*8:1 Et factum est cum, etc., sequitur Filia Merari. Id est amaritudinis. Ecclesia enim per amaritudinem et tribulationem ad futuræ vitæ gaudia generatur: ubi Dominum laudabit in æternum. Quod enim quindecim generatione progenita narratur, significat quod Ecclesia per hebdoadem legis et ogdoadem evangelii, de patriarchis et apostolis est edita, et ad cœlestem gratiam ascensura; unde hic numerus graduum in Psalterio ponitur, futuræ ad cœlos ascensionis figurativus, quo sancti venientes merito dicunt, Ecce nunc benedicite Domino.
†8:2 Et vir ejus fuit Manasses, etc. Manasses interpretatur obliviosus vel necessitas, cui Judith conjugio copulata quasi decalogo legis vel ritibus gentilium obnoxia. Sed veniente Christo et luce Evangelii clarescente in mundo, omnis illa observantia cessit, et quasi vilis collectio messis velociter transiit; unde Apostolus: Ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo. Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Jesu Gal. 3.. Et ad Romanos ait: Mortificati estis legi per corpus Christi Jesu, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit Rom. 7.. Et vir Manasses, Christus Ecclesiæ sponsus. Bene Manasses dicitur, quia nos facit oblivisci calamitatis pristinæ per consolationem vitæ futuræ. Hic in tempore messis hordeaceæ, id est collectionis plebis Judaicæ, cum mitteret apostolos suos prædicare et manipulos credentium congregare: venit æstus persecutionis super caput ejus, id est super divinitatem ejus. Caput enim Christi Deus II Cor. 2.. Inde enim maxime scandalizabantur Judæi, quod dicebat se esse Filium Dei. Unde, Facis teipsum Deum Joan. 10.. Et alibi: Quia Filium Dei se fecit Ibid. 19.. Passus est Jesus in gente sua, et sepultus in horto. Hujus sponsa ablato sponso, jejunio, et orationi operam dat, usque ad consummationem sæculi, nec erroribus hæreticis dignatur pollui. Cui vir suus reliquit divitias spiritualis sapientiæ et virtutis: et familiam, id est gentium multitudinem, aggregavit.
‡8:7 Cui vir suus reliquerat divitias multas. Ex veteris legis et ex philosophiæ instructione, moralisque disciplinæ, multiplices opes ad Christum veniens attulit Ecclesia; unde et Paulus se ad pedes Gamaliel nutritum gloriatur, et Moyses omni sapientia Ægyptiorum eruditus legitur.
§8:12 Non est iste sermo. Cum afflicti sumus, nec tempus, nec modum præscribere Domino debemus, sed magis arbitrio ejus cuncta relinquamus. Unde quidam patrum in oratione sua dixisse legitur: Fili Dei, fili Dei, sicut scis, et sicut vis, miserere mei Matth. 6.. Regnum tantum Dei quærere debemus, et omnia adjicientur. Præsens vita sit fidelibus in usu, futura in fructu. Sit res temporalis in itinere, desideretur æterna in perventione.
**8:28 Et dixerunt. Quæcunque loquitur Ecclesia in confessione fidei in doctrina religionis, laudabilia et irreprehensibilia sunt, hæc singulos fideles orando præmonet, si quisque sicut probavit verum esse quod docet, ita operibus implet: unde subditur:
††8:30 Et dixit illis Judith. Judith, id est Ecclesia, commendat præsbyteris portam, id est castrorum Dei sollicitam custodiam, ut pervigili et solerti cura contra hostium insidias semper parati assistant et orationibus muniti.