3
Tunc miserunt legatos suos universarum urbium ac provinciarum reges ac principes, Syriæ scilicet Mesopotamiæ, et Syriæ Sobal, et Libyæ, atque Ciliciæ: qui venientes ad Holofernem, dixerunt:*Tunc mise unt, etc. Potentes sæculi et voluptatum amatores, qui principem mundi student reconciliare sibi, ut mortis periculum et voluptatis, detrimentum evadere possint; de quibus dicitur: Qui vult esse amicus hujus sæculi, inimicus Dei constituitur. In his enim solli itudo hujus sæculi, et fallaci divitiarum suffocat verbum, et fructum non facit, hi enim secundum nomina harum provinciarum superbia extolluntur, vanitatem sequuntur: terram duabus viis ingrediuntur, et cœtum lugentium vel luxuriæ suæ pœnas luentium in inferno sociabuntur: ubi ad calorem nimium transibunt ab aquis nivium, et vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur. Desinat indignatio tua circa nos: melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur. Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ atque familiæ, in conspectu tuo sunt: sint omnia nostra sub lege tua. Nos, et filii nostri, servi tui sumus. Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi. Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram. De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum. Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent obviam venienti, 10 excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis. 11 Nec ista tamen facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt: 12 nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit. 13 Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subjugari. 14 Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumæos in terram Gabaa, 15 accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ.

*3:1 Tunc mise unt, etc. Potentes sæculi et voluptatum amatores, qui principem mundi student reconciliare sibi, ut mortis periculum et voluptatis, detrimentum evadere possint; de quibus dicitur: Qui vult esse amicus hujus sæculi, inimicus Dei constituitur. In his enim solli itudo hujus sæculi, et fallaci divitiarum suffocat verbum, et fructum non facit, hi enim secundum nomina harum provinciarum superbia extolluntur, vanitatem sequuntur: terram duabus viis ingrediuntur, et cœtum lugentium vel luxuriæ suæ pœnas luentium in inferno sociabuntur: ubi ad calorem nimium transibunt ab aquis nivium, et vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur.