20
Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.*Currebant autem. Joannes significat Synagogam, quæ prior venit ad monumentum sed non intravit, quia prophetias de incarnatione et passione audivit, sed et mortuum credere noluit. Petrus Ecclesiam, quæ cognovit carne mortuum, viventem credidit Deum, post quem et in Judæa in fine intrabit. Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina: non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.Separatur. Quia sacramenta Divinitatis incomprehensibilia a nostræ infirmitatis cognitione remota sunt. In involuto, nec finis nec initium aspicitur. Sic celsitudo Divinitatis nec cœpit esse, nec desinit. In unum locum. Quia in scissura mentium Deus non est, sed in unitate. Vel, sudarium capitis passio Christi, cujus sacramenta infidelibus sunt occultata seorsum, quia longe a nostra, quia ille sponte et sine culpa passus, nos inviti cum culpa. Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit: nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.Nondum enim. Scilicet, usque adeo, ut cum ab ipso Domino aperte diceretur propter consuetudinem ab eo audiendi parabolas, non intelligerent. 10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. 11 Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum:§Plorans. Jam plus de sublato quam de occiso plorat, quia tanti magistri cujus vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat et iste dolor ibi eam tenebat. Dum ergo, etc. Cum eum sciret ibi non esse, sed quia nimis dolet, nec suis oculis, nec oculis illorum duorum credentium putavit. Vel potius divino instinctu hoc factum est. 12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.**Vidit duos. Angeli, id est nuntii, significant Evangelium Christi a capite usque ad pedes, id est ab initio usque ad finem esse nuntiandum. Et ille ex passione sua erat nuntiandus, quia Deus est ante sæcula, et homo in fine sæculi. Sedet ergo angelus ad caput, cum dicit: In principio erat Verbum. Ad pedes, cum dicit: Verbum caro factum est. Vel duo angeli duo Testamenta, unum prius, aliud sequens. Conjuncta dum pari sensu incarnatum, mortuum, resuscitatum nuntiant. 13 Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum.††Quid ploras? Quasi dicat: Noli peccare. Prohibent lacrymas quodammodo nuntiantes gaudium. At illa putans eos interrogare nescientes, prodit causam lacrymarum: Quia tulerunt Dominum meum, id est corpus Domini mei. 14 Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est.‡‡Et non sciebat quia Jesus, etc. Quia tergum ad eum habebat quem non resurrexisse credebat; quia amabat et dubitabat, videbat et non cognoscebat. 15 Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.§§Quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei. Non quod dubitet quem requireret, sed quia illa quem quærit ignoret, non enim quærit Christum, sed quem putat raptum. Domine. Quem putat hortulanum dicit Dominum, ut honorificaret hominem a quo rogabat beneficium. Nec sic dicit eum Dominum, sicut illum quem quærit sublatum. Jesum vero agnoscens vocat magistrum, quia recolit eum a quo discernere humana et divina discebat. Si tu sustulisti eum. Non dicit quem, quia hoc in animo agit vis amoris, ut quem semper cogitat nullum alium ignorare credat. 16 Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister).***Maria. Conversa illa dicit ei: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei Jesus. Postquam communi nomine vocavit, et non est agnitus, vocat ex nomine, ac si dicat, Recognosce eum a quo recognosceris. 17 Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. 18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.†††Venit Maria Magdalenæ annuntians discipulis, quia vidit Dominum, etc. Ibi culpa abscinditur undet processit. Mulier mortem viro propinavit, modo mulier vitam nuntiat viris, et quæ tunc verba serpentis modo narrat verba vivificatoris, ac si ipsis rebus dicat Deus: De qua manu illatus est potus mortis, de ipsa suscipite potum vitæ. 19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.‡‡‡Cum ergo, etc. Hoc ipso in die resurrectionis factum est, in quo quinquies Jesus apparuit. Primo Mariæ Magdalenæ, secundo eidem cum aliis currenti nuntiare discipulis volentibus, tertio Petro, quarto Cleophæ et socio ejus, quinto discipulis januis clausis prædictis duobus jam reversis. 20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.§§§Ostendit eis manus et latus. Post resurrectionem in corpore suo Dominus duo contraria ostendit, et palpabile ejusdem naturæ ut formet ad fidem, et incorruptibile alterius gloriæ ut invitet ad præmium. 21 Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.*Dixit ergo eis iterum. Pax vobis, etc. Pacem offert, qui propter pacem venit, iterat, ut monstret per suum sanguinem esse pacificata quæ in cœlis sunt, et quæ in terra. 22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum:Accipite Spiritum sanctum. AUG. In terra datur spiritus ut diligatur proximus, e cœlo datur Spiritus, ut diligatur Deus. 23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.Quorum remiseritis peccata. Ecce charitas, quæ per Spiritum sanctum infunditur cordibus eorum. Qui participes sui sunt, peccata dimittit; eorum qui non sunt, tenet. Et ideo postquam dixit: Accipite Spiritum sanctum, continuo subjecit: Quorum remiseritis peccata. 24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.§Thomas autem unus. Non casu, sed divina dispositione defuit Thomas et audita non credidit; unde palpandum se ei Dominus præbuit, quia ejus dubitatione et facta sibi probatione nulli relinquitur jam dubitare. Qui dicitur Didymus. Didymus, id est geminus, quia dubius Thomas, id est abyssus: quia dubitando profundius novit. 25 Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. 26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. 27 Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. 28 Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus.**Respondit. Videbat et tangebat hominem, et super hoc Deum credebat jam remota dubitatione, et confitebatur quem non videbat. 29 Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.††Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Non ait tetigisti, sed vidisti: quia visus quodam modo generalis sensus est qui de aliis quatuor dici solet. Forsitan non fuit ausus tangere; sed aspiciendo tantum, seu etiam tangendo credit. Beati. Commendat fidem gentium, sed præterito utitur, ut qui quod erat futurum, in sua prædestinatione noverat jam factum. 30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. 31 Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.

*20:4 Currebant autem. Joannes significat Synagogam, quæ prior venit ad monumentum sed non intravit, quia prophetias de incarnatione et passione audivit, sed et mortuum credere noluit. Petrus Ecclesiam, quæ cognovit carne mortuum, viventem credidit Deum, post quem et in Judæa in fine intrabit.

20:7 Separatur. Quia sacramenta Divinitatis incomprehensibilia a nostræ infirmitatis cognitione remota sunt. In involuto, nec finis nec initium aspicitur. Sic celsitudo Divinitatis nec cœpit esse, nec desinit. In unum locum. Quia in scissura mentium Deus non est, sed in unitate. Vel, sudarium capitis passio Christi, cujus sacramenta infidelibus sunt occultata seorsum, quia longe a nostra, quia ille sponte et sine culpa passus, nos inviti cum culpa.

20:9 Nondum enim. Scilicet, usque adeo, ut cum ab ipso Domino aperte diceretur propter consuetudinem ab eo audiendi parabolas, non intelligerent.

§20:11 Plorans. Jam plus de sublato quam de occiso plorat, quia tanti magistri cujus vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat et iste dolor ibi eam tenebat. Dum ergo, etc. Cum eum sciret ibi non esse, sed quia nimis dolet, nec suis oculis, nec oculis illorum duorum credentium putavit. Vel potius divino instinctu hoc factum est.

**20:12 Vidit duos. Angeli, id est nuntii, significant Evangelium Christi a capite usque ad pedes, id est ab initio usque ad finem esse nuntiandum. Et ille ex passione sua erat nuntiandus, quia Deus est ante sæcula, et homo in fine sæculi. Sedet ergo angelus ad caput, cum dicit: In principio erat Verbum. Ad pedes, cum dicit: Verbum caro factum est. Vel duo angeli duo Testamenta, unum prius, aliud sequens. Conjuncta dum pari sensu incarnatum, mortuum, resuscitatum nuntiant.

††20:13 Quid ploras? Quasi dicat: Noli peccare. Prohibent lacrymas quodammodo nuntiantes gaudium. At illa putans eos interrogare nescientes, prodit causam lacrymarum: Quia tulerunt Dominum meum, id est corpus Domini mei.

‡‡20:14 Et non sciebat quia Jesus, etc. Quia tergum ad eum habebat quem non resurrexisse credebat; quia amabat et dubitabat, videbat et non cognoscebat.

§§20:15 Quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei. Non quod dubitet quem requireret, sed quia illa quem quærit ignoret, non enim quærit Christum, sed quem putat raptum. Domine. Quem putat hortulanum dicit Dominum, ut honorificaret hominem a quo rogabat beneficium. Nec sic dicit eum Dominum, sicut illum quem quærit sublatum. Jesum vero agnoscens vocat magistrum, quia recolit eum a quo discernere humana et divina discebat. Si tu sustulisti eum. Non dicit quem, quia hoc in animo agit vis amoris, ut quem semper cogitat nullum alium ignorare credat.

***20:16 Maria. Conversa illa dicit ei: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei Jesus. Postquam communi nomine vocavit, et non est agnitus, vocat ex nomine, ac si dicat, Recognosce eum a quo recognosceris.

†††20:18 Venit Maria Magdalenæ annuntians discipulis, quia vidit Dominum, etc. Ibi culpa abscinditur undet processit. Mulier mortem viro propinavit, modo mulier vitam nuntiat viris, et quæ tunc verba serpentis modo narrat verba vivificatoris, ac si ipsis rebus dicat Deus: De qua manu illatus est potus mortis, de ipsa suscipite potum vitæ.

‡‡‡20:19 Cum ergo, etc. Hoc ipso in die resurrectionis factum est, in quo quinquies Jesus apparuit. Primo Mariæ Magdalenæ, secundo eidem cum aliis currenti nuntiare discipulis volentibus, tertio Petro, quarto Cleophæ et socio ejus, quinto discipulis januis clausis prædictis duobus jam reversis.

§§§20:20 Ostendit eis manus et latus. Post resurrectionem in corpore suo Dominus duo contraria ostendit, et palpabile ejusdem naturæ ut formet ad fidem, et incorruptibile alterius gloriæ ut invitet ad præmium.

*20:21 Dixit ergo eis iterum. Pax vobis, etc. Pacem offert, qui propter pacem venit, iterat, ut monstret per suum sanguinem esse pacificata quæ in cœlis sunt, et quæ in terra.

20:22 Accipite Spiritum sanctum. AUG. In terra datur spiritus ut diligatur proximus, e cœlo datur Spiritus, ut diligatur Deus.

20:23 Quorum remiseritis peccata. Ecce charitas, quæ per Spiritum sanctum infunditur cordibus eorum. Qui participes sui sunt, peccata dimittit; eorum qui non sunt, tenet. Et ideo postquam dixit: Accipite Spiritum sanctum, continuo subjecit: Quorum remiseritis peccata.

§20:24 Thomas autem unus. Non casu, sed divina dispositione defuit Thomas et audita non credidit; unde palpandum se ei Dominus præbuit, quia ejus dubitatione et facta sibi probatione nulli relinquitur jam dubitare. Qui dicitur Didymus. Didymus, id est geminus, quia dubius Thomas, id est abyssus: quia dubitando profundius novit.

**20:28 Respondit. Videbat et tangebat hominem, et super hoc Deum credebat jam remota dubitatione, et confitebatur quem non videbat.

††20:29 Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Non ait tetigisti, sed vidisti: quia visus quodam modo generalis sensus est qui de aliis quatuor dici solet. Forsitan non fuit ausus tangere; sed aspiciendo tantum, seu etiam tangendo credit. Beati. Commendat fidem gentium, sed præterito utitur, ut qui quod erat futurum, in sua prædestinatione noverat jam factum.