8
Jesus autem perrexit in montem Oliveti:*Jesus autem. Quia mos ei erat die docere in templo, vespere reverti in Bethaniam, quæ est in monte Oliveti. Mystice: Signat altitudinem misericordiæ, unde nobis chrisma, id est unctio. Mane redit ad templum. Mane est ortus novæ lucis post tenebras legis, quo fidelibus, id est, in templo ejus misericordiam venit pandere et dare. Sessio est humilitas Incarnationis, qua miseretur et docet, unde libentius populus venit ad eum, sed inimici Pharisæi de justitia tentant, an contra eam dicat. Sciebant mansuetum et misericordiæ prædicatorem, unde placebat populo, unde putabant dicturum dimittendam esse adulteram, et in hoc diceretur hostis legis contrarius Moysi et Deo auctori et cum adultera reus mortis. Quod si secundum legem diceret lapidandam, deriderent, quasi non haberet mansuetudinem quam prædicabat pro qua amabatur. Ipse autem neutra capitur calumnia, sed servata mansuetudine respondet quod est veræ justitiæ: Qui sine peccato est, primus in illam lapidem mittat. Non autem statim judicat, sed inclinans se digito scribit in terram. et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio,Adducunt. Mystice: Mulier in adulterio deprehensa signat Synagogam, quæ adulteravit legem Moysi, sequendo traditiones patrum. Vel quæ dimissa lege Moysi, jam sequitur fidem Christi, unde Judæus jam quasi adulteram accusat. Vel signat Ecclesiam, quæ relinquens Deum, fornicata erat cum dæmonibus, quam Judæus accusat, quod ad Christum accedat, et quasi novum idololatriæ genus reputata est. et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio. In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.Jesus autem inclinans se deorsum. Quid scriberet in terra, sive verba illorum, sive quid aliud, non est diffinitum, secundum quod se inclinat, et digito scribit. Docet tamen ut antequam judicium fiat, nos debere inclinare, id est, condescendere in judicio aut faciendo uti discretione. Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Et iterum se inclinans, scribebat in terra.§Et iterum se inclinans. Data sententia justitiæ qua illi conscii malorum, percussi sunt, iterum scribit in terram ex more, vultum alio vertens: ut illis sit liberum exire, quos prævidebat citius exituros quam plura interrogaturos. Docet autem nos sicut et ante correctionem alterius, ita et post nos ipsos humiliter investigare, ne idem vel aliud simile in nobis sit. Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. 10 Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit? 11 Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare.**Nec ego te condemnabo. Sed quia poterat timere ne iste qui sine peccato est eam puniret, dicit ei, ut misericors præterita peccata dimittens: Nec ego te condemnabo, ut justus ne amplius peccet interdicens. 12 Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.††Iterum ergo. Repulsis tentatoribus, sanata culpa mulieris, apertius subdit quid possit ex Divinitate, ne ambigant de eo homine an possit peccata dimittere. Ego sum lux mundi. Quæ nube carnis tegitur, et sic toleranda hominibus efficitur, unde et peccata possum dimittere et etiam hominem illuminare. 13 Dixerunt ergo ei pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum.‡‡Testimonium. Putant non credendum ei. Quasi: Solus de se testatur obliti præmissarum lucernarum, et ipsius Joannis Baptistæ, qui de eo evidenter ostendit. 14 Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.§§Verum est testimonium. Meum testimonium ideo verum est habendum, quia scio unde venio, hoc est, quia testimonio Patris confirmatur. veni missus a Patre, non tamen eum deserens, et impleto ministerio ad Patrem redeo, nec tamen mundum relinquo. 15 Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam;***Vos secundum carnem judicatis. Quia illud nescitis, ideo vos secundum carnem judicatis, hoc est, hominem putatis, cui in laude sua credendum non sit, et etiam damnatis. Ego non judico quemquam. Ego non judico, quasi, secundum carnem, ut nos, vel penitus non judico hoc primo adventu, sed salvo, sed quia secundo adventu judicabit, subdit hoc: Et si judico ego, etc. 16 et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater.†††Quia solus AUG. Ideo verum, quia non solus, sed ego et Pater. Ecce ergo duo in personis, licet unum in substantia; quod est: Ideo verum est judicium meum, quia verus Dei Filius sum, unde probatur quod Filius, quia non solus, sed Pater mecum. 17 Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.‡‡‡Et in lege vestra scriptum est. ID. Dicto de judicio quod suum et Patris testimonium verum sit, probat ab auctoritate legis. Dicitur enim, etc., usque ad ut accusata Susanna habuit. 18 Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater. 19 Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.§§§Dicebant ergo ei. Secundum carnem judicantes, Patrem Christi carnaliter acceperunt; sed erat homo in aperto, Verbum Patris in occulto. Ubi est Pater tuus. Quasi dicant: Te videmus sed non Patrem tecum. Quibus econtra dicitur: Sed nec me scitis, quia si hominem quem videtis, non quod in occulto sum scitis, et ideo nec Patrem scitis. Sed si me sciretis, quod est prius, me cognoscite, et sic Patrem sciretis, quia unum sumus. Forsitan et Patrem, etc. Non dubitat, sed dubitantes quasi irridet et increpat; ut et dominus servo, forsitan Dominus tuus sum. 20 Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.*Hæc verba, etc. Gazæ divitiæ, Phylaxe servare. Typice: Gazophylacium est mysteria Scripturarum, quæ sunt in templo, id est in Christo. Hæc secreta post resurrectionem aperuit apostolis, sed in his modo loquitur per parabolas non intelligentibus Judæis. Et nemo apprehendit eum. Id est, loquentem de Deitate. 21 Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.Ego vado. Quasi sponte, et ideo frustra laboratis. Vadit illo unde venerat, et unde non discesserat. Quæretis, ideo persequentes assumptum in cœlis non ut amici habere cupientes. Unde eis pœnam prædicit: In peccato vestro moriemini. 22 Dicebant ergo Judæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire?Nunquid interficiet semetipsum? Stulta verba quasi si de morte diceret, non possent eum sequi ad mortem. Dicebat ergo non de morte, sed de gloria ad quam ibat per mortem, unde illis carnalibus subdit: 23 Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.§Vos deorsum estis. Et ideo terram sapitis, sicut serpens terram comeditis. 24 Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.**Dixi ergo vobis. Hic exponit quid sit esse de mundo, id est, esse peccatores infideles terrena sapientes, unde hoc eis exponit. Si enim. Sed econtrario spem dat credituris. Credideritis. Credideritis dicit, non perceperitis, quia nemo nunc capit immutabilem essentiam. Ego sum, moriemini, etc. Non dicit quid, vel Christus, vel Filius Dei, vel aliud hujusmodi, sed ad istos utitur verbo æternæ essentiæ, sicut olim ad Moysen quem mittebat ad liberandum Isræl. Quasi dicat: Qui misi Moysen ad liberandum filios Isræl, ego per meipsum veni liberare perditos. Cætera vero omnia quæ mittuntur, non vere sunt. 25 Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Principium, qui et loquor vobis.††Principium. AUG. Credite me principium, etc., usque ad ipse manus dextera, fortitudo, sapientia, et Verbum est Patris. ID. Ecce quid est esse, quia principium in se manet, innovat omnia, et mutari non potest. Loquor vobis. Et habeo vobis multa loqui, docendo, si credideritis, accusando si non credideritis, et qui modo non judico, sed salvo, habeo post judicare. Habeo dico, sed totum ex Patre qui verax est ex se, ex quo ego sum veritas quam genuit ex se, et ideo vera dico, et judico. Ecce quomodo dat gloriam Patri cui æqualis est, ut doceat nos minores dare gloriam Deo. 26 Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. 27 Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.‡‡Et non cognoverunt. Cum dicit, qui misit me, verax est, non intellexerunt quod de Patre diceret, quia adhuc habebant clausos oculos, et ideo subdit eis: Cum exaltaveritis Filium, etc., ubi ostendit aliquos ibi esse, qui post passionem suam essent credituri et cognituri quis ipse esset. 28 Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor: 29 et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.§§Quia ego sum. Esse est immutabile divinæ substantiæ. Sed ne ipse qui loquitur, intelligeretur esse Pater, subdit: Et a meipso facio nihil; quia a meipso non sum, sed a Patre. Quia ego, etc. Semper ipsa æqualitas est. Semper non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio et fine. Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per Unigenitum facta sunt tempora. 30 Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.***Multi crediderunt in eum. Fides est credere quod non vides, veritas est videre quod credidisti. Non cognoscimus ut credamus, sed credimus ut cognoscamus: ideo Christus homo in terra fidem jacit, post se videndum dabit, quod est merces fidei. 31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,†††Vere discipuli. Ad hanc altitudinem pervenietis ex fide quæ est humilis, et contemnitur, et est granum sinapis. 32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. 33 Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis?‡‡‡Liberi. Hoc verbum Dominus posuit a libertate, non ut plerumque Latine dici solet, liberari aliquis ab infirmitate. Et non dixerat Dominus: liberi eritis, sed: Veritas liberabit vos, in quo tamen verbo non intellexerunt nisi libertatem carnalem. Respondit eis, etc. Non illi qui crediderunt, sed alii in turba qui non crediderunt, qui audito liberabit vos, indignati sunt se vocari servos, putantes dixisse de carnali libertate. Et nemini servivimus. Mentiuntur. Joseph servivit in Ægypto, patres in Ægypto servierunt in luto, isti eidem tributis Cæsaris. Amen, amen dico, etc. Amen Hebraice, verum dicitur Latine, quod nullus interpres mutavit, ne vilesceret nudatum, sed honorem habeat secretum, et est quasi juramentum, unde Hieronymus super Isaiam: Jurat Dominus per semetipsum, quoniam sententiam oris sui et verbum quod semel protulit, nequaquam irritum facit, hoc est, per semetipsum juravit. 34 Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. 35 Servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum.§§§Servus autem, etc. In hoc terruit nos. Quæ ergo spes est libertatis his qui non sunt sine peccato? 36 Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis. 37 Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.*Scio, etc. Exposito a Domino contra gloriantes de vana libertate carnis, et vera servitute peccati, et vera libertate per se filium, concedens istis, scilicet quod filii Abrahæ sunt per carnem, tales liberos ostendit non esse filios Abrahæ, per imitationem fidei et justitiæ, sed esse filios homicidæ diaboli, quærentes se occidere, et ita esse vere servos. 38 Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis. 39 Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.Responderunt et dixerunt ei. Quia arguit eos facere mala patris, fatentes patrem suum esse Abraham, provocant aliqua maledicere contra Abraham, ut sit eis occasio faciendi quod volebant, sed Dominus Abraham laudat et istos degeneres damnat, dicens: Si filii Abrahæ, etc. 40 Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit.Nunc autem quæritis, etc. Non dicit (quod poterat) se esse dominum Abrahæ, ne sit occasio calumniæ, nec filium Dei, sed quod invident, et quod possunt occidere. 41 Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum.§Vos facitis opera. Jam innuit alium patrem quam Abraham, cujus filii sunt, non natura, sed imitatione. Dixerunt, etc. Nos, etc. Jam intelligentes non de origine carnis, sed de vita Dominum loqui, et ex usu Scripturarum scientes fornicationem spiritualiter dici, cum anima falsis diis subjicitur, mutant responsionem et tacent jam de patre Abraham, ne eis dicatur: Cur de eo gloriamini, cujus vitam non imitamini? et dicunt patrem Deum, volentes videre quid ad hoc posset eis dicere. 42 Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit.**Dixit ergo. Sicut præostendit de Abraham, ita nunc ostendit Deum non patrem eis esse eorum, quia non cognoscunt Filium quem misit nec eum diligunt. Ego enim. Processio ex Patre æterna est, in qua est Filius unigenitus Patri æqualis; venit homo factus, in quo frater hominibus. 43 Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.††Quare loquelam. Ita res est ut dico, sed non potestis quod dico cognoscere, quia non potestis audire, cum non velitis credendo corrigi. Et hoc quare? Quia ex diabolo estis: filii diaboli perseverare elegistis. 44 Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.‡‡Vos ex patre, etc. Ecce jam determinat quis sit pater eorum, cujus filii sunt non nascendo, ut Manichæi dicunt, sed imitando; unde et Judæis dicitur: Pater tuus Amorrhæus est, mater tua Cethæa Ezech. 16.. Et desideria. Ideo filii diaboli quia desideria patris vestri vultis facere, et occidere me in carne, quia non potestis in mente. Ille homicida. Nota homicidam non solum qui ferro, sed etiam qui verbo occidit, ut diabolus primos parentes, unde in psalmo: Lingua eorum gladius acutus Psal. 56.. Et in veritate non stetit. Quare non stetit? Quia non est in eo veritas. Id est, Verbum et sapientia Patris. Cum dicitur, in Christo est veritas, ita dicitur, ut ipse sit veritas. Si ergo diabolus stetisset in veritate, in Christo stetisset, sed non stetit in ea, quia non est ipsa in eo. Ex propriis loquitur, quia mendax est. Et hoc non sufficit, quia et homo mendax est qui non habet de proprio, sed ab alieno cœpit, id est a diabolo, ideo addidit: Et pater ipsius. Scilicet mendacii quod invenit. Ex propriis. Quia non aliunde habet, sed a se postquam cecidit a veritate; unde subditur esse pater mendacii quod ex se genuit, ut Deus ex se veritatem. 45 Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. 46 Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?§§Quis ex vobis, etc. Non dedignatur ex ratione ostendere se non esse peccatorem, etc. 47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. 48 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes?***Nonne, etc. Quia convicti sunt non esse filii Abrahæ vel Dei, sed diaboli, ingerunt convicia, quia non poterant resistere. 49 Respondit Jesus: Ego dæmonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.†††Honorifico. Non me (ne arrogans vobis videar) facio quod debeo, sed vos non facitis quod debetis, quia non honorastis me, quem si cognosceretis, sicut ego honorifico Patrem, sic vos me honoraretis 50 Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et judicet.‡‡‡Ego autem. Audito convicio, Dæmonium habes, econtra de gloria sua hoc solum dicit: Honorifico Patrem, omnia tribuendo ei, et ego non quæro gloriam meam ut homines, qui illatis contumeliis aliquid reddunt, sed Patri reservo, et est qui quærat et judicet. Duæ sunt tentationes. Una probationis, de qua: Tentat vos Deus Deut. 13.. Alia deceptionis, de qua: Deus intentator malorum est Jac. 2.. Sic et duo timores: unus quem charitas foras mittit, alter qui permanet in sæculum sæculi. Sic et duo judicia: unum damnationis, quo non judicat Pater, sed omne judicium dedit Filio: alterum discretionis; unde: Judica me, Deus, et discerne causam meam Psal. 42.. Secundum hoc dicitur: Est Pater qui quærat gloriam meam, et discernat a gloria vestra, quia vos secundum sæculum gloriamini, ego non, sed ea gloria quam habui apud Patrem antequam mundus esset, quæ est ab humana inflatione discreta. 51 Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.§§§Amen, amen dico vobis. Non ego, sed Pater quærit gloriam meam; ego autem dico, Si vos dicitis, Dæmonium habes, ego vos ad vitam voco. Hinc discat homo Jesus, non malum, sed bonum reddere. Non videbit. Quod dicitur, videbit vel gustabit, nihil aliud est quam experietur. 52 Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.*Nunc cognoscimus. Sicut accepta contumelia bonus fit melior, ita malus de beneficio pejor. 53 Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis?Quem teipsum facis? Secundum illos se faciebat Filium Dei, æqualem sibi, quasi non esset, sed non faciebat, imo vere erat; unde Apostolus: Non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo Philip. 2.. Ideo non qui es, sed quem teipsum facis? 54 Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,Respondit Jesus. Contra hoc quod dicunt: Quem te facis? refert gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est. 55 et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.§Est Pater meus. Aperte dicit Patrem suum esse Deum qui annuntiatus est Judæis: non recentem Deum vobis annuntio, sed illum de cujus cognitione soletis gloriari. Qui glorificat. Vox Patris glorificat Filium in baptismo, in monte, et in aliis hujusmodi. Et non cognovistis. Non cognovistis spiritualiter, dum pro terrenis servistis. Ecce videt aperte eos sibi resistere, sed tamen non desinit se eis prædicare. Et si dixero, etc. Ne in hoc arrogans videatur gloriari, addit, et si dixero. Arrogantia sic caveatur, ut veritas non relinquatur. 56 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.**Abraham. Credens exsultavit sperando, ut videret intelligendo tantum mysterium. Diem meum. AUG. Incertum est in diem temporalem, etc., usque ad et quod ipsum caro factum est? 57 Dixerunt ergo Judæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? 58 Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. 59 Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.††Et exivit. Exiens de templo, id est, de figuris Judæorum, videamus quid fecerit in templo gentium.

*8:1 Jesus autem. Quia mos ei erat die docere in templo, vespere reverti in Bethaniam, quæ est in monte Oliveti. Mystice: Signat altitudinem misericordiæ, unde nobis chrisma, id est unctio. Mane redit ad templum. Mane est ortus novæ lucis post tenebras legis, quo fidelibus, id est, in templo ejus misericordiam venit pandere et dare. Sessio est humilitas Incarnationis, qua miseretur et docet, unde libentius populus venit ad eum, sed inimici Pharisæi de justitia tentant, an contra eam dicat. Sciebant mansuetum et misericordiæ prædicatorem, unde placebat populo, unde putabant dicturum dimittendam esse adulteram, et in hoc diceretur hostis legis contrarius Moysi et Deo auctori et cum adultera reus mortis. Quod si secundum legem diceret lapidandam, deriderent, quasi non haberet mansuetudinem quam prædicabat pro qua amabatur. Ipse autem neutra capitur calumnia, sed servata mansuetudine respondet quod est veræ justitiæ: Qui sine peccato est, primus in illam lapidem mittat. Non autem statim judicat, sed inclinans se digito scribit in terram.

8:3 Adducunt. Mystice: Mulier in adulterio deprehensa signat Synagogam, quæ adulteravit legem Moysi, sequendo traditiones patrum. Vel quæ dimissa lege Moysi, jam sequitur fidem Christi, unde Judæus jam quasi adulteram accusat. Vel signat Ecclesiam, quæ relinquens Deum, fornicata erat cum dæmonibus, quam Judæus accusat, quod ad Christum accedat, et quasi novum idololatriæ genus reputata est.

8:6 Jesus autem inclinans se deorsum. Quid scriberet in terra, sive verba illorum, sive quid aliud, non est diffinitum, secundum quod se inclinat, et digito scribit. Docet tamen ut antequam judicium fiat, nos debere inclinare, id est, condescendere in judicio aut faciendo uti discretione.

§8:8 Et iterum se inclinans. Data sententia justitiæ qua illi conscii malorum, percussi sunt, iterum scribit in terram ex more, vultum alio vertens: ut illis sit liberum exire, quos prævidebat citius exituros quam plura interrogaturos. Docet autem nos sicut et ante correctionem alterius, ita et post nos ipsos humiliter investigare, ne idem vel aliud simile in nobis sit.

**8:11 Nec ego te condemnabo. Sed quia poterat timere ne iste qui sine peccato est eam puniret, dicit ei, ut misericors præterita peccata dimittens: Nec ego te condemnabo, ut justus ne amplius peccet interdicens.

††8:12 Iterum ergo. Repulsis tentatoribus, sanata culpa mulieris, apertius subdit quid possit ex Divinitate, ne ambigant de eo homine an possit peccata dimittere. Ego sum lux mundi. Quæ nube carnis tegitur, et sic toleranda hominibus efficitur, unde et peccata possum dimittere et etiam hominem illuminare.

‡‡8:13 Testimonium. Putant non credendum ei. Quasi: Solus de se testatur obliti præmissarum lucernarum, et ipsius Joannis Baptistæ, qui de eo evidenter ostendit.

§§8:14 Verum est testimonium. Meum testimonium ideo verum est habendum, quia scio unde venio, hoc est, quia testimonio Patris confirmatur. veni missus a Patre, non tamen eum deserens, et impleto ministerio ad Patrem redeo, nec tamen mundum relinquo.

***8:15 Vos secundum carnem judicatis. Quia illud nescitis, ideo vos secundum carnem judicatis, hoc est, hominem putatis, cui in laude sua credendum non sit, et etiam damnatis. Ego non judico quemquam. Ego non judico, quasi, secundum carnem, ut nos, vel penitus non judico hoc primo adventu, sed salvo, sed quia secundo adventu judicabit, subdit hoc: Et si judico ego, etc.

†††8:16 Quia solus AUG. Ideo verum, quia non solus, sed ego et Pater. Ecce ergo duo in personis, licet unum in substantia; quod est: Ideo verum est judicium meum, quia verus Dei Filius sum, unde probatur quod Filius, quia non solus, sed Pater mecum.

‡‡‡8:17 Et in lege vestra scriptum est. ID. Dicto de judicio quod suum et Patris testimonium verum sit, probat ab auctoritate legis. Dicitur enim, etc., usque ad ut accusata Susanna habuit.

§§§8:19 Dicebant ergo ei. Secundum carnem judicantes, Patrem Christi carnaliter acceperunt; sed erat homo in aperto, Verbum Patris in occulto. Ubi est Pater tuus. Quasi dicant: Te videmus sed non Patrem tecum. Quibus econtra dicitur: Sed nec me scitis, quia si hominem quem videtis, non quod in occulto sum scitis, et ideo nec Patrem scitis. Sed si me sciretis, quod est prius, me cognoscite, et sic Patrem sciretis, quia unum sumus. Forsitan et Patrem, etc. Non dubitat, sed dubitantes quasi irridet et increpat; ut et dominus servo, forsitan Dominus tuus sum.

*8:20 Hæc verba, etc. Gazæ divitiæ, Phylaxe servare. Typice: Gazophylacium est mysteria Scripturarum, quæ sunt in templo, id est in Christo. Hæc secreta post resurrectionem aperuit apostolis, sed in his modo loquitur per parabolas non intelligentibus Judæis. Et nemo apprehendit eum. Id est, loquentem de Deitate.

8:21 Ego vado. Quasi sponte, et ideo frustra laboratis. Vadit illo unde venerat, et unde non discesserat. Quæretis, ideo persequentes assumptum in cœlis non ut amici habere cupientes. Unde eis pœnam prædicit: In peccato vestro moriemini.

8:22 Nunquid interficiet semetipsum? Stulta verba quasi si de morte diceret, non possent eum sequi ad mortem. Dicebat ergo non de morte, sed de gloria ad quam ibat per mortem, unde illis carnalibus subdit:

§8:23 Vos deorsum estis. Et ideo terram sapitis, sicut serpens terram comeditis.

**8:24 Dixi ergo vobis. Hic exponit quid sit esse de mundo, id est, esse peccatores infideles terrena sapientes, unde hoc eis exponit. Si enim. Sed econtrario spem dat credituris. Credideritis. Credideritis dicit, non perceperitis, quia nemo nunc capit immutabilem essentiam. Ego sum, moriemini, etc. Non dicit quid, vel Christus, vel Filius Dei, vel aliud hujusmodi, sed ad istos utitur verbo æternæ essentiæ, sicut olim ad Moysen quem mittebat ad liberandum Isræl. Quasi dicat: Qui misi Moysen ad liberandum filios Isræl, ego per meipsum veni liberare perditos. Cætera vero omnia quæ mittuntur, non vere sunt.

††8:25 Principium. AUG. Credite me principium, etc., usque ad ipse manus dextera, fortitudo, sapientia, et Verbum est Patris. ID. Ecce quid est esse, quia principium in se manet, innovat omnia, et mutari non potest. Loquor vobis. Et habeo vobis multa loqui, docendo, si credideritis, accusando si non credideritis, et qui modo non judico, sed salvo, habeo post judicare. Habeo dico, sed totum ex Patre qui verax est ex se, ex quo ego sum veritas quam genuit ex se, et ideo vera dico, et judico. Ecce quomodo dat gloriam Patri cui æqualis est, ut doceat nos minores dare gloriam Deo.

‡‡8:27 Et non cognoverunt. Cum dicit, qui misit me, verax est, non intellexerunt quod de Patre diceret, quia adhuc habebant clausos oculos, et ideo subdit eis: Cum exaltaveritis Filium, etc., ubi ostendit aliquos ibi esse, qui post passionem suam essent credituri et cognituri quis ipse esset.

§§8:29 Quia ego sum. Esse est immutabile divinæ substantiæ. Sed ne ipse qui loquitur, intelligeretur esse Pater, subdit: Et a meipso facio nihil; quia a meipso non sum, sed a Patre. Quia ego, etc. Semper ipsa æqualitas est. Semper non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio et fine. Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per Unigenitum facta sunt tempora.

***8:30 Multi crediderunt in eum. Fides est credere quod non vides, veritas est videre quod credidisti. Non cognoscimus ut credamus, sed credimus ut cognoscamus: ideo Christus homo in terra fidem jacit, post se videndum dabit, quod est merces fidei.

†††8:31 Vere discipuli. Ad hanc altitudinem pervenietis ex fide quæ est humilis, et contemnitur, et est granum sinapis.

‡‡‡8:33 Liberi. Hoc verbum Dominus posuit a libertate, non ut plerumque Latine dici solet, liberari aliquis ab infirmitate. Et non dixerat Dominus: liberi eritis, sed: Veritas liberabit vos, in quo tamen verbo non intellexerunt nisi libertatem carnalem. Respondit eis, etc. Non illi qui crediderunt, sed alii in turba qui non crediderunt, qui audito liberabit vos, indignati sunt se vocari servos, putantes dixisse de carnali libertate. Et nemini servivimus. Mentiuntur. Joseph servivit in Ægypto, patres in Ægypto servierunt in luto, isti eidem tributis Cæsaris. Amen, amen dico, etc. Amen Hebraice, verum dicitur Latine, quod nullus interpres mutavit, ne vilesceret nudatum, sed honorem habeat secretum, et est quasi juramentum, unde Hieronymus super Isaiam: Jurat Dominus per semetipsum, quoniam sententiam oris sui et verbum quod semel protulit, nequaquam irritum facit, hoc est, per semetipsum juravit.

§§§8:35 Servus autem, etc. In hoc terruit nos. Quæ ergo spes est libertatis his qui non sunt sine peccato?

*8:37 Scio, etc. Exposito a Domino contra gloriantes de vana libertate carnis, et vera servitute peccati, et vera libertate per se filium, concedens istis, scilicet quod filii Abrahæ sunt per carnem, tales liberos ostendit non esse filios Abrahæ, per imitationem fidei et justitiæ, sed esse filios homicidæ diaboli, quærentes se occidere, et ita esse vere servos.

8:39 Responderunt et dixerunt ei. Quia arguit eos facere mala patris, fatentes patrem suum esse Abraham, provocant aliqua maledicere contra Abraham, ut sit eis occasio faciendi quod volebant, sed Dominus Abraham laudat et istos degeneres damnat, dicens: Si filii Abrahæ, etc.

8:40 Nunc autem quæritis, etc. Non dicit (quod poterat) se esse dominum Abrahæ, ne sit occasio calumniæ, nec filium Dei, sed quod invident, et quod possunt occidere.

§8:41 Vos facitis opera. Jam innuit alium patrem quam Abraham, cujus filii sunt, non natura, sed imitatione. Dixerunt, etc. Nos, etc. Jam intelligentes non de origine carnis, sed de vita Dominum loqui, et ex usu Scripturarum scientes fornicationem spiritualiter dici, cum anima falsis diis subjicitur, mutant responsionem et tacent jam de patre Abraham, ne eis dicatur: Cur de eo gloriamini, cujus vitam non imitamini? et dicunt patrem Deum, volentes videre quid ad hoc posset eis dicere.

**8:42 Dixit ergo. Sicut præostendit de Abraham, ita nunc ostendit Deum non patrem eis esse eorum, quia non cognoscunt Filium quem misit nec eum diligunt. Ego enim. Processio ex Patre æterna est, in qua est Filius unigenitus Patri æqualis; venit homo factus, in quo frater hominibus.

††8:43 Quare loquelam. Ita res est ut dico, sed non potestis quod dico cognoscere, quia non potestis audire, cum non velitis credendo corrigi. Et hoc quare? Quia ex diabolo estis: filii diaboli perseverare elegistis.

‡‡8:44 Vos ex patre, etc. Ecce jam determinat quis sit pater eorum, cujus filii sunt non nascendo, ut Manichæi dicunt, sed imitando; unde et Judæis dicitur: Pater tuus Amorrhæus est, mater tua Cethæa Ezech. 16.. Et desideria. Ideo filii diaboli quia desideria patris vestri vultis facere, et occidere me in carne, quia non potestis in mente. Ille homicida. Nota homicidam non solum qui ferro, sed etiam qui verbo occidit, ut diabolus primos parentes, unde in psalmo: Lingua eorum gladius acutus Psal. 56.. Et in veritate non stetit. Quare non stetit? Quia non est in eo veritas. Id est, Verbum et sapientia Patris. Cum dicitur, in Christo est veritas, ita dicitur, ut ipse sit veritas. Si ergo diabolus stetisset in veritate, in Christo stetisset, sed non stetit in ea, quia non est ipsa in eo. Ex propriis loquitur, quia mendax est. Et hoc non sufficit, quia et homo mendax est qui non habet de proprio, sed ab alieno cœpit, id est a diabolo, ideo addidit: Et pater ipsius. Scilicet mendacii quod invenit. Ex propriis. Quia non aliunde habet, sed a se postquam cecidit a veritate; unde subditur esse pater mendacii quod ex se genuit, ut Deus ex se veritatem.

§§8:46 Quis ex vobis, etc. Non dedignatur ex ratione ostendere se non esse peccatorem, etc.

***8:48 Nonne, etc. Quia convicti sunt non esse filii Abrahæ vel Dei, sed diaboli, ingerunt convicia, quia non poterant resistere.

†††8:49 Honorifico. Non me (ne arrogans vobis videar) facio quod debeo, sed vos non facitis quod debetis, quia non honorastis me, quem si cognosceretis, sicut ego honorifico Patrem, sic vos me honoraretis

‡‡‡8:50 Ego autem. Audito convicio, Dæmonium habes, econtra de gloria sua hoc solum dicit: Honorifico Patrem, omnia tribuendo ei, et ego non quæro gloriam meam ut homines, qui illatis contumeliis aliquid reddunt, sed Patri reservo, et est qui quærat et judicet. Duæ sunt tentationes. Una probationis, de qua: Tentat vos Deus Deut. 13.. Alia deceptionis, de qua: Deus intentator malorum est Jac. 2.. Sic et duo timores: unus quem charitas foras mittit, alter qui permanet in sæculum sæculi. Sic et duo judicia: unum damnationis, quo non judicat Pater, sed omne judicium dedit Filio: alterum discretionis; unde: Judica me, Deus, et discerne causam meam Psal. 42.. Secundum hoc dicitur: Est Pater qui quærat gloriam meam, et discernat a gloria vestra, quia vos secundum sæculum gloriamini, ego non, sed ea gloria quam habui apud Patrem antequam mundus esset, quæ est ab humana inflatione discreta.

§§§8:51 Amen, amen dico vobis. Non ego, sed Pater quærit gloriam meam; ego autem dico, Si vos dicitis, Dæmonium habes, ego vos ad vitam voco. Hinc discat homo Jesus, non malum, sed bonum reddere. Non videbit. Quod dicitur, videbit vel gustabit, nihil aliud est quam experietur.

*8:52 Nunc cognoscimus. Sicut accepta contumelia bonus fit melior, ita malus de beneficio pejor.

8:53 Quem teipsum facis? Secundum illos se faciebat Filium Dei, æqualem sibi, quasi non esset, sed non faciebat, imo vere erat; unde Apostolus: Non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo Philip. 2.. Ideo non qui es, sed quem teipsum facis?

8:54 Respondit Jesus. Contra hoc quod dicunt: Quem te facis? refert gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est.

§8:55 Est Pater meus. Aperte dicit Patrem suum esse Deum qui annuntiatus est Judæis: non recentem Deum vobis annuntio, sed illum de cujus cognitione soletis gloriari. Qui glorificat. Vox Patris glorificat Filium in baptismo, in monte, et in aliis hujusmodi. Et non cognovistis. Non cognovistis spiritualiter, dum pro terrenis servistis. Ecce videt aperte eos sibi resistere, sed tamen non desinit se eis prædicare. Et si dixero, etc. Ne in hoc arrogans videatur gloriari, addit, et si dixero. Arrogantia sic caveatur, ut veritas non relinquatur.

**8:56 Abraham. Credens exsultavit sperando, ut videret intelligendo tantum mysterium. Diem meum. AUG. Incertum est in diem temporalem, etc., usque ad et quod ipsum caro factum est?

††8:59 Et exivit. Exiens de templo, id est, de figuris Judæorum, videamus quid fecerit in templo gentium.