19
Respondens autem Job, dixit: [Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus?*Usquequo affligitis, etc. GREG. Atteruntur boni sermonibus iniquorum, quando contra eos illi in verbis tument, qui aut in perversa fide, aut in pravis moribus jacent. En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.En decies confunditis me. Ibid. Quia ab eis quinquies increpationes audierat, et quinquies respondit, decies se perhibet esse confusum. Quia in eo quod graviter increpatus est, et in eo quod verba doctrinæ non audientibus dicit, confusionem pertulit, in suis increpationibus, quia in eis non proficit; in eorum increpationibus, quia dolet de pravitate quam audit. En decies Ibid. Ecclesia decalogum servat, cui iniqui toties confusionem faciunt, quoties in suis actibus divinis vocibus obsistunt. Et non erubescitis opprimentes me. Sunt nonnulli quos ad perpetrandam nequitiam oborta subito malitia invitat, sed tamen humana verecundia revocat. Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea.Nempe et si ignoravi. Scientia hæreticorum non est cum eis, sed contra eos, dum inflat. Sed Ecclesiæ ignorantia, quod arcana non potest penetrare cum ea est, quia pro ea, dum se humiliat; et quia hæretici quod quærunt scire, elatio est, ut contra bonos docti videantur, subdit: vos contra ex me percusso contra vos deberetis erigi, timentes vobis deteriora. Bonus enim prius in se, postea in alios erigitur. At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.§At vos contra me erigimini. Id est, vosmetipsos redarguendos relinquitis, et me districtis sententiis increpatis. Et arguitis me. Quia qui eum justum ante flagella noverant, injustum esse ex ipsa jam sua percussione judicabant. Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.**Saltem nunc intelligite. Hoc Dominus de illo dixerat commovisti me adversus eum frustra quod ipse de se asserit: quia non æquo judicio a Domino sit afflictus. Si enim vita ejus et flagella pensantur, non æquo judicio videtur afflictus: quia vero merita ejus ex flagellis cumulavit, Deus non injusto judicio Job afflixit. Quia Deus non æquo judicio. Astruendum igitur est, quod et Deus cum Job recte egit, et tamen non mentitur, qui non æque fieri dicit: alioquin diabolus vicit in eo quod de beati viri culpa promiserat quem Deus laudavit. Hoc non elatio, sed dolor extorsit. Bonus si in humili mente, exigente causa vel dolore, bona de se dicit, non peccat. Et flagellis suis me cinxerit. Cum tanta nos afflictio deprimit, ut nullius rei consolatione respirare animus possit, non jam flagellis solummodo ferimur, sed etiam cingimur, quia tribulationum verbere ex omni parte circumdamur. Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet; vociferabor, et non est qui judicet.††Ecce clamabo vim patiens. Ibid. Deus quid nobis profuturum sit sciens, etc., usque ad qui nec agenda queunt discernere. Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit.‡‡Semitam meam circumsepsit, etc. Circumseptam verberibus semitam suam vidit, cum transire ad securitatem cupiens, evadere flagella non potuit: et quasi in calle cordis ignorantiæ tenebras invenit, qui cur ita flagellaretur, penetrare non potuit. Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.§§Spoliavit me gloria mea. Plane hæc Job conveniunt, etc., usque ad quibus ruentibus latius cadit exercitus. 10 Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.***Destruxit me undique et pereo, et quasi evulsæ arbori, etc. Arbor vento impellitur ut cadat: sic infirmus minis ad injustitiam trahitur, et æterna quæ sperabat relinquit; et quia aliquando qui pœnis territus justitiam relinquit, pœnas tamen non evadit. 11 Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.†††Iratus est contra me. Qui enim ita percutitur, ut vires ejus superentur, non hunc Deus ut filium per disciplinam, sed ut hostem ferit per iram: unde et propheta: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli Jerem. 30.. Et quia sæpe maligni spiritus cordibus afflictorum multa suadent, et si quid boni est furantur, addit: 12 Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.‡‡‡Simul venerunt latrones. Id est maligni spiritus, qui exquirendis hominum moribus occupantur: qui viam sibi in afflictorum cordibus faciunt, quando inter adversa quæ exterius tolerantur, cogitationes quoque pravas immittere non desistunt. Et obsederunt in gyro tabernaculum, etc. In gyro tabernaculum obsident, etc., usque ad omne corpus ejus ulceribus attriverunt 13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.§§§Fratres meos longe. Ibid. Modo voce Redemptoris utitur: ab eo longe facti sunt fratres, et noti recesserunt; quem tenentes legem prophetare noverant, et præsentem minime recognoscebant. Judæi etenim propinqui per carnem, et noti per legis instructionem, quasi obliti quem verbis legis per fidem prophetaverant, verbis perfidiæ incarnatum negabant. 14 Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. 15 Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.*Inquilini domus meæ. Id est sacerdotes, quorum origo in Dei servitio deputata, jam per officium in conditione tenebatur ancillæ. Levitarum animæ sunt ad secreta tabernaculi, quasi ad interiora cubiculi familiarius servientes. Et quasi peregrinus fui, etc. Quia a synagoga non est cognitus; unde et propheta: Quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum Jer. 14.. Qui enim ut Dominus auditus non est, non possessor agri, sed colonus est creditus: Qui quasi viator ad manendum declinavit, quia paucos ex Judæa abstulit, et ad vocationem gentium pergens iter cœptum peregit. 16 Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum.Servum meum vocavi. Servus Judaicus populus fuit, timore obsequens; quem collatis muneribus, quasi emissis vocibus, ad se ducere statuit, sed non respondit, quia digna opera donis ejus reddere contempsit. Ore proprio decorabat. Qui autem ei tot præcepta, prophetarum ore mandaveram, ore proprio deprecabar: quia in carne monstratus, dum mandata vitæ humiliter dixit, quasi superbientem servum ut veniret, rogavit. 17 Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.Halitum meum exhorruit uxor, etc. Uxor Domini, etc., usque ad quæ carnalibus sensibus dedita incarnationis ejus mysterium non agnovit. Et orabam filios uteri. Uterum Dei, consilium ejus debemus accipere; in quo ante sæcula per prædestinationem concepti sumus, ut creati per sæcula producamur. Oravit ergo filios uteri sui: quia eos quos condidit, incarnatus humiliter rogavit. 18 Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.§Stulti quoque despiciebant, etc. Quia dum legisperiti Deum despicerent, eorum incredulitatem turba populi secuta est. Relictis sapientibus, pauperes et stultos venerat quærere: unde cum augmento doloris dicit Stulti quoque; pro quibus ergo stultitiam suscepi, Verbum caro factum, despiciebant me. Et cum ab eis recessissem. Quasi accedebat ad cor populorum Dominus, cum eis miracula demonstraret: et quasi recedebat, cum nulla signa ostenderet, et a miraculis quiescenti, præbere fidem nolebant. 19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me.**Abominati sunt me, etc. Scribæ et legis doctores, etc., usque ad de eodem legis doctorum ordine sequitur: Et quem maxime diligebam. Ordo doctorum, qui prius in prædicatione serviens, maxime diligebatur: quem non solum ad non credendum, sed usque ad persequendum Deum turba secuta est. Et tunc factum est quod sequitur: 20 Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.††Pelli meæ consumptis. In ossibus fortitudo, etc., usque ad passionis tempore juxta se mulieres invenit. Carnibus GREG. Quæ ossi hæserant, dum discipuli, licet infirmi, veritatis fidem populis prædicarent. Et cum sanctæ mulieres ea quæ necessaria erant exteriora corporis subsidia præpararent, quasi pellis extra manebant in corpore. Et derelicta. Dentes apostoli sunt; labia tantummodo circa dentes relicta sunt, cum de eo duo post mortem ejus ambulantes confabulari quidem noverant, sed prædicare jam eum, aut mordere infidelium vitia formidabant. Sed jam ad propria verba Job revertitur. Tantummodo. Nec felicibus aliud est circa dentes quam labia: et sic patet hoc mystice dici. 21 Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.‡‡Miseremini mei. Piorum est cum ab adversariis patiuntur, non tam ad iram quam ad preces moveri. Tactum autem se manu Domini appellat, sicut ipse Satan dixerat: Mitte manum tuam, et tange os ejus. 22 Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?§§Quare persequimini me. Tanto Deus justius aliena vitia percutit, quanto in se nihil habet vitiorum. Et est sensus: Ita me ex infirmitatibus meis affligitis, ac si ipsi more Dei de infirmitate nihil habeatis. Sicut Deus. Idem cum Deo agunt, quia hoc faciunt quod Deus omnipotens fieri permittit; sed non idem volunt: quia cum omnipotens Deus amando purgationem exhibet, injustorum pravitas sæviendo malitiam exercet. Vel, quasi non infirmi, qui non deberent increpare cum Deus percutit, ne addant dolorem dolori, sed consolari. Cum vero manus Domini cessat, tunc dignis increpatio potest fieri. Et de carnibus meis saturamini. Quorum mens proximorum pœnas esurit, saturari alienis carnibus quærit. Vel, qui alienæ vitæ detractione pascunt alienis carnibus saturantur. Quis mihi tribuat, etc. Dura quæ sustinet, non vult per silentium tegi, sed exemplo ad notitiam pertrahi ut alii ad patientiam valeant ædificari. Quis mihi tribuat. Ibid. Hæc quoque Ecclesiæ congruunt, etc., usque ad postea vero ipsum librum in laminam plumbi et in silicem dividit. Quis mihi det, etc. Per stylum ferreum fortis sententia Patrum. Per plumbum Judeæ populus gravis peccato. Per silicem gentilitas figuratur. Cuncta ergo quæ pertulit, forti sententia Patrum edoctus et Judææ populus, et gentilitas agnovit. Quod in plumbo scribitur, citius deletur. In silice difficile sculpitur, sed manet: sic Judæa verba Dei cito recepit, et cito deseruit. Gentilitas vix recepit, sed recepta fortiter servavit. 23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro 24 stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? 25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum:***Scio enim quod Redemptor, etc. Non ait conditor, sed Redemptor eam aperte denuntians, qui postquam omnia creavit, de captivitate passione sua nos redemit. Vivit autem qui inter manus impiorum occubuit. Et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum, etc. Ibid. Quia resurrectionem, etc., usque ad quo flore sacerdos esse ostenditur, qui pro nobis interpellat. 26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum: 27 quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo.†††Quem visurus sum, etc. GREG. Caro nostra post resurrectionem eadem erit et diversa. Eadem per naturam, diversa per gloriam. Eritque spiritalis, quia incorruptibilis et palpabilis: quia non amittet essentiam veracis naturæ. Ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non aliis. Expresse indicat veritatem resurrectionis: non enim alius moritur et alius resurgit ut qui dicunt invisibile et impalpabile corpus futurum sicut Eutychius dixit sed idem ipse. Reposita est hæc spes mea in sinu meo. Nihil nos certius habere credimus, etc., usque ad unde protinus subdit: 28 Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum?‡‡‡Quare ergo nunc. Perversi quia in lingua justi accusationem invenire appetunt, verbi radicem quærunt, ex qua loquendi originem sumant, et ramos loquacitatis dilatent: sed tamen sanctus vir mala quæ fugiant, miseratus ostendit. 29 Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium.]§§§Fugite ergo. Ibid. Faciem gladii fugere, est animadversionis districtæ sententiam prius quam appareat, placare. Et scitote esse judicium. Omnis qui perverse agit, eo ipso quo hoc despicit, esse Dei judicium nescit.

*19:2 Usquequo affligitis, etc. GREG. Atteruntur boni sermonibus iniquorum, quando contra eos illi in verbis tument, qui aut in perversa fide, aut in pravis moribus jacent.

19:3 En decies confunditis me. Ibid. Quia ab eis quinquies increpationes audierat, et quinquies respondit, decies se perhibet esse confusum. Quia in eo quod graviter increpatus est, et in eo quod verba doctrinæ non audientibus dicit, confusionem pertulit, in suis increpationibus, quia in eis non proficit; in eorum increpationibus, quia dolet de pravitate quam audit. En decies Ibid. Ecclesia decalogum servat, cui iniqui toties confusionem faciunt, quoties in suis actibus divinis vocibus obsistunt. Et non erubescitis opprimentes me. Sunt nonnulli quos ad perpetrandam nequitiam oborta subito malitia invitat, sed tamen humana verecundia revocat.

19:4 Nempe et si ignoravi. Scientia hæreticorum non est cum eis, sed contra eos, dum inflat. Sed Ecclesiæ ignorantia, quod arcana non potest penetrare cum ea est, quia pro ea, dum se humiliat; et quia hæretici quod quærunt scire, elatio est, ut contra bonos docti videantur, subdit: vos contra ex me percusso contra vos deberetis erigi, timentes vobis deteriora. Bonus enim prius in se, postea in alios erigitur.

§19:5 At vos contra me erigimini. Id est, vosmetipsos redarguendos relinquitis, et me districtis sententiis increpatis. Et arguitis me. Quia qui eum justum ante flagella noverant, injustum esse ex ipsa jam sua percussione judicabant.

**19:6 Saltem nunc intelligite. Hoc Dominus de illo dixerat commovisti me adversus eum frustra quod ipse de se asserit: quia non æquo judicio a Domino sit afflictus. Si enim vita ejus et flagella pensantur, non æquo judicio videtur afflictus: quia vero merita ejus ex flagellis cumulavit, Deus non injusto judicio Job afflixit. Quia Deus non æquo judicio. Astruendum igitur est, quod et Deus cum Job recte egit, et tamen non mentitur, qui non æque fieri dicit: alioquin diabolus vicit in eo quod de beati viri culpa promiserat quem Deus laudavit. Hoc non elatio, sed dolor extorsit. Bonus si in humili mente, exigente causa vel dolore, bona de se dicit, non peccat. Et flagellis suis me cinxerit. Cum tanta nos afflictio deprimit, ut nullius rei consolatione respirare animus possit, non jam flagellis solummodo ferimur, sed etiam cingimur, quia tribulationum verbere ex omni parte circumdamur.

††19:7 Ecce clamabo vim patiens. Ibid. Deus quid nobis profuturum sit sciens, etc., usque ad qui nec agenda queunt discernere.

‡‡19:8 Semitam meam circumsepsit, etc. Circumseptam verberibus semitam suam vidit, cum transire ad securitatem cupiens, evadere flagella non potuit: et quasi in calle cordis ignorantiæ tenebras invenit, qui cur ita flagellaretur, penetrare non potuit.

§§19:9 Spoliavit me gloria mea. Plane hæc Job conveniunt, etc., usque ad quibus ruentibus latius cadit exercitus.

***19:10 Destruxit me undique et pereo, et quasi evulsæ arbori, etc. Arbor vento impellitur ut cadat: sic infirmus minis ad injustitiam trahitur, et æterna quæ sperabat relinquit; et quia aliquando qui pœnis territus justitiam relinquit, pœnas tamen non evadit.

†††19:11 Iratus est contra me. Qui enim ita percutitur, ut vires ejus superentur, non hunc Deus ut filium per disciplinam, sed ut hostem ferit per iram: unde et propheta: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli Jerem. 30.. Et quia sæpe maligni spiritus cordibus afflictorum multa suadent, et si quid boni est furantur, addit:

‡‡‡19:12 Simul venerunt latrones. Id est maligni spiritus, qui exquirendis hominum moribus occupantur: qui viam sibi in afflictorum cordibus faciunt, quando inter adversa quæ exterius tolerantur, cogitationes quoque pravas immittere non desistunt. Et obsederunt in gyro tabernaculum, etc. In gyro tabernaculum obsident, etc., usque ad omne corpus ejus ulceribus attriverunt

§§§19:13 Fratres meos longe. Ibid. Modo voce Redemptoris utitur: ab eo longe facti sunt fratres, et noti recesserunt; quem tenentes legem prophetare noverant, et præsentem minime recognoscebant. Judæi etenim propinqui per carnem, et noti per legis instructionem, quasi obliti quem verbis legis per fidem prophetaverant, verbis perfidiæ incarnatum negabant.

*19:15 Inquilini domus meæ. Id est sacerdotes, quorum origo in Dei servitio deputata, jam per officium in conditione tenebatur ancillæ. Levitarum animæ sunt ad secreta tabernaculi, quasi ad interiora cubiculi familiarius servientes. Et quasi peregrinus fui, etc. Quia a synagoga non est cognitus; unde et propheta: Quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum Jer. 14.. Qui enim ut Dominus auditus non est, non possessor agri, sed colonus est creditus: Qui quasi viator ad manendum declinavit, quia paucos ex Judæa abstulit, et ad vocationem gentium pergens iter cœptum peregit.

19:16 Servum meum vocavi. Servus Judaicus populus fuit, timore obsequens; quem collatis muneribus, quasi emissis vocibus, ad se ducere statuit, sed non respondit, quia digna opera donis ejus reddere contempsit. Ore proprio decorabat. Qui autem ei tot præcepta, prophetarum ore mandaveram, ore proprio deprecabar: quia in carne monstratus, dum mandata vitæ humiliter dixit, quasi superbientem servum ut veniret, rogavit.

19:17 Halitum meum exhorruit uxor, etc. Uxor Domini, etc., usque ad quæ carnalibus sensibus dedita incarnationis ejus mysterium non agnovit. Et orabam filios uteri. Uterum Dei, consilium ejus debemus accipere; in quo ante sæcula per prædestinationem concepti sumus, ut creati per sæcula producamur. Oravit ergo filios uteri sui: quia eos quos condidit, incarnatus humiliter rogavit.

§19:18 Stulti quoque despiciebant, etc. Quia dum legisperiti Deum despicerent, eorum incredulitatem turba populi secuta est. Relictis sapientibus, pauperes et stultos venerat quærere: unde cum augmento doloris dicit Stulti quoque; pro quibus ergo stultitiam suscepi, Verbum caro factum, despiciebant me. Et cum ab eis recessissem. Quasi accedebat ad cor populorum Dominus, cum eis miracula demonstraret: et quasi recedebat, cum nulla signa ostenderet, et a miraculis quiescenti, præbere fidem nolebant.

**19:19 Abominati sunt me, etc. Scribæ et legis doctores, etc., usque ad de eodem legis doctorum ordine sequitur: Et quem maxime diligebam. Ordo doctorum, qui prius in prædicatione serviens, maxime diligebatur: quem non solum ad non credendum, sed usque ad persequendum Deum turba secuta est. Et tunc factum est quod sequitur:

††19:20 Pelli meæ consumptis. In ossibus fortitudo, etc., usque ad passionis tempore juxta se mulieres invenit. Carnibus GREG. Quæ ossi hæserant, dum discipuli, licet infirmi, veritatis fidem populis prædicarent. Et cum sanctæ mulieres ea quæ necessaria erant exteriora corporis subsidia præpararent, quasi pellis extra manebant in corpore. Et derelicta. Dentes apostoli sunt; labia tantummodo circa dentes relicta sunt, cum de eo duo post mortem ejus ambulantes confabulari quidem noverant, sed prædicare jam eum, aut mordere infidelium vitia formidabant. Sed jam ad propria verba Job revertitur. Tantummodo. Nec felicibus aliud est circa dentes quam labia: et sic patet hoc mystice dici.

‡‡19:21 Miseremini mei. Piorum est cum ab adversariis patiuntur, non tam ad iram quam ad preces moveri. Tactum autem se manu Domini appellat, sicut ipse Satan dixerat: Mitte manum tuam, et tange os ejus.

§§19:22 Quare persequimini me. Tanto Deus justius aliena vitia percutit, quanto in se nihil habet vitiorum. Et est sensus: Ita me ex infirmitatibus meis affligitis, ac si ipsi more Dei de infirmitate nihil habeatis. Sicut Deus. Idem cum Deo agunt, quia hoc faciunt quod Deus omnipotens fieri permittit; sed non idem volunt: quia cum omnipotens Deus amando purgationem exhibet, injustorum pravitas sæviendo malitiam exercet. Vel, quasi non infirmi, qui non deberent increpare cum Deus percutit, ne addant dolorem dolori, sed consolari. Cum vero manus Domini cessat, tunc dignis increpatio potest fieri. Et de carnibus meis saturamini. Quorum mens proximorum pœnas esurit, saturari alienis carnibus quærit. Vel, qui alienæ vitæ detractione pascunt alienis carnibus saturantur. Quis mihi tribuat, etc. Dura quæ sustinet, non vult per silentium tegi, sed exemplo ad notitiam pertrahi ut alii ad patientiam valeant ædificari. Quis mihi tribuat. Ibid. Hæc quoque Ecclesiæ congruunt, etc., usque ad postea vero ipsum librum in laminam plumbi et in silicem dividit. Quis mihi det, etc. Per stylum ferreum fortis sententia Patrum. Per plumbum Judeæ populus gravis peccato. Per silicem gentilitas figuratur. Cuncta ergo quæ pertulit, forti sententia Patrum edoctus et Judææ populus, et gentilitas agnovit. Quod in plumbo scribitur, citius deletur. In silice difficile sculpitur, sed manet: sic Judæa verba Dei cito recepit, et cito deseruit. Gentilitas vix recepit, sed recepta fortiter servavit.

***19:25 Scio enim quod Redemptor, etc. Non ait conditor, sed Redemptor eam aperte denuntians, qui postquam omnia creavit, de captivitate passione sua nos redemit. Vivit autem qui inter manus impiorum occubuit. Et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum, etc. Ibid. Quia resurrectionem, etc., usque ad quo flore sacerdos esse ostenditur, qui pro nobis interpellat.

†††19:27 Quem visurus sum, etc. GREG. Caro nostra post resurrectionem eadem erit et diversa. Eadem per naturam, diversa per gloriam. Eritque spiritalis, quia incorruptibilis et palpabilis: quia non amittet essentiam veracis naturæ. Ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non aliis. Expresse indicat veritatem resurrectionis: non enim alius moritur et alius resurgit ut qui dicunt invisibile et impalpabile corpus futurum sicut Eutychius dixit sed idem ipse. Reposita est hæc spes mea in sinu meo. Nihil nos certius habere credimus, etc., usque ad unde protinus subdit:

‡‡‡19:28 Quare ergo nunc. Perversi quia in lingua justi accusationem invenire appetunt, verbi radicem quærunt, ex qua loquendi originem sumant, et ramos loquacitatis dilatent: sed tamen sanctus vir mala quæ fugiant, miseratus ostendit.

§§§19:29 Fugite ergo. Ibid. Faciem gladii fugere, est animadversionis districtæ sententiam prius quam appareat, placare. Et scitote esse judicium. Omnis qui perverse agit, eo ipso quo hoc despicit, esse Dei judicium nescit.