut doctor sit ficus dulcedine beatitudinis ad quam monet, et dulcibus utatur verbis, et ut sit vitis, faciens oblivisci omnium temporalium, ad quod oportet asperis uti: hoc ergo difficile est. Sic neque salsa dulcem potest facere aquam, id est, aliquis prædicator acriter mordens mores aliorum, in eadem doctrina non potest esse dulcis eisdem. 13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.†††Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Confutatis illis qui nec vitæ sanctitatem, nec linguæ continentiam habent, monet illos qui sibi sapientes videbantur, vel etiam erant, ut sapientiam magis ostendant disciplinate vivendo, quam alios docendo, quia qui proclivior est ad docendum quam faciendum, aliquando jactantiam, vel contentionem incurrit, vel invidiam contra alios doctores, et alia multa mala. 14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem:‡‡‡Et mendaces esse adversus veritatem. Nolite mentiri Deo, cui in baptismo promisistis abrenuntiare pompis diaboli, quod non facitis cum de bonis superbire vultis. 15 non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. 16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. 17 Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.§§§Quæ autem. Hæc est mansuetudo quam superius habendam esse præcepit, zelo amaritudinis et contentionibus adversa. Primum quidem pudica est. Nisi primum pudicitia sedeat in mente, nulla perfectio sequetur in opere. Suadibilis, bonis consentiens. Si quid minus agit, vel propter ignorantiam, vel propter negligentiam, bonorum suasioni assensum præbet. 18 Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.*Fructus autem. Postquam sapientiam per singulas virtutes distinxit; ut facilius invitet ad hanc, fructum ejus subjungit: In pace seminatur. Non postulat videri doctior vel sanctior quam est: non lacerat proximum ad commendationem sui, quod contentiosa facit sapientia. Non solum propter prædicta debet hujusmodi sapientiam appetere, sed etiam ideo; quia a facientibus pacem quasi jacientibus hoc semen seminatur, et præparatur in pace æternæ beatitudinis fructus, id est merces justitiæ, quæ pro justis operibus retribuitur. Qui igitur hic studet paci, et terram cordis sui operibus pacis quasi semente aspergit, justum est ut habeat æternam pacem, quasi fructum hujus seminis.

*3:1 Nolite. Sicut monui vos ad opera facienda, sic moneo ad vitanda stulta magisteria. Nolite plures. Multi fuere temporibus apostolorum, qui descendentes de Judæa Antiochiam, non bene eruditi in lege fidei, docebant, credentes ex gentibus debere circumcidi, et alios errores inducebant, quæ veris prædicatoribus non parvum laborem quæstionis contulerunt. Hos ergo ab officio verbi removet, ne impediant veros prædicatores. Majus. BED. Qui indoctus officium docendi usurpat, et Christum non sinceriter nuntiat, majorem damnationem meretur quam si solus suo scelere periret; sicut contra, qui bene ministrat, gradum sibi bonum acquirit.

3:2 In multis. Vere periculosum est reliquis præesse velle, quia non tantum vos minus eruditi, sed nos omnes prædicatores, etiam majores in multis offendimus, alii male docendo, et aliis male vivendo, et aliis modis. Se illis beatus Apostolus connumerat, ut liberius arguat. Aliter justus, aliter malus offendit; justus carnis fragilitate, nec justus esse desinit, unde Salomon: Septies in die cadet justus et resurget; sicut quotidiana est offensio, ita quotidiana est medela orationum, et bonorum operum, sed impii corruunt in malum. Si quis. Vult ostendere inevitabilem verbi offensionem, ut imperitos deterreat, ne cupiant prælationem: quia eum qui cupit præesse, oportet aliis perfectiorem esse, ne offendat dum debet prodesse; sed imperiti non possunt in prædicando non offendere. In verbo non offendit. BED. Illo videlicet, cujus offensionem humana potest vitare fragilitas. Ut verbum doli, detractionis, superbiæ, jactantiæ, sed et otiosæ et superfluæ locutionis, hic perfectus est vir.

3:3 Si autem frenos equis in ora mittimus. BED. In ora nostra multo magis debemus mittere. Quidam libri habent: Sicut autem frenos equis, et conjungitur sic ad sequentia: Sicut autem frenos equis in ora mittimus, ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat.

§3:5 Et magna exaltat. ID. Præmia, si impetus dirigentis bene eam gubernat; si male, sibi suisque magnam perditionem exaltat, unde Salomon: Mors et vita in manibus linguæ Prov. 18.. Vitam exaltat, si bene docet Ecclesiam; mortem si male. Agitur namque contra illos qui, et vita et scientia destituti, docere præsumebant. Magna ergo exaltat lingua quæ cæterorum verba et sensus despiciens, singulariter se sapientiem jactat et facundam. Contra quod: Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Ecce quantus ignis. Sic et lingua incontinens magnam materiam bonorum operum perire facit, itaque, cum fere sit impossibile vitari peccatum linguæ etiam a perfectis, non quivis debet appetere magisterium.

**3:6 Universitas iniquitatis. Universitatem dicit, quia per eam cuncta fere facinora, aut concinantur, ut latrocinia, stupra: aut patrantur, ut perjuria, falsa testimonia: aut defenduntur, ut cum quilibet impurus excusando scelus quod admisit, simulat bonum quod non fecit. Quæ maculat totum corpus. Et quia talis est lingua totum corpus maculat, et immundum facit reputari in conspectu Dei, et ideo grave est subire magisterium: quia constituitur in membris nostris, una est de membris nostris, nimis propinqua nobis. Inflammat rotam, etc. BED. Contaminat totum procursum vitæ temporalis, etc., usque ad per cætera membra ad effectum perducere cogit.

††3:7 Omnis enim natura bestiarum, etc. ID. Legimus in Plinio immanissimam aspidem in Ægypto a quodam patrefamilias domitam, quotidie de caverna sua egressam et a mensa ejus annonam percipere solitam. Legimus in Marcellino, tigridem mansuetam factam ab India Anastasio principi missam.

‡‡3:10 Ex ipso ore procedit. Alii videntes quod agimus exemplo nostro inducuntur, ut similiter benedicant et maledicant. Non oportet. Vere non oportet ut eodem ore benedicamus de capite, et maledicamus de membris, quia amaritudine maledictionis consumitur dulcedo benedictionis.

§§3:11 Nunquid fons. Oportet prædicatorem aliquando amara prædicatione uti, abstrahendo, increpando. Quod satis difficile est, ut diversis verbis ad idem tendentibus utrumque facere possit.

***3:12 Nunquid potest, fratres. Non potest fieri ut doctor sit ficus dulcedine beatitudinis ad quam monet, et dulcibus utatur verbis, et ut sit vitis, faciens oblivisci omnium temporalium, ad quod oportet asperis uti: hoc ergo difficile est. Sic neque salsa dulcem potest facere aquam, id est, aliquis prædicator acriter mordens mores aliorum, in eadem doctrina non potest esse dulcis eisdem.

†††3:13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Confutatis illis qui nec vitæ sanctitatem, nec linguæ continentiam habent, monet illos qui sibi sapientes videbantur, vel etiam erant, ut sapientiam magis ostendant disciplinate vivendo, quam alios docendo, quia qui proclivior est ad docendum quam faciendum, aliquando jactantiam, vel contentionem incurrit, vel invidiam contra alios doctores, et alia multa mala.

‡‡‡3:14 Et mendaces esse adversus veritatem. Nolite mentiri Deo, cui in baptismo promisistis abrenuntiare pompis diaboli, quod non facitis cum de bonis superbire vultis.

§§§3:17 Quæ autem. Hæc est mansuetudo quam superius habendam esse præcepit, zelo amaritudinis et contentionibus adversa. Primum quidem pudica est. Nisi primum pudicitia sedeat in mente, nulla perfectio sequetur in opere. Suadibilis, bonis consentiens. Si quid minus agit, vel propter ignorantiam, vel propter negligentiam, bonorum suasioni assensum præbet.

*3:18 Fructus autem. Postquam sapientiam per singulas virtutes distinxit; ut facilius invitet ad hanc, fructum ejus subjungit: In pace seminatur. Non postulat videri doctior vel sanctior quam est: non lacerat proximum ad commendationem sui, quod contentiosa facit sapientia. Non solum propter prædicta debet hujusmodi sapientiam appetere, sed etiam ideo; quia a facientibus pacem quasi jacientibus hoc semen seminatur, et præparatur in pace æternæ beatitudinis fructus, id est merces justitiæ, quæ pro justis operibus retribuitur. Qui igitur hic studet paci, et terram cordis sui operibus pacis quasi semente aspergit, justum est ut habeat æternam pacem, quasi fructum hujus seminis.