4
[Si reverteris, Israël, ait Dominus, ad me convertere: si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis.*Si reverteris. HIER. Septuaginta: Si conversus fuerit Isræl, ait Dominus, ad me convertatur. Alia littera, converteris, id est, si salutem desideras, et te peccasse dicis, plene convertere, id est, quem negasti crede. Si abstuleris. Patet, quia quando movemur et dicimus: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei Psal. 72.. Non ex imbecillitate naturæ hoc patimur, sed quia contra Deum offendicula et idola nostra ponimus. Et jurabis: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia: et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt.Et jurabis, vivit, etc. ID. In suggillationem, scilicet mortuorum deorum, per quos jurat omnis idololatra. Novate. ID. Eradicando vepres et sentes, etc., usque ad non potest animus ærumnis mundi plenus semen Dei suscipere et fructum facere. Circumcidimini. ID. Viro Juda et habitatoribus Jerusalem præcipitur, ut deserant occidentem litteram, et sequantur vivificantem spiritum. Ne forte. ID. Monet et prædicit, ne facere compellatur quæ in Ninivitis probamus, quibus est prædicta sententia, ut imminentem furorem declinarent pœnitentia. Hæc enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas. Circumcidimini Domino, et auferte præputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum vestrarum.] [Annuntiate in Juda, et in Jerusalem auditum facite: loquimini, et canite tuba in terra, clamate fortiter, et dicite: Congregamini, et ingrediamur civitates munitas. Levate signum in Sion; confortamini, nolite stare: quia malum ego adduco ab aquilone, et contritionem magnam. Ascendit leo de cubili suo, et prædo gentium se levavit: egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuæ vastabuntur, remanentes absque habitatore.Ascendit leo. HIER. Si quis fautor est aut auctor perversorum dogmatum, de eo potest dici, ascendit leo de cubili suo, etc. Et prædo. De quo dicitur, Omnium inimicorum suorum dominabitur Psal. 9.. Qui gloriatur dicens: Circumivi terram et perambulavi eam Job 2.. Quis est enim quem diaboli venena non tangunt, nisi ille qui ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam? Job. 14. De loco suo. De abysso, in qua est religandus, in quam ne mittatur exorat. Super hoc accingite vos ciliciis; plangite, et ululate: quia non est aversa ira furoris Domini a nobis.§Super hoc. Sine pœnitentia sævissimam bestiam vitare non possumus, et nisi ad Deum non solum mente, sed etiam corpore convertamur. Dum enim vastatur Ecclesia, ira Dei est aperta. Et erit in die illa, dicit Dominus: peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetæ consternabuntur.]**Principum. HIER. Qui legem docere debuerunt, et subjectos a leone defendere. Sacerdotes. Qui putantur esse sapientes: Stultam enim fecit Deus sapientiam hujus mundi, quia per illam non cognoverunt Deum. Prophetæ consternabuntur, etc. Aquila, amentes erunt. Quis enim non insaniat, non perdat cor, cum principes et reges et sacerdotes quondam suos sub leone conspexerit. 10 Et dixi: [Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam?]††Et dixi: Heu, heu, heu, Domine Deus. Quia supra dixit, in tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini, etc., et nunc dicit, peribit cor regis, etc., turbatur propheta, et in se putat Deum mentitum, nec intelligit illud longe post, hoc in proximo futurum tempore. 11 [In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem: Ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum.‡‡Ventus urens. HIER. Quando scilicet pervenerit gladius usque ad animam, etc., usque ad nequaquam populo, sed mihi veniet, ut meum triticum dissipetur. 12 Spiritus plenus ex his veniet mihi, et nunc ego loquar judicia mea cum eis.§§Spiritus plenus. Quidam hunc locum sic exponunt, ut postquam purgata fuerit area, reliquiæ salvæ fiant. Unde scriptum est: Spiritus plenitudinis veniet mihi; unde evangelista, De plenitudine ejus omnes accepimus Joan. 1.. Et nunc ego. Aposiopesis, sicut ait Virgilius ÆNEID.: Quos ego; sed motos præstat componere fluctus. Propheta dicturus prospera, retinet se, et tristibus junxit tristia. 13 Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius. Væ nobis, quoniam vastati sumus.***Ecce quasi, etc. Ventura cernit ut præsentia; et babyloniorum describit exercitum, cujus curruum rotarumque strepitus tempestati sævissimæ comparatur, et equorum velocitas aquilis. Exercitus diaboli, currus scilicet et equites Pharaonis, quod intelligens vir ecclesiasticus dicit, Væ nobis quoniam vastati sumus. Credens illi sententiæ. Cum conversus ingemueris, salvus eris. Væ nobis, quia propheta quasi digito demonstravit, populus ingemiscit. Et non futura, sed jam facta sentit dicens: Væ nobis. 14 Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ?†††Lava a malitia. Respondet propheta imo in propheta Dominus, Lava. Unde: Lavamini, mundi estote Isa. 1., scilicet aqua baptismi, aqua pœnitentiæ salutaris. 15 Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim.‡‡‡Vox enim annuntiantis. Juxta situm Judææ loquitur. Tribus enim Dan juxta Libanum montem et urbem quæ nunc Paneas dicitur, aquilonem respicit, unde venturus Nabuchodonosor. De monte. Post tribum enim Dan succedit terra Ephraim per quam venitur in Jerusalem. Allegorice. HIER. Venit judicium Domini in terram Domino delinquentem cum omni ubertate supplicii. 16 Dicite gentibus: Ecce auditum est in Jerusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Juda vocem suam:§§§Custodes. Adversarios scilicet qui tam diligentes obsideant, et munitionibus urbem claudant, ut magis vinearum agrorumque custodes, quam adversarios putes. Vult Dominus nationes omnes in circumitu suam nosse sententiam, et flagellata Jerusalem cunctos recipere disciplinam. 17 quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus. 18 Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi: ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum.*Viæ tuæ. HIER. Quidquid mali nobis accidit, etc., usque ad quanto minus in homines quondam civitatis Dei? 19 Ventrem meum, ventrem meum doleo; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii.Ventrem meum. ID. Loquitur hoc Dominus, cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare perdicem, et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur: 20 Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra: repente vastata sunt tabernacula mea; subito pelles meæ. 21 Usquequo videbo fugientem; audiam vocem buccinæ?Usquequo videbo. Vox prophetæ, et per prophetam Dei, dolentis super contritionem populi sui, cujus viscera ad instar hominis lacerantur, Salvator in morte Lazari, et super Jerusalem flevit. Nec dolorem celat silentio, et clangor buccinæ et strepitus præliorum illius turbat affectum, dum mala malis cumulantur, et universa duarum tribuum terra vastatur. 22 Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.§Quia stultus populus. HIER. Quia principes populi mei non cognoverunt, etc., usque ad quem semper cupiebat videre? Sapientes sunt, etc. ID. Sapientes malitiosi, etc., usque ad non sapientia, sed versutia et calliditas vocatur. 23 Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et cælos, et non erat lux in eis.**Aspexi terram. Propheta cernit in spiritu quæ ventura sunt, ut audiens populus terreatur et pœnitentiam agat, ut non sustineat quæ formidat. Quidquid secundum historiam de Judæa et Jerusalem dicitur, ad Ecclesiam Dei referamus: quæ cum Deum offenderit, et vitiis et persecutione vastata fuerit, ubi quondam virtutum cohors et lætitia, ibi multitudo peccatorum et mœror versetur. 24 Vidi montes, et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt. 25 Intuitus sum, et non erat homo: et omne volatile cæli recessit. 26 Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini, et a facie iræ furoris ejus. 27 Hæc enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam.††Hæc enim dicit. HIER. Mista est Domini clementia iræ: terra deseritur, sed non consumitur, ut remaneant qui intelligant clementiam ejus. 28 Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non pœnituit me, nec aversus sum ab eo.‡‡Cogitavi et non pœnituit me, etc. Ut prædictam auferrem sententiam, et ira sævientis non perveniret ad finem; minatus est Dominus per Jonam, sed impendentem gladium lacrymarum et gemituum magnitudo superavit. 29 A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas: ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes: universæ urbes derelictæ sunt, et non habitat in eis homo.§§A voce equitis. Describit furentium exercitum a cujus timore populus civitatem reliquit, et ardua conscendit: sed tamen iram Dei declinare non potuit. Hoc totum ad Ecclesiam potest referri, cum Deum offenderit, et adversariis tempore persecutionis, vel vitiis atque peccatis tradita fuerit. 30 Tu autem vastata, quid facies? cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui; animam tuam quærent.***Tu autem vastata. HIER. Hoc idem dicendum contra eos, qui conjugales affectus, et veræ fidei pudicitiam perdiderunt. Cum vestieris. Hæc enim et tuis amatoribus præparas, et lectus angustus utrumque capere non potest. Nec Deus ornamenta suscipit, quibus ante amatoribus tuis placuisti. 31 Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperæ: vox filiæ Sion intermorientis, expandentisque manus suas: Væ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos !]†††Vocem enim quasi, etc. HIER. Duo exempla posita sunt, et parturientis et lugentis, ut quidquid mulier patitur, vel in fetu, vel in morte filiorum, Jerusalem patiatur in populis.

*4:1 Si reverteris. HIER. Septuaginta: Si conversus fuerit Isræl, ait Dominus, ad me convertatur. Alia littera, converteris, id est, si salutem desideras, et te peccasse dicis, plene convertere, id est, quem negasti crede. Si abstuleris. Patet, quia quando movemur et dicimus: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei Psal. 72.. Non ex imbecillitate naturæ hoc patimur, sed quia contra Deum offendicula et idola nostra ponimus.

4:2 Et jurabis, vivit, etc. ID. In suggillationem, scilicet mortuorum deorum, per quos jurat omnis idololatra. Novate. ID. Eradicando vepres et sentes, etc., usque ad non potest animus ærumnis mundi plenus semen Dei suscipere et fructum facere. Circumcidimini. ID. Viro Juda et habitatoribus Jerusalem præcipitur, ut deserant occidentem litteram, et sequantur vivificantem spiritum. Ne forte. ID. Monet et prædicit, ne facere compellatur quæ in Ninivitis probamus, quibus est prædicta sententia, ut imminentem furorem declinarent pœnitentia.

4:7 Ascendit leo. HIER. Si quis fautor est aut auctor perversorum dogmatum, de eo potest dici, ascendit leo de cubili suo, etc. Et prædo. De quo dicitur, Omnium inimicorum suorum dominabitur Psal. 9.. Qui gloriatur dicens: Circumivi terram et perambulavi eam Job 2.. Quis est enim quem diaboli venena non tangunt, nisi ille qui ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam? Job. 14. De loco suo. De abysso, in qua est religandus, in quam ne mittatur exorat.

§4:8 Super hoc. Sine pœnitentia sævissimam bestiam vitare non possumus, et nisi ad Deum non solum mente, sed etiam corpore convertamur. Dum enim vastatur Ecclesia, ira Dei est aperta.

**4:9 Principum. HIER. Qui legem docere debuerunt, et subjectos a leone defendere. Sacerdotes. Qui putantur esse sapientes: Stultam enim fecit Deus sapientiam hujus mundi, quia per illam non cognoverunt Deum. Prophetæ consternabuntur, etc. Aquila, amentes erunt. Quis enim non insaniat, non perdat cor, cum principes et reges et sacerdotes quondam suos sub leone conspexerit.

††4:10 Et dixi: Heu, heu, heu, Domine Deus. Quia supra dixit, in tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini, etc., et nunc dicit, peribit cor regis, etc., turbatur propheta, et in se putat Deum mentitum, nec intelligit illud longe post, hoc in proximo futurum tempore.

‡‡4:11 Ventus urens. HIER. Quando scilicet pervenerit gladius usque ad animam, etc., usque ad nequaquam populo, sed mihi veniet, ut meum triticum dissipetur.

§§4:12 Spiritus plenus. Quidam hunc locum sic exponunt, ut postquam purgata fuerit area, reliquiæ salvæ fiant. Unde scriptum est: Spiritus plenitudinis veniet mihi; unde evangelista, De plenitudine ejus omnes accepimus Joan. 1.. Et nunc ego. Aposiopesis, sicut ait Virgilius ÆNEID.: Quos ego; sed motos præstat componere fluctus. Propheta dicturus prospera, retinet se, et tristibus junxit tristia.

***4:13 Ecce quasi, etc. Ventura cernit ut præsentia; et babyloniorum describit exercitum, cujus curruum rotarumque strepitus tempestati sævissimæ comparatur, et equorum velocitas aquilis. Exercitus diaboli, currus scilicet et equites Pharaonis, quod intelligens vir ecclesiasticus dicit, Væ nobis quoniam vastati sumus. Credens illi sententiæ. Cum conversus ingemueris, salvus eris. Væ nobis, quia propheta quasi digito demonstravit, populus ingemiscit. Et non futura, sed jam facta sentit dicens: Væ nobis.

†††4:14 Lava a malitia. Respondet propheta imo in propheta Dominus, Lava. Unde: Lavamini, mundi estote Isa. 1., scilicet aqua baptismi, aqua pœnitentiæ salutaris.

‡‡‡4:15 Vox enim annuntiantis. Juxta situm Judææ loquitur. Tribus enim Dan juxta Libanum montem et urbem quæ nunc Paneas dicitur, aquilonem respicit, unde venturus Nabuchodonosor. De monte. Post tribum enim Dan succedit terra Ephraim per quam venitur in Jerusalem. Allegorice. HIER. Venit judicium Domini in terram Domino delinquentem cum omni ubertate supplicii.

§§§4:16 Custodes. Adversarios scilicet qui tam diligentes obsideant, et munitionibus urbem claudant, ut magis vinearum agrorumque custodes, quam adversarios putes. Vult Dominus nationes omnes in circumitu suam nosse sententiam, et flagellata Jerusalem cunctos recipere disciplinam.

*4:18 Viæ tuæ. HIER. Quidquid mali nobis accidit, etc., usque ad quanto minus in homines quondam civitatis Dei?

4:19 Ventrem meum. ID. Loquitur hoc Dominus, cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare perdicem, et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur:

4:21 Usquequo videbo. Vox prophetæ, et per prophetam Dei, dolentis super contritionem populi sui, cujus viscera ad instar hominis lacerantur, Salvator in morte Lazari, et super Jerusalem flevit. Nec dolorem celat silentio, et clangor buccinæ et strepitus præliorum illius turbat affectum, dum mala malis cumulantur, et universa duarum tribuum terra vastatur.

§4:22 Quia stultus populus. HIER. Quia principes populi mei non cognoverunt, etc., usque ad quem semper cupiebat videre? Sapientes sunt, etc. ID. Sapientes malitiosi, etc., usque ad non sapientia, sed versutia et calliditas vocatur.

**4:23 Aspexi terram. Propheta cernit in spiritu quæ ventura sunt, ut audiens populus terreatur et pœnitentiam agat, ut non sustineat quæ formidat. Quidquid secundum historiam de Judæa et Jerusalem dicitur, ad Ecclesiam Dei referamus: quæ cum Deum offenderit, et vitiis et persecutione vastata fuerit, ubi quondam virtutum cohors et lætitia, ibi multitudo peccatorum et mœror versetur.

††4:27 Hæc enim dicit. HIER. Mista est Domini clementia iræ: terra deseritur, sed non consumitur, ut remaneant qui intelligant clementiam ejus.

‡‡4:28 Cogitavi et non pœnituit me, etc. Ut prædictam auferrem sententiam, et ira sævientis non perveniret ad finem; minatus est Dominus per Jonam, sed impendentem gladium lacrymarum et gemituum magnitudo superavit.

§§4:29 A voce equitis. Describit furentium exercitum a cujus timore populus civitatem reliquit, et ardua conscendit: sed tamen iram Dei declinare non potuit. Hoc totum ad Ecclesiam potest referri, cum Deum offenderit, et adversariis tempore persecutionis, vel vitiis atque peccatis tradita fuerit.

***4:30 Tu autem vastata. HIER. Hoc idem dicendum contra eos, qui conjugales affectus, et veræ fidei pudicitiam perdiderunt. Cum vestieris. Hæc enim et tuis amatoribus præparas, et lectus angustus utrumque capere non potest. Nec Deus ornamenta suscipit, quibus ante amatoribus tuis placuisti.

†††4:31 Vocem enim quasi, etc. HIER. Duo exempla posita sunt, et parturientis et lugentis, ut quidquid mulier patitur, vel in fetu, vel in morte filiorum, Jerusalem patiatur in populis.