5
Nuntiatumque est Holoferni principi militiæ Assyriorum, quod filii Israël præpararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent: et furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon, et dixit eis: Dicite mihi quis sit populus iste, qui montana obsidet: aut quæ, et quales, et quantæ sint civitates eorum: quæ etiam sit virtus eorum, aut quæ sit multitudo eorum, vel quis rex militiæ illorum: et quare præ omnibus qui habitant in oriente, isti contempserunt nos, et non exierunt obviam nobis ut susciperent nos cum pace? Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait: Si digneris audire, domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo.*Tunc Achior dux, etc. Quasi princeps hæreticorum qui ibet idololatriæ deditus, qui de divinis operibus et miraculis cognovit quæ sæpe aliis dicit, quamvis fidem catholicam perfecte non didicerit, et Christi baptismate renatus non sit. Vel per Achior hæretici designantur, qui licet per omnia viam veritatis non teneant, tamen in doctrina sua multa vera prædicant, quæ nostræ fidei concordant. Hi contra Ecclesiam catholicam pugnant, sed ratione superati veritatem omnino non celant, hæretici enim bona malis permiscent; quia si semper mala dicerent, latere non possent; sicut qui veneni poculum porrigit, labrum calicis melle tangit, ut quod dulce est, primo sentiatur, ne quod mortiferum est timeatur. Aliquando tamen corre ti salvantur, sicut Achior videns victoriam Judith, consociatus populo Dei circumcidit carnem præputii sui: leprosi quoque evangelici hæreticos exprimunt, qui dum rectis prava inserunt, quasi colorem sanum maculis aspergunt. Populus iste ex progenie Chaldæorum est. Hic primum in Mesopotamia habitavit, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui erant in terra Chaldæorum. Deserentes itaque cæremonias patrum suorum, quæ in multitudine deorum erant, unum Deum cæli coluerunt, qui et præcepit eis ut exirent inde et habitarent in Charan. Cumque operuisset omnem terram fames, descenderunt in Ægyptum, illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt, ut dinumerari eorum non posset exercitus. 10 Cumque gravaret eos rex Ægypti, atque in ædificationibus urbium suarum in luto et latere subjugasset eos, clamaverunt ad Dominum suum, et percussit totam terram Ægypti plagis variis. 11 Cumque ejecissent eos Ægyptii a se, et cessasset plaga ab eis, et iterum eos vellent capere, et ad suum servitium revocare, 12 fugientibus his, Deus cæli mare aperuit, ita ut hinc inde aquæ quasi murus solidarentur, et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent. 13 In quo loco dum innumerabilis exercitus Ægyptiorum eos persequeretur, ita aquis coopertus est, ut non remaneret vel unus, qui factum posteris nuntiaret. 14 Egressi vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam homo habitare potuit, vel filius hominis requievit. 15 Illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum, et per annos quadraginta annonam de cælo consecuti sunt. 16 Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit. 17 Et non fuit qui insultaret populo isti, nisi quando recessit a cultu Domini Dei sui. 18 Quotiescumque autem præter ipsum Deum suum, alterum coluerunt, dati sunt in prædam, et in gladium, et in opprobrium. 19 Quotiescumque autem pœnituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus cæli virtutem resistendi. 20 Denique Chananæum regem, et Jebusæum, et Pherezæum, et Hethæum, et Hevæum, et Amorrhæum, et omnes potentes in Hesebon prostraverunt, et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt: 21 et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum illis bona: Deus enim illorum odit iniquitatem. 22 Nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in ea, exterminati sunt præliis a multis nationibus, et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam. 23 Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione qua dispersi fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana hæc omnia, et iterum possident Jerusalem, ubi sunt sancta eorum. 24 Nunc ergo mi domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum: ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subjugati erunt sub jugo potentiæ tuæ. 25 Si vero non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus resistere illis, quoniam Deus eorum defendet illos: et erimus in opprobrium universæ terræ. 26 Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba hæc, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum: 27 Quis est iste, qui filios Israël posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus ejus, homines inermes, et sine virtute, et sine peritia artis pugnæ? 28 Ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos, ascendamus in montana: et cum capti fuerint potentes eorum, tunc cum eisdem gladio transverberabitur: 29 ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terræ est, et præter ipsum alius non est.

*5:5 Tunc Achior dux, etc. Quasi princeps hæreticorum qui ibet idololatriæ deditus, qui de divinis operibus et miraculis cognovit quæ sæpe aliis dicit, quamvis fidem catholicam perfecte non didicerit, et Christi baptismate renatus non sit. Vel per Achior hæretici designantur, qui licet per omnia viam veritatis non teneant, tamen in doctrina sua multa vera prædicant, quæ nostræ fidei concordant. Hi contra Ecclesiam catholicam pugnant, sed ratione superati veritatem omnino non celant, hæretici enim bona malis permiscent; quia si semper mala dicerent, latere non possent; sicut qui veneni poculum porrigit, labrum calicis melle tangit, ut quod dulce est, primo sentiatur, ne quod mortiferum est timeatur. Aliquando tamen corre ti salvantur, sicut Achior videns victoriam Judith, consociatus populo Dei circumcidit carnem præputii sui: leprosi quoque evangelici hæreticos exprimunt, qui dum rectis prava inserunt, quasi colorem sanum maculis aspergunt.