4
Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes*Ut ergo cognovit. Sciebat Jesus scientiam eorum et invidiam, quod non ideo didicerant de eo ut eum sequerentur, sed persequerentur, et ideo fugit, docens suos cedere malis, non timens, vel evadere eos impotens. Et baptizat. Quod vere dicitur, ipse enim semper mundat in spiritu invisibiliter et dono, sed ejus baptismus fit etiam in corpore, qui est in duobus, scilicet in aqua et verbo vitæ; unde Paulus: Mundas eam lavacro aquæ et verbo vitæ Ephes. 5.. (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),Sed discipuli. In quorum baptismo dabatur spiritus, licet non ita manifeste, ut post Ascensionem datus est ineffabili et inexcogitabili modo. reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam.Reliquit Judæam. Id est Pharisæos incredulos, qui cogitabant eum persequi, propter baptisma ipsius quod crescebat, et quia per doctrinam ejus, legem evacuari intelligebant. Et abiit. Postquam paucos de Judaico populo suscepit, reliquit incredulos legis litteram sequentes, quæ neminem ad perfectum ducit. Et abiit in Galilæam, id est in spiritualem ipsius litteræ intelligentiam. In Galilæam. In Galilæa transformatio Domini creditur facta, per quam significatur transmutatio humanæ naturæ in pristinam gloriam. In Galilæa dedit discipulis in monte doctrinam per quam ad vitam transituri sunt credentes. Oportebat autem eum transire per Samariam.§Oportebat. Inter Judæam et Galilæam Samaria est, id est, inter legem litteræ, quæ per Judæam et divinas leges circa Deum revolutas, quarum figura est Galilæa, est lex naturalis in medio constituta, quia ergo ex lege sumpsit fundamenta Ecclesiæ, oportebat eum ad gentes transire constitutas sub lege naturæ, ut cum utrisque in Galilæam æternæ beatitudinis rediret. Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo.**Venit ergo. Ut agnoscerent et converterentur ad eum Samaritani, vindicantes sibi hæreditatem patriarchæ Isræl. Quæ dicitur Sichar. Sichar, id est conclusio, vel ramus, id est gentilis populus conclusus sub peccato, qui est ramus de oleastro excisus et olivæ insertus. Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.††Erat autem, etc. Quia naturalis ratio non aliunde surgit nisi a causa omnium bonorum, ideo pulchre dicitur fons esse Jacob, id est ratio infinita Patris altitudine procedens. Jesus ergo fatigatus, etc. Allegorice. Iter Jesu carnis est assumptio in qua est fatigatio, id est infirmitas, relevans hominem quem creavit potentia: sessio est humilitas. Sexta hora, sexta ætas qua venit, puteus profunditas hujus sæculi. Samaritana Ecclesia venit non jam justa, sed justificanda. Aqua putei voluntas hujus sæculi, quæ quasi de profundo extrahitur submissis et inclinatis ad eam hominibus, præmissa cupiditate quasi hydria. Sedebat. Quasi lassitudinem relevans in quo indicatur magister docturus accedentes et possessurus. Supra. Fons dicitur ubicunque manat aqua de terra, sed si in superficie fons tantum, si in profundo etiam dicitur puteus. Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere.‡‡Venit. In figura Ecclesiæ de gentibus, quæ prius hauriebat aquam, id est voluptatem de profundo sæculi cujus fidem sitit Jesus et petit ab ea potari. GREG. Vel mulier, id est Synagoga, quæ venit haurire aquam, etc., usque ad primitivam Ecclesiam. Da mihi. Jesus sedens supra fontem petit a primitiva Ecclesia quam de gentibus elegerat potum fidei, qua in eum credatur, petit a natura potum rationis, qua conditor et redemptor investigetur. Apostoli missi in civitatem, id est in mundum, emere spirituales escas, id est fidem, et actionem, et cognitionem, quibus magistri satiantur Ecclesiæ. Da mihi. Licet Jesus post fatigationem sitire posset, tamen hunc potum non exigit, sed ut cor Ecclesiæ gentium pro laboris ejus cognitione potus ei efficiatur, desiderat. (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)§§Discipuli enim. In civitatem discipuli abierunt, scilicet ad Judæos, qui legis valle muniti, et prophetiæ sunt telis armati, ut cibos emerent ipsorum, scilicet corda prædicatione fidei Deo præparantes. Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.***Dicit ergo. Nesciens quem potum petit ab ea, putans quod de aqua opponit se esse de alienigenis vasculis, quorum etiam conversatione non utuntur Judæi, sed Jesus qui fidem petebat, ei spiritum dare cupiebat, et eam admonet ut petat, spiritus est autem et donum Dei et viva aqua. Non enim, etc. Samaritanos Judæi exsecrantur et supplantatores vocant, quia eos hæreditate patris sui Jacob privaverunt abstinendo a cibis et vasis eorum. 10 Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.†††Respondit Jesus. Pedetentim et simplicibus verbis instruit, ut tandem donum Dei, id est spiritum possit accipere. 11 Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?‡‡‡Dixit ei mulier. Aqua viva dicitur non alia, nisi quæ ubi oritur, excipitur, de qua mulier carnaliter sapiens dixit: Cum hauritorium non habeas, et puteus altus sit, quomodo habes aquam vivam? Sed ne forte alium fontem promittere videretur, subdit: Nunquid tu melior es, id est potes melior esse Jacob qui cum suis usus est isto? Contra quod ergo aperte Christus ostendit se non carnaliter, sed spiritualiter loqui, dicens non sitire eum qui suam aquam biberit. 12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus?§§§Nunquid tu. Alienigena Jacob patrem suum vocat, quia ipsa sub lege Moysi vixerat, et prædium quod Jacob filio suo dederat, possidebat. AUG. Vasculum cupiditas, aqua voluptas, reficitur, non exstinguitur. Et ipse ex eo. De puteo bibunt homines et pecora, et similiter de ratione, quasi depravata et obscurata magno labore foditur et exercetur: bibunt autem quidam ut homines qui ea ratione ad bonum utuntur, ut sancti. Quidam ut pecora, qui utuntur ea ad malum ut philosophi. 13 Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum:*Qui autem. Quicunque meæ prædicationi cor accommodaverit et gratiæ donum cognoverit, fides quæ per dilectionem operatur in eo nascitur, et sic tandem in vitam transibit æternam. 14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.Aqua. Aqua corporalis deorsum fluit, aqua spiritualis sursum salit et secum eos qui eam bibunt in æternam gloriam subvehit. 15 Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. 16 Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.Vade, voca virum tuum, etc. Ut eo duce ad contemplationem spiritualis intelligentiæ ascendas: vade, voca virum tuum. Tu sensualis voca rationalem intellectum, quo ut viro regaris, tu quæ modo carnaliter sapis, hunc ego lux et caput viri illuminabo. Quasi dicat: Hæc quæ dico non carnaliter, ut tu animalis facis, sed spiritualiter sunt intelligenda et ductu rationis accipienda, et ideo tu para intellectum mihi et veni, intelligendo hæc spiritualia quæ dico. 17 Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum;§Respondit mulier. Revera hæc mulier tunc non habebat virum, sed utebatur quodum non legitimo, de quo respondet adhuc carnaliter sapiens, qui nondum vocaverat virum, id est intellectum. Dicit ei Jesus. Paulatim ea attollens adhuc mysteria loquitur, ut paulatim perduceret eam ad cognoscendum quis cum ea loqueretur. Et non opus bonum, non prudentem mulieris laudat responsionem, sed veritatis laudat confessionem. 18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.**Quinque enim viros. Quinque viri sunt quinque leges humanæ naturæ datæ. Prima, in paradiso ante peccatum in prohibitione ligni. Secunda, post prævaricationem et expulsionem de paradiso, de multiplicatione humanæ propaginis. Tertia, Nœ ante diluvium de fabricanda arca. Quarta, post diluvium de divisionibus gentium. Quinta, Abraham de circumcisione et immolatione filii. His quinque legibus quasi quinque viris humana anima ab initio mundi usque ad Moysen subjecta fuit: postea data est lex litteræ, quæ nullam salutem contulit, unde dicitur: Quem nunc habes, non est tuus vir. Dimitte litteram, vade ad spiritum litteræ ad Novum Testamentum, a quo spiritualem virtutum prolem concipias. AUG. Quinque viri, id est quinque sensus corporis te rexerunt, nunc in tempore discretionis non te regit vir, id est intellectus sapientiæ, sed adulter, id est error corrumpit, dum carnaliter quæ dico accipis, et ideo voca virum, ut (sicut dico) spiritualiter intelligas. Ideo quinque sensus in minori ætate dicuntur viri, quia sunt legitimi. Post lapsum enim hominis et decreto Dei naturaliter regitur illa ætas, non ad æterna, sed ad ista temporalia appetenda si mulcent, vitanda si offendunt. 19 Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.††Quia propheta tu es. Mulier ex auditis proficiens, jam cœperat aliquatenus habere intellectum, unde et prophetam vocat, sed non plenum, quia non credit venisse Christum. 20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.‡‡Panes nostri, etc. Propheta es tu, et ideo judica de hac contentione, quæ me movet. Judæi se præferebant Samaritanis pro templo quod ædificavit Salomon, in quo adorabant. Econtra Samaritani adversum Judæos pro monte, in quo et non in templo patres adoraverunt, qui Deo placuerunt. Et sic patriarchæ in montibus, Judæi in templo adoraverunt, præfigurantes modum bene orandi. 21 Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.§§Mulier. In hoc loco Dominus jactantiam Samaritanorum reprimit, qui putabant se non minoris religionis fuisse quam Judæos. Loquitur ergo in persona prophetarum et omnium qui in Christum credunt; unde ait: Vos adoratis Patrem quem nescitis, quia nullus adorat Patrem nisi Filium adoret, per quem ad notitiam Patris venitur, sed nos scimus Filium, et per Filium Patrem, unde sequitur: Quia salus ex Judæis est, etc., id est. quia Christus, qui est salus, ex Judæis est, non solum origine carnis, sed etiam ex eis orta est fides et primitiva Ecclesia. Crede mihi. Quia jam est in te vir qui potest credere et ideo crede: Quia nisi credideris non intelliges Isa. 7.. Quando neque in monte. Ecce pariter mons vester et templum Judæorum reprobabitur, sed in hoc estis impares, quod vos Samaritani adoratis quod nescitis, sed nos Judæi non omnes, sed electi adoramus quod scimus, quia nobis cognitio Dei testamentum; prophetia promissa: de nobis Christus, et hoc est, quia salus ex Judæis est, sed quamvis ita simus differentes, tamen non præfero locum Judæorum loco Samaritanorum, et hoc est. 22 Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est. 23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.***Sed venit hora, et nunc est, quando. Priusquam venirem in carne, nemo potuit adorare Patrem in spiritu et veritate, præter patriarchas et prophetas, quibus mea incarnatio revelata fuit, sed per meam præsentiam in carne fient veri adoratores. In spiritu et veritate. Non in templo, non in hoc monte, sed interius in intimo templo cordis et in veritate cognitionis Patrem esse adorandum. 24 Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.†††Spiritus est Deus. Cum Deus sit spiritus et non corpus, non quærit corporeum locum, montem vel templum in quo oretur, sed spiritus purus est ejus templum, in quo oretur, non de visibilibus quæ transeunt, sed de æternis quæ veritas sunt. 25 Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.‡‡‡Scio quia Messias venit, qui dicitur, etc. Jam per verba docentis amplius provecta, scit a quo perfecte debeat instrui, id est a Messia. Ille nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus. Qualiter spreto templo vel monte in spiritu et veritate adoremus ostendet, et abjectis umbris veritate illustremur. Ego sum qui loquor. Quem venturum exspectas, venisse cognosce: et adducto tecum viro qui te regat, quæ fidei sunt necessaria discere labora. Et quia sciebat jam quis eam posset docere cum eum jam docentem non agnosceret, digna erat cui ipse se manifestaret, unde dicit: Ego sum Messias, qua manifestatione accepta non habet quid ultra quærat, unde sequitur: Reliquit ergo hydriam, etc. Sed Evangelista interserit de discipulis. 26 Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. 27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea?§§§Et mirabantur quia. Non mirabantur quod cum muliere loquitur, cum quibus loqui consueverat, sed quia cum alienigena, ignorantes mysterium Ecclesiæ de gentibus futuræ. Et non malum suspicantur, sed clementiam mirantur, quia gentilem erroneam docet sicut qui venit quærere quod perierat. 28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:*Reliquit ergo. Audito ego sum, jam habens in intellectu mulier Christum caput viri, reliquit hydriam, id est cupiditatem, et cucurrit evangelizare. Hic discant evangelizaturi prius deponere curam, et onus hujus sæculi. 29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus?Venite et videte. Pedetentim inducit ad veritatem illos rudes; nec statim affirmat Christum, ne irascerentur et indignarentur. 30 Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum. 31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca. 32 Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. 33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?Nunquid aliquis attulit. Non ausi sunt interrogare Dominum timentes ne ab eo reprehendantur, si incaute interrogaverint. 34 Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.§Meus cibus est. Non intellexerunt escam, sicut mulier supra non intellexit aquam, unde magister eos instruit non per circuitum ut illam, sed jam aperte dicens: Meus cibus est ut faciam, etc. Voluntatem ejus. Patris. Voluntas Patris est ut credatur in eum, id est in Filium quem ipse misit. Opus Patris est nostra salus. Christi ergo cibus, nostra fides et nostra salus. Facit ergo voluntatem docendo credere in se, facit opus maturando mysterium redemptionis. 35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.**Nonne vos dicitis. Cum quærat fidem et salutem populorum, fervet in opus, et operarios mittere disponit. Levate oculos vestros. Intellectu mentis considerate quod, transacta hieme, id est infidelitate, adest calor fidei et parata sunt corda, ut opera justitiæ ex eis colligatis, quasi dicat: Juvate ad implendum voluntatem Patris. Et bene potestis, quia parata est messis, id est, videte gentes facile credentes. 36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.††Ut et qui seminat. Utroque opus erat, seminatore et messore, quia in hoc apparet probabile verbum, quia alius seminat, alius metit; nisi enim parati essent per prophetas, non audirent apostolos. 37 In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. 38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.‡‡Ego misi vos. Vos facio messores ibi ubi alii seminaverunt, id est in Judæa, ubi prima seges collecta est, unde aliqui exeuntes in toto mundo seminaverunt, unde alia messis quasi de granis surgit colligenda in fine sæculi messoribus angelis. Laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Multi enim labores fuerunt patriarchis et prophetis, in quibus omnibus erat prophetia Christi, et multa passi sunt quasi in frigore seminationis. 39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. 40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.§§Cum venissent. Prius audierunt famam, post conspexerunt præsentem, nec satis est eis, sed apud se manere faciunt, ut ipsius verbis instruerentur, quæ præferunt verbis mulieris. In quibus omnibus econtrario arguitur duritia Judæorum, qui nec miraculis credunt. Et mansit ibi duos. Moraliter. Sic quotidie apud illos qui foris sunt, nuntiatur Christus per mulierem, id est Ecclesiam, et credunt per istam famam. Inde apud eos manet per duos dies sine mentione noctis, ut lux eorum duobus præceptis charitatis instruatur. 41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus. 42 Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.***Et mulieri dicebant. Postquam Dominus carnis præsentia Judæis spiritualiter edoctis gratiam suæ cognitionis infudit mulieri, id est legi, dicebant, jam non propter tuam loquelam credimus. 43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.†††Ipsi enim audivimus. Quia sibi primum moratus miracula fecerat, nec nisi pauci in eum crediderunt, unde super viso signo crediderunt in eum discipuli ejus, non alii: et ideo a Samaritanis qui facile nullo signo viso crediderunt, revertitur ad istos, ut qui per priora non crediderunt, modo credant. Significat quod a gentibus facile conversis, in fine sæculi revertetur ad Judæos qui sunt sua patria, quia prius in eis honorem non habuerat. 44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.‡‡‡Quia propheta. Allegorice. Patria Christi est populus Judæorum, ubi sine honore est, quia pauci de his credunt quod de Galilæis civibus Christi dicitur. Ecclesia gentium facile credens similis est Samaritanis, et hi multi solo verbo prædicationis, illi per miracula et pauci. Ecce cur venit, ideo revertitur, quia testatus est quod propheta non habet honorem in patria; alioquin videtur non debuisse ad hos reverti, ubi honorem non habet, sed manere apud illos ubi bene receptus est. 45 Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum. 46 Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.§§§Et erat quidam regulus cujus filius. Iste regulus potest figurare aliquem gentis Judaicæ doctorem, qui tandem post plenam Ecclesiæ gentium conversionem ad quam Dominus a Judæis expulsus per discipulos transmigravit, pro filio, Judaico populo, quem non nisi in fine sæculi fidem accepturum cognoscit, orat, ut de longa perfidiæ infirmitate sanetur. 47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori.*Et rogabat. Jam credens quod posset sanare filium ejus, sed quia per deitatem, quæ ubique est, non credit filio adesse, rogat ut descenderet et præsens corpore sanaret, unde infidelitatis arguitur: Nisi signa et prodigia, etc. Econtrario centurio laudatur, qui dicit: Dic verbo et sanabitur puer meus Matth. 8.; unde: Non inveni tantam fidem in Isræl. Vel forsitan cupiebat tentare qualis esset Christus, unde arguitur: Nisi signa et prodigia. Propter salutem filii credidit ipse et domus ejus tota. 48 Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.Nisi signa. In hoc redarguitur de incredulitate, quod non ubique credebat eum esse, et per hujus duritiam significatur duritia Judæorum, qui nec visis miraculis credunt. Vere econtra per Samariam signatur fides gentium, quæ solo verbo credidit, hoc autem, quantum ad allegoriam, a primo Christi adventu usque post regnum Antichristi in perfidis Judæis durabit. Et prodigia. Prodigium quasi porro dictum, quasi quod aliquid significat. Vel, prodigium quasi procul a digito, quia præfigurat aliquod remotum et futurum. 49 Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus.Descende. Quasi aliter non posset sanare, nisi præsens esset. Unde Dominus indicans se non deesse ubi invitatur, solo jussu sanat, unde: Vade, filius tuus. Ad filium reguli non vadit, ne divitias honorare videatur, ad servum centurionis ire promittit qui naturam hominis non despicit: in quo superbiam destruit quæ in hominibus non pensat naturam, sed quæ extra patent. Credidit ipse. Non alii cives, in quo paucitas fidei Judæorum signatur, quamvis signa viderint, unde infert: Hoc iterum secundum signum fecit Jesus. Sicut supra multitudo gentium solo verbo convertendarum in Samaritanis signabatur. 50 Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. 51 Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret. 52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris. 53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit; et credidit ipse et domus ejus tota. 54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.§Hoc iterum secundum signum fecit Jesus cum venisset a Judæa in Galilæam. De omnibus miraculis quæ fecit Jesus in anno ante mortem Joannis, non facit Joannes mentionem nisi de istis, et de disputatione Christi cum Judæis, quæ supra ponitur. Cæteri enim Evangelistæ quæ hic reticet, dixerunt plane.

*4:1 Ut ergo cognovit. Sciebat Jesus scientiam eorum et invidiam, quod non ideo didicerant de eo ut eum sequerentur, sed persequerentur, et ideo fugit, docens suos cedere malis, non timens, vel evadere eos impotens. Et baptizat. Quod vere dicitur, ipse enim semper mundat in spiritu invisibiliter et dono, sed ejus baptismus fit etiam in corpore, qui est in duobus, scilicet in aqua et verbo vitæ; unde Paulus: Mundas eam lavacro aquæ et verbo vitæ Ephes. 5..

4:2 Sed discipuli. In quorum baptismo dabatur spiritus, licet non ita manifeste, ut post Ascensionem datus est ineffabili et inexcogitabili modo.

4:3 Reliquit Judæam. Id est Pharisæos incredulos, qui cogitabant eum persequi, propter baptisma ipsius quod crescebat, et quia per doctrinam ejus, legem evacuari intelligebant. Et abiit. Postquam paucos de Judaico populo suscepit, reliquit incredulos legis litteram sequentes, quæ neminem ad perfectum ducit. Et abiit in Galilæam, id est in spiritualem ipsius litteræ intelligentiam. In Galilæam. In Galilæa transformatio Domini creditur facta, per quam significatur transmutatio humanæ naturæ in pristinam gloriam. In Galilæa dedit discipulis in monte doctrinam per quam ad vitam transituri sunt credentes.

§4:4 Oportebat. Inter Judæam et Galilæam Samaria est, id est, inter legem litteræ, quæ per Judæam et divinas leges circa Deum revolutas, quarum figura est Galilæa, est lex naturalis in medio constituta, quia ergo ex lege sumpsit fundamenta Ecclesiæ, oportebat eum ad gentes transire constitutas sub lege naturæ, ut cum utrisque in Galilæam æternæ beatitudinis rediret.

**4:5 Venit ergo. Ut agnoscerent et converterentur ad eum Samaritani, vindicantes sibi hæreditatem patriarchæ Isræl. Quæ dicitur Sichar. Sichar, id est conclusio, vel ramus, id est gentilis populus conclusus sub peccato, qui est ramus de oleastro excisus et olivæ insertus.

††4:6 Erat autem, etc. Quia naturalis ratio non aliunde surgit nisi a causa omnium bonorum, ideo pulchre dicitur fons esse Jacob, id est ratio infinita Patris altitudine procedens. Jesus ergo fatigatus, etc. Allegorice. Iter Jesu carnis est assumptio in qua est fatigatio, id est infirmitas, relevans hominem quem creavit potentia: sessio est humilitas. Sexta hora, sexta ætas qua venit, puteus profunditas hujus sæculi. Samaritana Ecclesia venit non jam justa, sed justificanda. Aqua putei voluntas hujus sæculi, quæ quasi de profundo extrahitur submissis et inclinatis ad eam hominibus, præmissa cupiditate quasi hydria. Sedebat. Quasi lassitudinem relevans in quo indicatur magister docturus accedentes et possessurus. Supra. Fons dicitur ubicunque manat aqua de terra, sed si in superficie fons tantum, si in profundo etiam dicitur puteus.

‡‡4:7 Venit. In figura Ecclesiæ de gentibus, quæ prius hauriebat aquam, id est voluptatem de profundo sæculi cujus fidem sitit Jesus et petit ab ea potari. GREG. Vel mulier, id est Synagoga, quæ venit haurire aquam, etc., usque ad primitivam Ecclesiam. Da mihi. Jesus sedens supra fontem petit a primitiva Ecclesia quam de gentibus elegerat potum fidei, qua in eum credatur, petit a natura potum rationis, qua conditor et redemptor investigetur. Apostoli missi in civitatem, id est in mundum, emere spirituales escas, id est fidem, et actionem, et cognitionem, quibus magistri satiantur Ecclesiæ. Da mihi. Licet Jesus post fatigationem sitire posset, tamen hunc potum non exigit, sed ut cor Ecclesiæ gentium pro laboris ejus cognitione potus ei efficiatur, desiderat.

§§4:8 Discipuli enim. In civitatem discipuli abierunt, scilicet ad Judæos, qui legis valle muniti, et prophetiæ sunt telis armati, ut cibos emerent ipsorum, scilicet corda prædicatione fidei Deo præparantes.

***4:9 Dicit ergo. Nesciens quem potum petit ab ea, putans quod de aqua opponit se esse de alienigenis vasculis, quorum etiam conversatione non utuntur Judæi, sed Jesus qui fidem petebat, ei spiritum dare cupiebat, et eam admonet ut petat, spiritus est autem et donum Dei et viva aqua. Non enim, etc. Samaritanos Judæi exsecrantur et supplantatores vocant, quia eos hæreditate patris sui Jacob privaverunt abstinendo a cibis et vasis eorum.

†††4:10 Respondit Jesus. Pedetentim et simplicibus verbis instruit, ut tandem donum Dei, id est spiritum possit accipere.

‡‡‡4:11 Dixit ei mulier. Aqua viva dicitur non alia, nisi quæ ubi oritur, excipitur, de qua mulier carnaliter sapiens dixit: Cum hauritorium non habeas, et puteus altus sit, quomodo habes aquam vivam? Sed ne forte alium fontem promittere videretur, subdit: Nunquid tu melior es, id est potes melior esse Jacob qui cum suis usus est isto? Contra quod ergo aperte Christus ostendit se non carnaliter, sed spiritualiter loqui, dicens non sitire eum qui suam aquam biberit.

§§§4:12 Nunquid tu. Alienigena Jacob patrem suum vocat, quia ipsa sub lege Moysi vixerat, et prædium quod Jacob filio suo dederat, possidebat. AUG. Vasculum cupiditas, aqua voluptas, reficitur, non exstinguitur. Et ipse ex eo. De puteo bibunt homines et pecora, et similiter de ratione, quasi depravata et obscurata magno labore foditur et exercetur: bibunt autem quidam ut homines qui ea ratione ad bonum utuntur, ut sancti. Quidam ut pecora, qui utuntur ea ad malum ut philosophi.

*4:13 Qui autem. Quicunque meæ prædicationi cor accommodaverit et gratiæ donum cognoverit, fides quæ per dilectionem operatur in eo nascitur, et sic tandem in vitam transibit æternam.

4:14 Aqua. Aqua corporalis deorsum fluit, aqua spiritualis sursum salit et secum eos qui eam bibunt in æternam gloriam subvehit.

4:16 Vade, voca virum tuum, etc. Ut eo duce ad contemplationem spiritualis intelligentiæ ascendas: vade, voca virum tuum. Tu sensualis voca rationalem intellectum, quo ut viro regaris, tu quæ modo carnaliter sapis, hunc ego lux et caput viri illuminabo. Quasi dicat: Hæc quæ dico non carnaliter, ut tu animalis facis, sed spiritualiter sunt intelligenda et ductu rationis accipienda, et ideo tu para intellectum mihi et veni, intelligendo hæc spiritualia quæ dico.

§4:17 Respondit mulier. Revera hæc mulier tunc non habebat virum, sed utebatur quodum non legitimo, de quo respondet adhuc carnaliter sapiens, qui nondum vocaverat virum, id est intellectum. Dicit ei Jesus. Paulatim ea attollens adhuc mysteria loquitur, ut paulatim perduceret eam ad cognoscendum quis cum ea loqueretur. Et non opus bonum, non prudentem mulieris laudat responsionem, sed veritatis laudat confessionem.

**4:18 Quinque enim viros. Quinque viri sunt quinque leges humanæ naturæ datæ. Prima, in paradiso ante peccatum in prohibitione ligni. Secunda, post prævaricationem et expulsionem de paradiso, de multiplicatione humanæ propaginis. Tertia, Nœ ante diluvium de fabricanda arca. Quarta, post diluvium de divisionibus gentium. Quinta, Abraham de circumcisione et immolatione filii. His quinque legibus quasi quinque viris humana anima ab initio mundi usque ad Moysen subjecta fuit: postea data est lex litteræ, quæ nullam salutem contulit, unde dicitur: Quem nunc habes, non est tuus vir. Dimitte litteram, vade ad spiritum litteræ ad Novum Testamentum, a quo spiritualem virtutum prolem concipias. AUG. Quinque viri, id est quinque sensus corporis te rexerunt, nunc in tempore discretionis non te regit vir, id est intellectus sapientiæ, sed adulter, id est error corrumpit, dum carnaliter quæ dico accipis, et ideo voca virum, ut (sicut dico) spiritualiter intelligas. Ideo quinque sensus in minori ætate dicuntur viri, quia sunt legitimi. Post lapsum enim hominis et decreto Dei naturaliter regitur illa ætas, non ad æterna, sed ad ista temporalia appetenda si mulcent, vitanda si offendunt.

††4:19 Quia propheta tu es. Mulier ex auditis proficiens, jam cœperat aliquatenus habere intellectum, unde et prophetam vocat, sed non plenum, quia non credit venisse Christum.

‡‡4:20 Panes nostri, etc. Propheta es tu, et ideo judica de hac contentione, quæ me movet. Judæi se præferebant Samaritanis pro templo quod ædificavit Salomon, in quo adorabant. Econtra Samaritani adversum Judæos pro monte, in quo et non in templo patres adoraverunt, qui Deo placuerunt. Et sic patriarchæ in montibus, Judæi in templo adoraverunt, præfigurantes modum bene orandi.

§§4:21 Mulier. In hoc loco Dominus jactantiam Samaritanorum reprimit, qui putabant se non minoris religionis fuisse quam Judæos. Loquitur ergo in persona prophetarum et omnium qui in Christum credunt; unde ait: Vos adoratis Patrem quem nescitis, quia nullus adorat Patrem nisi Filium adoret, per quem ad notitiam Patris venitur, sed nos scimus Filium, et per Filium Patrem, unde sequitur: Quia salus ex Judæis est, etc., id est. quia Christus, qui est salus, ex Judæis est, non solum origine carnis, sed etiam ex eis orta est fides et primitiva Ecclesia. Crede mihi. Quia jam est in te vir qui potest credere et ideo crede: Quia nisi credideris non intelliges Isa. 7.. Quando neque in monte. Ecce pariter mons vester et templum Judæorum reprobabitur, sed in hoc estis impares, quod vos Samaritani adoratis quod nescitis, sed nos Judæi non omnes, sed electi adoramus quod scimus, quia nobis cognitio Dei testamentum; prophetia promissa: de nobis Christus, et hoc est, quia salus ex Judæis est, sed quamvis ita simus differentes, tamen non præfero locum Judæorum loco Samaritanorum, et hoc est.

***4:23 Sed venit hora, et nunc est, quando. Priusquam venirem in carne, nemo potuit adorare Patrem in spiritu et veritate, præter patriarchas et prophetas, quibus mea incarnatio revelata fuit, sed per meam præsentiam in carne fient veri adoratores. In spiritu et veritate. Non in templo, non in hoc monte, sed interius in intimo templo cordis et in veritate cognitionis Patrem esse adorandum.

†††4:24 Spiritus est Deus. Cum Deus sit spiritus et non corpus, non quærit corporeum locum, montem vel templum in quo oretur, sed spiritus purus est ejus templum, in quo oretur, non de visibilibus quæ transeunt, sed de æternis quæ veritas sunt.

‡‡‡4:25 Scio quia Messias venit, qui dicitur, etc. Jam per verba docentis amplius provecta, scit a quo perfecte debeat instrui, id est a Messia. Ille nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus. Qualiter spreto templo vel monte in spiritu et veritate adoremus ostendet, et abjectis umbris veritate illustremur. Ego sum qui loquor. Quem venturum exspectas, venisse cognosce: et adducto tecum viro qui te regat, quæ fidei sunt necessaria discere labora. Et quia sciebat jam quis eam posset docere cum eum jam docentem non agnosceret, digna erat cui ipse se manifestaret, unde dicit: Ego sum Messias, qua manifestatione accepta non habet quid ultra quærat, unde sequitur: Reliquit ergo hydriam, etc. Sed Evangelista interserit de discipulis.

§§§4:27 Et mirabantur quia. Non mirabantur quod cum muliere loquitur, cum quibus loqui consueverat, sed quia cum alienigena, ignorantes mysterium Ecclesiæ de gentibus futuræ. Et non malum suspicantur, sed clementiam mirantur, quia gentilem erroneam docet sicut qui venit quærere quod perierat.

*4:28 Reliquit ergo. Audito ego sum, jam habens in intellectu mulier Christum caput viri, reliquit hydriam, id est cupiditatem, et cucurrit evangelizare. Hic discant evangelizaturi prius deponere curam, et onus hujus sæculi.

4:29 Venite et videte. Pedetentim inducit ad veritatem illos rudes; nec statim affirmat Christum, ne irascerentur et indignarentur.

4:33 Nunquid aliquis attulit. Non ausi sunt interrogare Dominum timentes ne ab eo reprehendantur, si incaute interrogaverint.

§4:34 Meus cibus est. Non intellexerunt escam, sicut mulier supra non intellexit aquam, unde magister eos instruit non per circuitum ut illam, sed jam aperte dicens: Meus cibus est ut faciam, etc. Voluntatem ejus. Patris. Voluntas Patris est ut credatur in eum, id est in Filium quem ipse misit. Opus Patris est nostra salus. Christi ergo cibus, nostra fides et nostra salus. Facit ergo voluntatem docendo credere in se, facit opus maturando mysterium redemptionis.

**4:35 Nonne vos dicitis. Cum quærat fidem et salutem populorum, fervet in opus, et operarios mittere disponit. Levate oculos vestros. Intellectu mentis considerate quod, transacta hieme, id est infidelitate, adest calor fidei et parata sunt corda, ut opera justitiæ ex eis colligatis, quasi dicat: Juvate ad implendum voluntatem Patris. Et bene potestis, quia parata est messis, id est, videte gentes facile credentes.

††4:36 Ut et qui seminat. Utroque opus erat, seminatore et messore, quia in hoc apparet probabile verbum, quia alius seminat, alius metit; nisi enim parati essent per prophetas, non audirent apostolos.

‡‡4:38 Ego misi vos. Vos facio messores ibi ubi alii seminaverunt, id est in Judæa, ubi prima seges collecta est, unde aliqui exeuntes in toto mundo seminaverunt, unde alia messis quasi de granis surgit colligenda in fine sæculi messoribus angelis. Laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Multi enim labores fuerunt patriarchis et prophetis, in quibus omnibus erat prophetia Christi, et multa passi sunt quasi in frigore seminationis.

§§4:40 Cum venissent. Prius audierunt famam, post conspexerunt præsentem, nec satis est eis, sed apud se manere faciunt, ut ipsius verbis instruerentur, quæ præferunt verbis mulieris. In quibus omnibus econtrario arguitur duritia Judæorum, qui nec miraculis credunt. Et mansit ibi duos. Moraliter. Sic quotidie apud illos qui foris sunt, nuntiatur Christus per mulierem, id est Ecclesiam, et credunt per istam famam. Inde apud eos manet per duos dies sine mentione noctis, ut lux eorum duobus præceptis charitatis instruatur.

***4:42 Et mulieri dicebant. Postquam Dominus carnis præsentia Judæis spiritualiter edoctis gratiam suæ cognitionis infudit mulieri, id est legi, dicebant, jam non propter tuam loquelam credimus.

†††4:43 Ipsi enim audivimus. Quia sibi primum moratus miracula fecerat, nec nisi pauci in eum crediderunt, unde super viso signo crediderunt in eum discipuli ejus, non alii: et ideo a Samaritanis qui facile nullo signo viso crediderunt, revertitur ad istos, ut qui per priora non crediderunt, modo credant. Significat quod a gentibus facile conversis, in fine sæculi revertetur ad Judæos qui sunt sua patria, quia prius in eis honorem non habuerat.

‡‡‡4:44 Quia propheta. Allegorice. Patria Christi est populus Judæorum, ubi sine honore est, quia pauci de his credunt quod de Galilæis civibus Christi dicitur. Ecclesia gentium facile credens similis est Samaritanis, et hi multi solo verbo prædicationis, illi per miracula et pauci. Ecce cur venit, ideo revertitur, quia testatus est quod propheta non habet honorem in patria; alioquin videtur non debuisse ad hos reverti, ubi honorem non habet, sed manere apud illos ubi bene receptus est.

§§§4:46 Et erat quidam regulus cujus filius. Iste regulus potest figurare aliquem gentis Judaicæ doctorem, qui tandem post plenam Ecclesiæ gentium conversionem ad quam Dominus a Judæis expulsus per discipulos transmigravit, pro filio, Judaico populo, quem non nisi in fine sæculi fidem accepturum cognoscit, orat, ut de longa perfidiæ infirmitate sanetur.

*4:47 Et rogabat. Jam credens quod posset sanare filium ejus, sed quia per deitatem, quæ ubique est, non credit filio adesse, rogat ut descenderet et præsens corpore sanaret, unde infidelitatis arguitur: Nisi signa et prodigia, etc. Econtrario centurio laudatur, qui dicit: Dic verbo et sanabitur puer meus Matth. 8.; unde: Non inveni tantam fidem in Isræl. Vel forsitan cupiebat tentare qualis esset Christus, unde arguitur: Nisi signa et prodigia. Propter salutem filii credidit ipse et domus ejus tota.

4:48 Nisi signa. In hoc redarguitur de incredulitate, quod non ubique credebat eum esse, et per hujus duritiam significatur duritia Judæorum, qui nec visis miraculis credunt. Vere econtra per Samariam signatur fides gentium, quæ solo verbo credidit, hoc autem, quantum ad allegoriam, a primo Christi adventu usque post regnum Antichristi in perfidis Judæis durabit. Et prodigia. Prodigium quasi porro dictum, quasi quod aliquid significat. Vel, prodigium quasi procul a digito, quia præfigurat aliquod remotum et futurum.

4:49 Descende. Quasi aliter non posset sanare, nisi præsens esset. Unde Dominus indicans se non deesse ubi invitatur, solo jussu sanat, unde: Vade, filius tuus. Ad filium reguli non vadit, ne divitias honorare videatur, ad servum centurionis ire promittit qui naturam hominis non despicit: in quo superbiam destruit quæ in hominibus non pensat naturam, sed quæ extra patent. Credidit ipse. Non alii cives, in quo paucitas fidei Judæorum signatur, quamvis signa viderint, unde infert: Hoc iterum secundum signum fecit Jesus. Sicut supra multitudo gentium solo verbo convertendarum in Samaritanis signabatur.

§4:54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus cum venisset a Judæa in Galilæam. De omnibus miraculis quæ fecit Jesus in anno ante mortem Joannis, non facit Joannes mentionem nisi de istis, et de disputatione Christi cum Judæis, quæ supra ponitur. Cæteri enim Evangelistæ quæ hic reticet, dixerunt plane.