23
[Væ pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuæ meæ ! dicit Dominus.*Væ pastoribus, etc. HIER. Quia omnis spes Judaici regni defecit, transit ad principes Ecclesiæ; et synagoga cum suis pastoribus derelicta atque damnata, ad apostolos sermo fit, de quibus dicitur, Super eos suscitabo pastores Ezech. 34., etc. Ideo hæc dicit Dominus Deus Israël ad pastores qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitastis eos: ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus. Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc: et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur. Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos: non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quæretur ex numero, dicit Dominus.] [Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra.Ecce dies veniunt, dicit, etc. ID. Abjectis pastoribus synagogæ, Scribis, scilicet et Pharisæis, et apostolis in loco eorum substitutis, inducitur Christus pastor pastorum. In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster. Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra: Vivit Dominus, qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,Propter hoc, etc. ID. Hoc totum caput in LXX non habetur, cujus hic sensus est: Quia non per Moysen populus Dei de Ægypto liberatur, sed per Christum de toto orbe; quod ex toto complebitur, quando ab oriente et occidente et septentrione et meridie venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, ut postquam intraverit, plenitudo gentium, tunc omnis Isræl salvus fiat Rom. 11.. sed: Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israël de terra aquilonis, et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc, et habitabunt in terra sua.] Ad prophetas: [Contritum est cor meum in medio mei; contremuerunt omnia ossa mea: factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus.§Quasi homo madidus a vino. Nullius intelligentiæ, nullius sapientiæ, etc., usque ad Jeremias enim interpretatur excelsus Domini. A facie Domini, etc. ID. Considerato vultu omnipotentis Dei, id est, Patris et vultu Filii, qui est splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, propheta et anima et corpore perhorrescit, et se nihil esse intelligit, unde: Ut jumentum factus sum apud te. 10 Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti: factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis.**Luxit terra. Quidquid de terra Judæa juxta litteram intelligis, ad congregationem credentium referre poteris. Propter adulteria enim, et mendacia, et perjuria, virtutum et gratiarum sterilitas consequitur. 11 Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus.††Propheta namque, etc. Quando in Ecclesia Dei et maxime in principibus ejus, inveniuntur mala, scimus esse completum, Propheta namque et sacerdotes polluti sunt. Afferam super eos mala. Non quod mala sint, etc., usque ad dicitur correctio et cruciatus peccantis. 12 Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris: impellentur enim, et corruent in ea: afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. 13 Et in prophetis Samariæ vidi fatuitatem: prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israël. 14 Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii: et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha.‡‡Et in prophetis. Quomodo prophetæ Samariæ, quidquid loquuntur, prophetant in Baal; sic hæretici in Ecclesia, sive extra, ut supplantent populum Isræl, qui prius cernebat Deum, loquuntur in dæmonibus. 15 Propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle: a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram.§§A prophetis. ID. Utimur enim hoc testimonio, etc., usque ad conantur infamare et ubique blasphemias seminare. 16 Hæc dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. 17 Dicunt his qui blasphemant me: Locutus est Dominus: Pax erit vobis: et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt: Non veniet super vos malum. 18 Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus? quis consideravit verbum illius, et audivit?***Quis enim? Nolite credere falsis prophetis hæc dicentibus: unde scire possunt consilia Domini, quis vidit et annuntiavit eis? 19 Ecce turbo Dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet.†††Ecce turbo. Quasi dicat per contrarium patet prophetas nescire, quod dicunt: pro pace enim et securitate quam promittunt, venit tempestas Babylonia. 20 Non revertetur furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui: in novissimis diebus intelligetis consilium ejus. 21 Non mittebam prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. 22 Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis. 23 Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe? 24 Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non cælum et terram ego impleo? dicit Dominus. 25 Audivi quæ dixerunt prophetæ prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes: Somniavi, somniavi.‡‡‡Audivi quæ dixerunt. HIER. Sunt multa genera prophetandi, etc., usque ad et corda indomabilia tyrannorum propria conscientia Domini majestatem sentirent. 26 Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui? 27 Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal?§§§Somnia eorum quæ. Sunt hodie somniatores in Ecclesia, qui errores suos Domini prophetias faciunt, crebro dicentes, somniavi: contra quos dicitur, usquequo istud, etc. 28 Propheta qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus.*Quid paleis? Pulchre doctrina hæreticorum paleis comparatur, quæ medullam non habent, nec refectionem præbent. 29 Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram?Nunquid non verba mea? Quod in priori populo prophetæ mentiebantur, etc., usque ad minatur ergo Dominus contra hujusmodi magistros se esse venturum. Quasi ignis. De ecclesiasticis viris scriptum est, quod malleus et securis non sunt audita in domo Domini. 30 Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.Qui furantur. Semper enim mendacium imitatur veritatem, aliter enim non potest decipere. 31 Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, et aiunt: Dicit Dominus. 32 Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis: qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus. 33 Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens: Quod est onus Domini? dices ad eos: Vos estis onus: projiciam quippe vos, dicit Dominus. 34 Et propheta, et sacerdos, et populus qui dicit: Onus Domini: visitabo super virum illum et super domum ejus. 35 Hæc dicetis unusquisque ad proximum, et ad fratrem suum: Quid respondit Dominus? et quid locutus est Dominus? 36 Et onus Domini ultra non memorabitur: quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertistis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri. 37 Hæc dices ad prophetam: Quid respondit tibi Dominus? et quid locutus est Dominus? 38 Si autem onus Domini dixeritis, propter hoc hæc dicit Dominus: Quia dixistis sermonem istum: Onus Domini, et misi ad vos dicens: Nolite dicere: Onus Domini: 39 propterea ecce ego tollam vos portans, et derelinquam vos, et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris, a facie mea:§Et derelinquam. Hoc in tempore Babylonicæ captivitatis factum esse novimus, etc., usque ad quod proprie mysterium Trinitatis significat. 40 et dabo vos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam æternam, quæ numquam oblivione delebitur.]

*23:1 Væ pastoribus, etc. HIER. Quia omnis spes Judaici regni defecit, transit ad principes Ecclesiæ; et synagoga cum suis pastoribus derelicta atque damnata, ad apostolos sermo fit, de quibus dicitur, Super eos suscitabo pastores Ezech. 34., etc.

23:5 Ecce dies veniunt, dicit, etc. ID. Abjectis pastoribus synagogæ, Scribis, scilicet et Pharisæis, et apostolis in loco eorum substitutis, inducitur Christus pastor pastorum.

23:7 Propter hoc, etc. ID. Hoc totum caput in LXX non habetur, cujus hic sensus est: Quia non per Moysen populus Dei de Ægypto liberatur, sed per Christum de toto orbe; quod ex toto complebitur, quando ab oriente et occidente et septentrione et meridie venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, ut postquam intraverit, plenitudo gentium, tunc omnis Isræl salvus fiat Rom. 11..

§23:9 Quasi homo madidus a vino. Nullius intelligentiæ, nullius sapientiæ, etc., usque ad Jeremias enim interpretatur excelsus Domini. A facie Domini, etc. ID. Considerato vultu omnipotentis Dei, id est, Patris et vultu Filii, qui est splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, propheta et anima et corpore perhorrescit, et se nihil esse intelligit, unde: Ut jumentum factus sum apud te.

**23:10 Luxit terra. Quidquid de terra Judæa juxta litteram intelligis, ad congregationem credentium referre poteris. Propter adulteria enim, et mendacia, et perjuria, virtutum et gratiarum sterilitas consequitur.

††23:11 Propheta namque, etc. Quando in Ecclesia Dei et maxime in principibus ejus, inveniuntur mala, scimus esse completum, Propheta namque et sacerdotes polluti sunt. Afferam super eos mala. Non quod mala sint, etc., usque ad dicitur correctio et cruciatus peccantis.

‡‡23:14 Et in prophetis. Quomodo prophetæ Samariæ, quidquid loquuntur, prophetant in Baal; sic hæretici in Ecclesia, sive extra, ut supplantent populum Isræl, qui prius cernebat Deum, loquuntur in dæmonibus.

§§23:15 A prophetis. ID. Utimur enim hoc testimonio, etc., usque ad conantur infamare et ubique blasphemias seminare.

***23:18 Quis enim? Nolite credere falsis prophetis hæc dicentibus: unde scire possunt consilia Domini, quis vidit et annuntiavit eis?

†††23:19 Ecce turbo. Quasi dicat per contrarium patet prophetas nescire, quod dicunt: pro pace enim et securitate quam promittunt, venit tempestas Babylonia.

‡‡‡23:25 Audivi quæ dixerunt. HIER. Sunt multa genera prophetandi, etc., usque ad et corda indomabilia tyrannorum propria conscientia Domini majestatem sentirent.

§§§23:27 Somnia eorum quæ. Sunt hodie somniatores in Ecclesia, qui errores suos Domini prophetias faciunt, crebro dicentes, somniavi: contra quos dicitur, usquequo istud, etc.

*23:28 Quid paleis? Pulchre doctrina hæreticorum paleis comparatur, quæ medullam non habent, nec refectionem præbent.

23:29 Nunquid non verba mea? Quod in priori populo prophetæ mentiebantur, etc., usque ad minatur ergo Dominus contra hujusmodi magistros se esse venturum. Quasi ignis. De ecclesiasticis viris scriptum est, quod malleus et securis non sunt audita in domo Domini.

23:30 Qui furantur. Semper enim mendacium imitatur veritatem, aliter enim non potest decipere.

§23:39 Et derelinquam. Hoc in tempore Babylonicæ captivitatis factum esse novimus, etc., usque ad quod proprie mysterium Trinitatis significat.