25
Verbum quod factum est ad Jeremiam, de omni populo Juda, in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis),*Verbum. HIER. Hæc priora sunt præterita visione, etc., usque ad quod non observat carmen lyricum. Anno quarto. Quarto anno regis Joachim, etc., usque ad Joachim autem interfectus est undecimo anno regni sui. quod locutus est Jeremias propheta ad omnem populum Juda, et ad universos habitatores Jerusalem, dicens: A tertiodecimo anno Josiæ filii Amon regis Juda, usque ad diem hanc, iste tertius et vigesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos, de nocte consurgens et loquens, et non audistis.A tertio decimo anno. A tredecimo anno regni Josiæ, etc., usque ad nisi assidue Domini admonitione revocetur. Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo, mittensque: et non audistis, neque inclinastis aures vestras ut audiretis,Et misit Dominus ad vos omnes servos. Non per unum prophetam, sed per omnes, populum suum admonuit, et quasi in vigiliis et excubiis constitutus, surrexit diluculo, ut commoneret, et non audierunt; ut quanto crebrior admonitio, tanto contemptus major. Neque inclinastis. ID. Tanta fuit duritia, etc., usque ad quæ non supplicium pro scelere irrogat. cum diceret: Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a sæculo et usque in sæculum: et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis, adoretisque eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos.§Post deos, etc. Quasi dicat: Hæc cum superioribus monebam, ne diis alienis serviretis, nec me ad iracundiam provocaretis et nolentem ad pœnam vestram cogeretis. Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum. Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea, ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas.**Et assumam, etc., Nabuchodonosor servum meum. Non sicut prophetæ et alii sancti, qui Deo serviunt; sed quia in eversione Jerusalem Domini serviat voluntati. Et adducam eos, etc. Hæc sunt præmia contemptorum et Deum audire nolentium. Quidquid ergo mali super nos adducitur, nostra peccata merentur; et sicut gentes contra Jerusalem adductæ sunt, sic hodie contra negligentem Ecclesiam serviunt. 10 Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ, vocem molæ et lumen lucernæ.††Perdamque, etc. Hoc in conciliabulo malignantium comprobatur, ut magistri eorum non doceant verbum Dei, sed sibilent ad instar colubri: in quibus vox gaudii et lætitiæ periit ut non audiant illud Apostoli: Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete Phil. 4.. 11 Et erit universa terra hæc in solitudinem, et in stuporem: et servient omnes gentes istæ regi Babylonis septuaginta annis.‡‡Et servient. Sicut Jerusalem, etc., usque ad prophetico sermone describit. 12 Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldæorum, et ponam illam in solitudines sempiternas.§§Cum impleti. Nota quod non solum contra Babylonem prophetat Jeremias, sed contra omnes gentes quæ in exercitu Babylonis fuerunt et contra populum Dei dimicaverunt. 13 Et adducam super terram illam omnia verba mea, quæ locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quæcumque prophetavit Jeremias adversum omnes gentes: 14 quia servierunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum. 15 Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te.***Sume calicem vini furoris, etc. ID. Propinatio calicis dominici furoris indicium est, etc., usque ad calix propinatur, sed pro pœna. 16 Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos. 17 Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus, 18 Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista:†††Jerusalem et civitatibus Juda, etc., Quasi dicat: Putabam quod solis gentibus propinarem, et ideo huic ministerio me lætus obtuleram, sed inter cæteras gentes, imo ante cæteras, propinavi Jerusalem et civitatibus Juda, etc. 19 Pharaoni regi Ægypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus:‡‡‡Pharaoni regi Ægypti, etc. Post Jerusalem bibit Pharao rex Ægypti, et servi ejus, et principes, et universus populus, et qui non quidem est Ægyptius, sed in ejus regionibus commoratur. 20 et universis generaliter: cunctis regibus terræ Ausitidis, et cunctis regibus terræ Philisthiim, et Ascaloni, et Gazæ, et Accaron, et reliquiis Azoti:§§§Philisthiim et Ascalonis, etc. Generali nomine terram Palæstinorum significat, etc., usque ad Palæstinos autem a Babyloniis captos atque vastatos scribit Isaias. 21 et Idumææ, et Moab, et filiis Ammon: 22 et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis, et regibus terræ insularum qui sunt trans mare:*Tyri et universis regibus, etc. Tyrus et Sidon sunt in littore Phœnicis, etc., usque ad lingua Hebraica magna ex parte confinis est. 23 et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam: 24 et cunctis regibus Arabiæ, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto: 25 et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum:Regibus Elam et cunctis, etc. Quia sequitur, Elam et reges Medorum arbitrantur Zambri esse Persidis regionem: nisi forte quia præcessit Arabia, intelligantur esse reges solitudinis. Et rex Sesach, etc. Quasi dicat: Omnes in circumitu, etc., usque ad ante Antichristum secundum Danielem destruendum. 26 cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum: et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt: et rex Sesach bibet post eos. 27 Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bibite, et inebriamini, et vomite: et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos. 28 Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis: 29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum. 30 Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos: [Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam: rugiens rugiet super decorem suum: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terræ. 31 Pervenit sonitus usque ad extrema terræ, quia judicium Domino cum gentibus: judicatur ipse cum omni carne. Impios tradidi gladio, dicit Dominus.Judicium Domino. Quia sunt gentium diversa merita, qui non credit jam judicatus est, in eo scilicet quod non credit; sed qui non credunt diversis afficientur suppliciis. 32 Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ.§Ecce egredietur, etc. Erubescant qui, vim Scripturæ sanctæ facientes, in bonam partem accipiunt Domini comminationes. 33 Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terræ usque ad summum ejus: non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ jacebunt. 34 Ululate, pastores, et clamate, et aspergite vos cinere, optimates gregis: quia completi sunt dies vestri ut interficiamini, et dissipationes vestræ: et cadetis quasi vasa pretiosa.**Ululate, pastores. HIER. Ululatus optimatum gregis, etc., usque ad conticescent bona pacis et auferentur in furore. Domini. 35 Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis. 36 Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum: 37 et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini. 38 Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie iræ columbæ, et a facie iræ furoris Domini.]

*25:1 Verbum. HIER. Hæc priora sunt præterita visione, etc., usque ad quod non observat carmen lyricum. Anno quarto. Quarto anno regis Joachim, etc., usque ad Joachim autem interfectus est undecimo anno regni sui.

25:3 A tertio decimo anno. A tredecimo anno regni Josiæ, etc., usque ad nisi assidue Domini admonitione revocetur.

25:4 Et misit Dominus ad vos omnes servos. Non per unum prophetam, sed per omnes, populum suum admonuit, et quasi in vigiliis et excubiis constitutus, surrexit diluculo, ut commoneret, et non audierunt; ut quanto crebrior admonitio, tanto contemptus major. Neque inclinastis. ID. Tanta fuit duritia, etc., usque ad quæ non supplicium pro scelere irrogat.

§25:6 Post deos, etc. Quasi dicat: Hæc cum superioribus monebam, ne diis alienis serviretis, nec me ad iracundiam provocaretis et nolentem ad pœnam vestram cogeretis.

**25:9 Et assumam, etc., Nabuchodonosor servum meum. Non sicut prophetæ et alii sancti, qui Deo serviunt; sed quia in eversione Jerusalem Domini serviat voluntati. Et adducam eos, etc. Hæc sunt præmia contemptorum et Deum audire nolentium. Quidquid ergo mali super nos adducitur, nostra peccata merentur; et sicut gentes contra Jerusalem adductæ sunt, sic hodie contra negligentem Ecclesiam serviunt.

††25:10 Perdamque, etc. Hoc in conciliabulo malignantium comprobatur, ut magistri eorum non doceant verbum Dei, sed sibilent ad instar colubri: in quibus vox gaudii et lætitiæ periit ut non audiant illud Apostoli: Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete Phil. 4..

‡‡25:11 Et servient. Sicut Jerusalem, etc., usque ad prophetico sermone describit.

§§25:12 Cum impleti. Nota quod non solum contra Babylonem prophetat Jeremias, sed contra omnes gentes quæ in exercitu Babylonis fuerunt et contra populum Dei dimicaverunt.

***25:15 Sume calicem vini furoris, etc. ID. Propinatio calicis dominici furoris indicium est, etc., usque ad calix propinatur, sed pro pœna.

†††25:18 Jerusalem et civitatibus Juda, etc., Quasi dicat: Putabam quod solis gentibus propinarem, et ideo huic ministerio me lætus obtuleram, sed inter cæteras gentes, imo ante cæteras, propinavi Jerusalem et civitatibus Juda, etc.

‡‡‡25:19 Pharaoni regi Ægypti, etc. Post Jerusalem bibit Pharao rex Ægypti, et servi ejus, et principes, et universus populus, et qui non quidem est Ægyptius, sed in ejus regionibus commoratur.

§§§25:20 Philisthiim et Ascalonis, etc. Generali nomine terram Palæstinorum significat, etc., usque ad Palæstinos autem a Babyloniis captos atque vastatos scribit Isaias.

*25:22 Tyri et universis regibus, etc. Tyrus et Sidon sunt in littore Phœnicis, etc., usque ad lingua Hebraica magna ex parte confinis est.

25:25 Regibus Elam et cunctis, etc. Quia sequitur, Elam et reges Medorum arbitrantur Zambri esse Persidis regionem: nisi forte quia præcessit Arabia, intelligantur esse reges solitudinis. Et rex Sesach, etc. Quasi dicat: Omnes in circumitu, etc., usque ad ante Antichristum secundum Danielem destruendum.

25:31 Judicium Domino. Quia sunt gentium diversa merita, qui non credit jam judicatus est, in eo scilicet quod non credit; sed qui non credunt diversis afficientur suppliciis.

§25:32 Ecce egredietur, etc. Erubescant qui, vim Scripturæ sanctæ facientes, in bonam partem accipiunt Domini comminationes.

**25:34 Ululate, pastores. HIER. Ululatus optimatum gregis, etc., usque ad conticescent bona pacis et auferentur in furore. Domini.