2
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: [Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuæ, quando secuta es me in deserto, in terra quæ non seminatur.*Adolescentiam. HIER. Plenius hoc in Ezechiele legitur ubi sibi Dominus Jerusalem matrimonio copulat, et sub persona uxoris, suis jungit amplexibus. Sive ut ardentiorem monstret affectum, puellam eam et desponsatam vocat. Quo enim nondum potiti sumus, ardentius appetimus. Sanctus Israël Domino, primitiæ frugum ejus: omnes qui devorant eum delinquunt: mala venient super eos, dicit Dominus.Omnes qui devorant. HIER. Sicut qui primitias devorant, etc., usque ad primitiæ debentur sacerdotibus, non hostibus. Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israël.Isræl. ID. Utrumque nomen ponitur, Jacob et Isræl, non secundum duas et decem tribus, sed juxta omnem populum, cum ipse Jacob postea dictus sit Isræl. Hæc dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt?§Quid invenerunt patres. Offensam dicit Deus a patribus factam, non quod peccata patrum filiis imputentur, sed quia filii habentes similitudinem patrum, et suo et parentum scelere puniuntur. Propter sanctos patres filiorum miseretur Deus. Et non dixerunt: Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti; qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis, et imaginem mortis, per terram in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo?**Neque habitavit homo. ID. Qui semper ad majora festinat, etc., usque ad sed certamen et incertus exitus futurorum. Et induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum ejus et optima illius: et ingressi contaminastis terram meam, et hæreditatem meam posuistis in abominationem.††Et induxi vos, quasi diceret: Pro labore durissimi itineris, etc., usque ad et hæreditatem illius abominabilem facimus. Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et tenentes legem nescierunt me, et pastores prævaricati sunt in me, et prophetæ prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt. Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo. 10 Transite ad insulas Cethim, et videte: et in Cedar mittite, et considerate vehementer: et videte si factum est hujuscemodi:‡‡Cethim. ID. Cethim, vel Italiæ scilicet, vel occidentalium partium, quia Judææ Cyprus insula, in qua urbs hujus nominis vicina est, de qua Zeno princeps Stoicorum. Et considerate. ID. Possumus contra eos hoc dicere, qui majori studio sequuntur vitia quam virtutes, quibus dicitur: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestræ; sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem Rom. 6., etc. 11 si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii: populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum.§§Populus meus. Velut anthropophormitæ, qui occasione hujus testimonii: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem Gen. 1., immensam et simplicem divinitatis substantiam lineamentis nostris et humana figuratione compositam pertinaciter contendunt. 12 Obstupescite, cæli, super hoc, et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus.***Obstupescite, cœli. ID. LXX: Obstupuit cœlum, etc., usque ad et tam cœli quam cœlum eodem dicuntur nomine, ut Thebæ, Athenæ. 13 Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quia continere non valent aquas.†††Me dereliquerunt. Qui præceptum dedi dicens: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti. Et secundum quod in eodem loco scriptum est: Non sint tibi dii alieni in conspectu meo, pro quo secutus est dæmones. Fontem aquæ vivæ. ID. Fons perpetuus est et vitales habet aquas. Cisternæ et lacus de torrentibus et aquis turbidis complentur impluviis. 14 Numquid servus est Israël, aut vernaculus? quare ergo factus est in prædam? 15 Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam: posuerunt terram ejus in solitudinem. Civitates ejus exustæ sunt, et non est qui habitet in eis.‡‡‡Nunquid servus. ID. Ex hoc loco Judæ in superbiam elati, etc., usque ad Maledictus Chanaam, servus erit fratribus suis Gen. 9.. Leones. Secundum anagogen, leones intelligimus, etc., usque ad Omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum Osee 7.. 16 Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem.§§§Usque ad verticem. Secundum illud: A planta pedis usque ad verticem, etc., usque ad qui puritatem Ecclesiæ sua polluunt turpitudine. 17 Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam? 18 Et nunc quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? 19 Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum.*Arguet te malitia tua. ID. Nota quod malitia et prævaricatio, etc., usque ad quia dereliquit Dominum Deum suum. 20 A sæculo confregisti jugum meum: rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix.A sæculo confregisti. ID. Potest hoc ad eum dici, etc., usque ad et faciunt divaricare pedes suos omni transeunti. 21 Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena?Vineam electam. In Hebræo, soreth, quod genus est vitis optimæ, de cujus sarculo plantavit Isræl, et miratur quomodo semen verum et electa vinea in amaritudinem versa facta sit aliena. Quomodo ergo conversa es? Nullus securus sit si plantatio, etc., usque ad si permanserit in eo quod plantata est. 22 Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus.§Borith. ID. Ipsum Hebræum. LXX vero herbam fullonum, quæ in Palæstina in humidis et virentibus nascitur locis, et ad lavandas sordes eamdem vim habet quam et nitrum. 23 Quomodo dicis: Non sum polluta; post Baalim non ambulavi? Vide vias tuas in convalle; scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas.**Vide vias tuas, id est respice convallem filiorum Ennon, quæ Silœ fontibus irrigatur, ibi cernes delubrum Baal, quem relicto Deo coluisti. 24 Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam: omnes qui quærunt eam non deficient: in menstruis ejus invenient eam. 25 Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti: Desperavi: nequaquam faciam: adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo.]††Prohibe pedem tuum. Pascha facturi, etc., usque ad quæ deberent evangelico pede calcari et conteri. 26 [Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum, 27 dicentes ligno: Pater meus es tu: et lapidi: Tu me genuisti. Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suæ dicent: Surge, et libera nos.‡‡Verterunt. Projicientes sermones meos retrorsum. Quando enim magister præcipit, etc., usque ad sed tumorem animi indicant gestu corporis. 28 Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi? surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuæ: secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda.§§Secundum numerum. Vel eosdem, vel diversos, singulæ civitates colebant deos, ut nec in impietate viderentur habere consensum; sed pugnans contra se superstitio, errorem sequeretur diversum. 29 Quid vultis mecum judicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit Dominus.***Quid vultis? Prona est ad excusationem sui humana perversitas: et quod merito sustinet, sibi injuste videtur sustinere. 30 Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator†††Filios vestros. Ut plagis filiorum disceretis, quod austeriori curandi essetis medicamine, et ne forsitan diceretis, peccantes corripere noluisti. 31 generatio vestra. Videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina? quare ergo dixit populus meus: Recessimus; non veniemus ultra ad te?‡‡‡Videre verbum Domini. Moyses videbat vocem Domini. Et Joannes apostolus verbum Dei se vidisse et attrectasse dicit. 32 Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.§§§Nunquid obliviscetur? ID. Ornamentum suum perdit qui a Domino recedit, et intelligentiam doctrinæ, quæ significatur in pectore: Unde, Joannes supra pectus Domini in cœna recubuit Joan. 13., et sacerdotibus inter cætera servatur pectusculum victimarum. 33 Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quærendam dilectionem, quæ insuper et malitias tuas docuisti vias tuas, 34 et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum? non in fossis inveni eos, sed in omnibus quæ supra memoravi.*In omnibus. Istis, sive sub omni quercu alia littera; Hebræum enim et quercum et ista significat. In amœnis autem locis, umbra et frondibus immolabant. 35 Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi.Et dixisti. His utendum est apud eos, etc., usque ad non lugere, sed excusationes prætendere. Ecce ego judicio. ID. Audiat hæresis nova ex veteri, iram Dei esse vel maximam, nolle peccatum humiliter confiteri, sed impudenter jactare justitiam. 36 Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas ! et ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur.Et ab Ægypto. Ut Ægyptiorum impetum, etc., usque ad increpantur ergo quia, relicto Deo, spem in hominibus ponunt. 37 Nam et ab ista egredieris, et manus tuæ erunt super caput tuum: quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea.]§Super caput tuum. ID. More lugentium, ut Thamar ab Amnon corrupta cinere caput sparsit, et manus supra posuit, et ita reversa est in domum suam.

*2:2 Adolescentiam. HIER. Plenius hoc in Ezechiele legitur ubi sibi Dominus Jerusalem matrimonio copulat, et sub persona uxoris, suis jungit amplexibus. Sive ut ardentiorem monstret affectum, puellam eam et desponsatam vocat. Quo enim nondum potiti sumus, ardentius appetimus.

2:3 Omnes qui devorant. HIER. Sicut qui primitias devorant, etc., usque ad primitiæ debentur sacerdotibus, non hostibus.

2:4 Isræl. ID. Utrumque nomen ponitur, Jacob et Isræl, non secundum duas et decem tribus, sed juxta omnem populum, cum ipse Jacob postea dictus sit Isræl.

§2:5 Quid invenerunt patres. Offensam dicit Deus a patribus factam, non quod peccata patrum filiis imputentur, sed quia filii habentes similitudinem patrum, et suo et parentum scelere puniuntur. Propter sanctos patres filiorum miseretur Deus.

**2:6 Neque habitavit homo. ID. Qui semper ad majora festinat, etc., usque ad sed certamen et incertus exitus futurorum.

††2:7 Et induxi vos, quasi diceret: Pro labore durissimi itineris, etc., usque ad et hæreditatem illius abominabilem facimus.

‡‡2:10 Cethim. ID. Cethim, vel Italiæ scilicet, vel occidentalium partium, quia Judææ Cyprus insula, in qua urbs hujus nominis vicina est, de qua Zeno princeps Stoicorum. Et considerate. ID. Possumus contra eos hoc dicere, qui majori studio sequuntur vitia quam virtutes, quibus dicitur: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestræ; sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem Rom. 6., etc.

§§2:11 Populus meus. Velut anthropophormitæ, qui occasione hujus testimonii: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem Gen. 1., immensam et simplicem divinitatis substantiam lineamentis nostris et humana figuratione compositam pertinaciter contendunt.

***2:12 Obstupescite, cœli. ID. LXX: Obstupuit cœlum, etc., usque ad et tam cœli quam cœlum eodem dicuntur nomine, ut Thebæ, Athenæ.

†††2:13 Me dereliquerunt. Qui præceptum dedi dicens: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti. Et secundum quod in eodem loco scriptum est: Non sint tibi dii alieni in conspectu meo, pro quo secutus est dæmones. Fontem aquæ vivæ. ID. Fons perpetuus est et vitales habet aquas. Cisternæ et lacus de torrentibus et aquis turbidis complentur impluviis.

‡‡‡2:15 Nunquid servus. ID. Ex hoc loco Judæ in superbiam elati, etc., usque ad Maledictus Chanaam, servus erit fratribus suis Gen. 9.. Leones. Secundum anagogen, leones intelligimus, etc., usque ad Omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum Osee 7..

§§§2:16 Usque ad verticem. Secundum illud: A planta pedis usque ad verticem, etc., usque ad qui puritatem Ecclesiæ sua polluunt turpitudine.

*2:19 Arguet te malitia tua. ID. Nota quod malitia et prævaricatio, etc., usque ad quia dereliquit Dominum Deum suum.

2:20 A sæculo confregisti. ID. Potest hoc ad eum dici, etc., usque ad et faciunt divaricare pedes suos omni transeunti.

2:21 Vineam electam. In Hebræo, soreth, quod genus est vitis optimæ, de cujus sarculo plantavit Isræl, et miratur quomodo semen verum et electa vinea in amaritudinem versa facta sit aliena. Quomodo ergo conversa es? Nullus securus sit si plantatio, etc., usque ad si permanserit in eo quod plantata est.

§2:22 Borith. ID. Ipsum Hebræum. LXX vero herbam fullonum, quæ in Palæstina in humidis et virentibus nascitur locis, et ad lavandas sordes eamdem vim habet quam et nitrum.

**2:23 Vide vias tuas, id est respice convallem filiorum Ennon, quæ Silœ fontibus irrigatur, ibi cernes delubrum Baal, quem relicto Deo coluisti.

††2:25 Prohibe pedem tuum. Pascha facturi, etc., usque ad quæ deberent evangelico pede calcari et conteri.

‡‡2:27 Verterunt. Projicientes sermones meos retrorsum. Quando enim magister præcipit, etc., usque ad sed tumorem animi indicant gestu corporis.

§§2:28 Secundum numerum. Vel eosdem, vel diversos, singulæ civitates colebant deos, ut nec in impietate viderentur habere consensum; sed pugnans contra se superstitio, errorem sequeretur diversum.

***2:29 Quid vultis? Prona est ad excusationem sui humana perversitas: et quod merito sustinet, sibi injuste videtur sustinere.

†††2:30 Filios vestros. Ut plagis filiorum disceretis, quod austeriori curandi essetis medicamine, et ne forsitan diceretis, peccantes corripere noluisti.

‡‡‡2:31 Videre verbum Domini. Moyses videbat vocem Domini. Et Joannes apostolus verbum Dei se vidisse et attrectasse dicit.

§§§2:32 Nunquid obliviscetur? ID. Ornamentum suum perdit qui a Domino recedit, et intelligentiam doctrinæ, quæ significatur in pectore: Unde, Joannes supra pectus Domini in cœna recubuit Joan. 13., et sacerdotibus inter cætera servatur pectusculum victimarum.

*2:34 In omnibus. Istis, sive sub omni quercu alia littera; Hebræum enim et quercum et ista significat. In amœnis autem locis, umbra et frondibus immolabant.

2:35 Et dixisti. His utendum est apud eos, etc., usque ad non lugere, sed excusationes prætendere. Ecce ego judicio. ID. Audiat hæresis nova ex veteri, iram Dei esse vel maximam, nolle peccatum humiliter confiteri, sed impudenter jactare justitiam.

2:36 Et ab Ægypto. Ut Ægyptiorum impetum, etc., usque ad increpantur ergo quia, relicto Deo, spem in hominibus ponunt.

§2:37 Super caput tuum. ID. More lugentium, ut Thamar ab Amnon corrupta cinere caput sparsit, et manus supra posuit, et ita reversa est in domum suam.