13
[Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.*Ecce omnia. GREG. Hæc enim cuncta beato, etc., usque ad alia vidit esse in operibus, alia in dictis, sequitur: Hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea. Sed quia dicta utilitatem non habent, si intellectu carent, sequitur: Et intellexi singula. Cum enim aliquid ostenditur, vel auditur, si intellectus non tribuitur, prophetia minime est; de quo intellectu quia non extollitur, ostendit cum ait: Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum.Secundum scientiam veram. His verbis innotuit quantæ humilitatis fuit, qui se eis inferiorem negat, quorum longe vitam sancte vivendo transcenderat: et secundum eorum scientiam se nosse confirmat, qui sciendo cœlestia eorum terrenas cogitationes per prophetiæ spiritum transibat. Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio:Sed tamen ad Omnipotentem loquar. Ibid. Cum Omnipotente loquimur, dum ejus misericordiam deprecamur. Cum eo disputamus, dum nos illius justitiæ conjungentes facta nostra subtili indagatione discutimus. Vel cum Deo disputat qui hic ei obediens, post cum eo populos judicabit, qui etiam interim de iniquis judicare non cessat. prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.§Prius vos ostendam, etc. Ibid. Sic Ecclesia de hæreticis, prius vos ostendam fabricatores; sicut enim ædificium de lapidibus, ita etiam mendacium sermonibus fabricatur. Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.**Atque utinam taceretis. Ibid. Videns eos velle apparere, etc., usque ad quibus infirmas mentes seducant. Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.††Audite ergo correctionem meam. Ibid. Bene ergo prius correctionem post judicium intulit, quia nisi per correctionem prius stulti tumor deprimatur, nequaquam per intelligentiam judicium justi cognoscitur. Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos? numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini? aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis?‡‡Decipietur ut homo vestris fraudulentiis. Hæretici fraudem Deo exhibent, qui ea astruunt quæ ei pro quo loquuntur non placent, et eum, dum defendere nituntur, offendunt. 10 Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.§§Ipse vos arguet quoniam. Sunt qui veritatem Dei in corde sentiunt, etc., usque ad quanto in occulto cogitationis recta Dei judicia cognoscunt. 11 Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.***Statim. Ibid. Humano verbo, motus Dei dicitur, ipsa rectitudinis ejus districtio: quæ reprobos, qui hic per pœnitentiam nolunt turbari, per vindictam turbabit. Et terror ejus irruet. Quia reprobis non timor requiem, sed pœna timorem parit, unde propheta: Sola vexatio intellectum dabit auditui Isa. 28.: quia cum pro præceptis Dei contemptis puniuntur, tunc intelligunt quod audierunt. 12 Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ.†††Memoria vestra. Quantumlibet quis pro memoria, etc., usque ad et elata caro tabescit in putredine. 13 Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.‡‡‡Tacete paulisper ut loquar. Sensu carnis locutos indicat: quos idcirco ad silentium restringit, ut ea quæ illi mens suggesserit, dicat. Ac si diceret: Non ego carnaliter, sed spiritualiter loquor, quia per sensum spiritus audio, quod per ministerium corporis profero. 14 Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis?§§§Quare lacero carnes meas dentibus. Dentes in hoc loco significant internos sensus, etc., usque ad si meis spectatoribus, id est vobis prodesse non possum. Dentibus meis. Dentes sunt interni sensus, qui singula inquirunt, etc., usque ad ne spiritualia mandere possit. Et animam meam porto in manibus. Ibid. Animam in manibus portare, est intentionem cordis in operatione ostendere, quod fit pro ædificatione proximi. Et est sensus: Cur me vel districte coram hominibus dijudico, vel quid appetam in opere ostendo, si proximis nec mala judicando, nec bona ostendendo proficio? 15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.*Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo, etc. Ibid. Ille vere patiens est, qui et adversis atteritur, et tamen a spei rectitudine non curvatur. Verumtamen vias meas. Sic enim tunc Dominus Salvator invenitur, si nunc pro timore Domini peccatum vestrum a vobis ipsis redarguitur. 16 Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.Non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. Nunc veniet quidem ante tribunal judicis, etc., usque ad in conspectu Domini venire recusat. 17 Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris.Audite sermonem meum. Per hoc quod ænigmata nominat, figuratas se habere locutiones demonstrat, unde voce fidelis populi subdit: 18 Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.§Si fuero judicatus, scio quod justus, quod nec ab ejus persona discrepat, etc., usque ad justum se factum non ignorat ex munere. 19 Quis est qui judicetur mecum? veniat: quare tacens consumor?**Quis est qui judicetur mecum. Quia in exterioribus actibus unde reprehendatur non habet, libere accusatorem quærit. Quia vero etiam justorum corda de stulta cogitatione se reprehendunt, subditur: Quare tacens consumor? Ac si dicat: Sicut vixi ut accusatorem exterius nullum timerem, utinam sic vixissem ut intra me accusatricem conscientiam non timerem. Tacens enim consumitur, qui intus in se invenit unde uratur. 20 Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:††Duo tantum ne facias. Et Dei faciem, hic animadversionem dicit: in qua dum peccata aspicit, punit, a qua nemo absconditur, nisi duo quæ postulat amoveantur, de quibus sequitur: 21 manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.‡‡Manum tuam longe fac a me. Per manum, quam longe fieri postulat, etc., usque ad sed per formidinem servit. 22 Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi.§§Voca. GREG. Præsentiam Christi quærit, ut per hanc et audiat quod ignorat, et audiatur in his quæ novit. Vel, vocat Deus eligendo, respondet homo obediendo; loquitur homo desiderando, respondet Deus apparendo. Sed sic anhelans, subtilius se discutit. Voca me et ego respondebo tibi. Vocare Dei est nos amando et eligendo respicere. Respondere nostrum est amori illius bonis operibus parere. Aut certe loquar. Loquimur cum faciem ejus per desiderium postulamus: respondet loquentibus cum nobis se amantibus apparet. 23 Quantas habeo iniquitates et peccata? scelera mea et delicta ostende mihi.***Quantas habeo iniquitates, etc. Justorum labor est, ut semetipsos inveniant, invenientes flendo atque corrigendo ad meliora perducant. Gravior videtur iniquitas quam peccatum, scelus quam delictum. 24 Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?†††Cur faciem tuam abscondis? Ibid. Homo contemplationem Dei habuit in paradiso, sed per culpam incurrit caliginem. Et excitatus ex pœna redit ad amorem, ac dicit: Et arbitraris. Quia si ut amicum respiceres me, tuæ visionis lumine non privares. 25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris:‡‡‡Contra folium, etc. Homo folium dicitur, etc., usque ad quem sic esse infirmum agnoscis? 26 scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ.§§§Scribis. Quia quod loquimur, transit, quod scribimus manet. Deus non loqui, sed scribere amaritudines dicitur, cum diu super nos ejus flagella perdurant. Semel enim de mortalitate carnis sententiam fixit, quæ usque ad ultimum mutari non valebit. Et consumere. Patet gravia esse peccata juvenum et senum, si illud justi sic metuunt, quod in infirma ætate deliquerunt. 27 Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti:*Posuisti in nervo pedem meum. In nervo pedem Deus posuit hominis, quia pravitatem illius forti districtionis suæ sententia ligavit. Et observasti omnes semitas meas. Semita angustior est quam via; quia autem vias, actiones, merito semitas actionum cogitationes accipimus. Et vestigia pedum meorum considerasti. Intentiones operum vestigia dixit; vel, prava opera, quæ dum agimus, intuentibus hoc fratribus exemplum malum præbemus, et quasi inflexo extra viam pede sequentibus distorta vestigia relinquimus. 28 qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.]Qui quasi putredo. Sicut vestimentum de se exorta tinea comeditur, ita homo in seipso habet putredinem unde consumatur. Vel ex corruptione suæ carnis tentatur, sicut vestis exorta tinea consumitur. Quantas habeo iniquitates. Ibid. Quasi homo pro cæcitate exsilii se non novit, quæ contingit, quia a facie Dei se abscondit, quod jam pœna ipsa monitus dolet. Contra folium. Homo arbor fuit in conditione, sed arefactus in tentatione folium, stipula in dejectione. Consumere me vis, quia in juventute se peccasse invenit, etc., usque ad quasi tunc indiscreti fuerint.

*13:1 Ecce omnia. GREG. Hæc enim cuncta beato, etc., usque ad alia vidit esse in operibus, alia in dictis, sequitur: Hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea. Sed quia dicta utilitatem non habent, si intellectu carent, sequitur: Et intellexi singula. Cum enim aliquid ostenditur, vel auditur, si intellectus non tribuitur, prophetia minime est; de quo intellectu quia non extollitur, ostendit cum ait:

13:2 Secundum scientiam veram. His verbis innotuit quantæ humilitatis fuit, qui se eis inferiorem negat, quorum longe vitam sancte vivendo transcenderat: et secundum eorum scientiam se nosse confirmat, qui sciendo cœlestia eorum terrenas cogitationes per prophetiæ spiritum transibat.

13:3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar. Ibid. Cum Omnipotente loquimur, dum ejus misericordiam deprecamur. Cum eo disputamus, dum nos illius justitiæ conjungentes facta nostra subtili indagatione discutimus. Vel cum Deo disputat qui hic ei obediens, post cum eo populos judicabit, qui etiam interim de iniquis judicare non cessat.

§13:4 Prius vos ostendam, etc. Ibid. Sic Ecclesia de hæreticis, prius vos ostendam fabricatores; sicut enim ædificium de lapidibus, ita etiam mendacium sermonibus fabricatur.

**13:5 Atque utinam taceretis. Ibid. Videns eos velle apparere, etc., usque ad quibus infirmas mentes seducant.

††13:6 Audite ergo correctionem meam. Ibid. Bene ergo prius correctionem post judicium intulit, quia nisi per correctionem prius stulti tumor deprimatur, nequaquam per intelligentiam judicium justi cognoscitur.

‡‡13:9 Decipietur ut homo vestris fraudulentiis. Hæretici fraudem Deo exhibent, qui ea astruunt quæ ei pro quo loquuntur non placent, et eum, dum defendere nituntur, offendunt.

§§13:10 Ipse vos arguet quoniam. Sunt qui veritatem Dei in corde sentiunt, etc., usque ad quanto in occulto cogitationis recta Dei judicia cognoscunt.

***13:11 Statim. Ibid. Humano verbo, motus Dei dicitur, ipsa rectitudinis ejus districtio: quæ reprobos, qui hic per pœnitentiam nolunt turbari, per vindictam turbabit. Et terror ejus irruet. Quia reprobis non timor requiem, sed pœna timorem parit, unde propheta: Sola vexatio intellectum dabit auditui Isa. 28.: quia cum pro præceptis Dei contemptis puniuntur, tunc intelligunt quod audierunt.

†††13:12 Memoria vestra. Quantumlibet quis pro memoria, etc., usque ad et elata caro tabescit in putredine.

‡‡‡13:13 Tacete paulisper ut loquar. Sensu carnis locutos indicat: quos idcirco ad silentium restringit, ut ea quæ illi mens suggesserit, dicat. Ac si diceret: Non ego carnaliter, sed spiritualiter loquor, quia per sensum spiritus audio, quod per ministerium corporis profero.

§§§13:14 Quare lacero carnes meas dentibus. Dentes in hoc loco significant internos sensus, etc., usque ad si meis spectatoribus, id est vobis prodesse non possum. Dentibus meis. Dentes sunt interni sensus, qui singula inquirunt, etc., usque ad ne spiritualia mandere possit. Et animam meam porto in manibus. Ibid. Animam in manibus portare, est intentionem cordis in operatione ostendere, quod fit pro ædificatione proximi. Et est sensus: Cur me vel districte coram hominibus dijudico, vel quid appetam in opere ostendo, si proximis nec mala judicando, nec bona ostendendo proficio?

*13:15 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo, etc. Ibid. Ille vere patiens est, qui et adversis atteritur, et tamen a spei rectitudine non curvatur. Verumtamen vias meas. Sic enim tunc Dominus Salvator invenitur, si nunc pro timore Domini peccatum vestrum a vobis ipsis redarguitur.

13:16 Non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. Nunc veniet quidem ante tribunal judicis, etc., usque ad in conspectu Domini venire recusat.

13:17 Audite sermonem meum. Per hoc quod ænigmata nominat, figuratas se habere locutiones demonstrat, unde voce fidelis populi subdit:

§13:18 Si fuero judicatus, scio quod justus, quod nec ab ejus persona discrepat, etc., usque ad justum se factum non ignorat ex munere.

**13:19 Quis est qui judicetur mecum. Quia in exterioribus actibus unde reprehendatur non habet, libere accusatorem quærit. Quia vero etiam justorum corda de stulta cogitatione se reprehendunt, subditur: Quare tacens consumor? Ac si dicat: Sicut vixi ut accusatorem exterius nullum timerem, utinam sic vixissem ut intra me accusatricem conscientiam non timerem. Tacens enim consumitur, qui intus in se invenit unde uratur.

††13:20 Duo tantum ne facias. Et Dei faciem, hic animadversionem dicit: in qua dum peccata aspicit, punit, a qua nemo absconditur, nisi duo quæ postulat amoveantur, de quibus sequitur:

‡‡13:21 Manum tuam longe fac a me. Per manum, quam longe fieri postulat, etc., usque ad sed per formidinem servit.

§§13:22 Voca. GREG. Præsentiam Christi quærit, ut per hanc et audiat quod ignorat, et audiatur in his quæ novit. Vel, vocat Deus eligendo, respondet homo obediendo; loquitur homo desiderando, respondet Deus apparendo. Sed sic anhelans, subtilius se discutit. Voca me et ego respondebo tibi. Vocare Dei est nos amando et eligendo respicere. Respondere nostrum est amori illius bonis operibus parere. Aut certe loquar. Loquimur cum faciem ejus per desiderium postulamus: respondet loquentibus cum nobis se amantibus apparet.

***13:23 Quantas habeo iniquitates, etc. Justorum labor est, ut semetipsos inveniant, invenientes flendo atque corrigendo ad meliora perducant. Gravior videtur iniquitas quam peccatum, scelus quam delictum.

†††13:24 Cur faciem tuam abscondis? Ibid. Homo contemplationem Dei habuit in paradiso, sed per culpam incurrit caliginem. Et excitatus ex pœna redit ad amorem, ac dicit: Et arbitraris. Quia si ut amicum respiceres me, tuæ visionis lumine non privares.

‡‡‡13:25 Contra folium, etc. Homo folium dicitur, etc., usque ad quem sic esse infirmum agnoscis?

§§§13:26 Scribis. Quia quod loquimur, transit, quod scribimus manet. Deus non loqui, sed scribere amaritudines dicitur, cum diu super nos ejus flagella perdurant. Semel enim de mortalitate carnis sententiam fixit, quæ usque ad ultimum mutari non valebit. Et consumere. Patet gravia esse peccata juvenum et senum, si illud justi sic metuunt, quod in infirma ætate deliquerunt.

*13:27 Posuisti in nervo pedem meum. In nervo pedem Deus posuit hominis, quia pravitatem illius forti districtionis suæ sententia ligavit. Et observasti omnes semitas meas. Semita angustior est quam via; quia autem vias, actiones, merito semitas actionum cogitationes accipimus. Et vestigia pedum meorum considerasti. Intentiones operum vestigia dixit; vel, prava opera, quæ dum agimus, intuentibus hoc fratribus exemplum malum præbemus, et quasi inflexo extra viam pede sequentibus distorta vestigia relinquimus.

13:28 Qui quasi putredo. Sicut vestimentum de se exorta tinea comeditur, ita homo in seipso habet putredinem unde consumatur. Vel ex corruptione suæ carnis tentatur, sicut vestis exorta tinea consumitur. Quantas habeo iniquitates. Ibid. Quasi homo pro cæcitate exsilii se non novit, quæ contingit, quia a facie Dei se abscondit, quod jam pœna ipsa monitus dolet. Contra folium. Homo arbor fuit in conditione, sed arefactus in tentatione folium, stipula in dejectione. Consumere me vis, quia in juventute se peccasse invenit, etc., usque ad quasi tunc indiscreti fuerint.